Tessera caerulea commentariolum. Tessera rubicunda nota textualis. Tessera virida translatio.  


ANACREONTICA LIBER I

1. DE SE

Vertumnus ora mille blue
Pomonae amore victus,
Sumpsitque mille, Pelei
Thetys exuens lacertos,
Et Metra, mille mille, spacer5
Variis latere doctu
Proteus subinde formis.
Mihi at ista tota turba
Herbamque detque palmam. blue
Ego nam maris potentem spacer10
Bene Carpathii atque Metram
Thetidenque perditumque
Pomonae amore vincam.
Dum perpluam imbre malas
Cadente lachrymarum, spacer15
Lachrymas Simonideas blue
Iurabis esse nostras.
Sin laeter otiosus
Sin basiem beatus,
Pater ipse basiorum spacer20
Ero, blandulus Catullus. blue
Da plecta mi lyramque,
Tum Pindarum aemulabor.
Nostro admove tubam ori,
Smyrnaeus ibo vates. bluespacer25
Dein laede, habebis ipsum
Generum impii Lycambae. blue
Sed Amor potens, Amor me
Gravibus vocavit ausis,
Pronamque mi ingenii vim spacer30
Sua castra adusque duxit,
Ubi me rosae atque myrti
Sertis comas revinctum
Madidas comas Lyaeo
Iubet esse Anacreonta. spacer35
spacerAmandum sibi et bibendum. blue
Ne me vetate, amici,
Ne me vetate amare:
Aut haustibus suavem
Haurire sic Lyaeum. blue spacer40
Furere hunc volo furorem.
spacerCurae procul severae
Fugite hinc, abeste Curae. blue
Curae propago Noctis
Erebi et tenebricosi. spacer45
Atque ad senes frequenti migrate
Migrate quaeso passu:
Canis quibus verendum
Caput albicat capillis,
Fidoque opus bacillo est. spacer50
Iuvenes decet iocosis
Caput impedire sertis,
Gremioque mollicellam
Cupidos fovere amicam
Nam quorsume ego oro curem? spacer55
Propero pede instat aetas,
Senium ferens molestum,
Curasque mille, et una
Genera omnium malorum.
spacerVidete, num haec tenella spacer60
Dominae meae labella,
Curent. Sed ecce labris
Trecenta basiorum
Referunt subinde nostris.
Aut hic, videte, vino spacer65
Cratera, quem corono,
Num curet; ille dulci
Tamen madet Lyaeo.
Ne me ergo, ne me amici
Vetate abhinc amare: spacer70
Aut haustibus suavem
Haurire sic Lyaeum.
Furere hunc volo furorem.
spacerAd puellam suam, pro basiis.blue
Age, flammeum labellum, redspacer75
Dulcis puella, pande,
Suavique ne tuorum
Beare basiorum
Me nectare erubescas.
Itaque, mi columbulilla, spacer80
Conchatim ades labellis, blue
Animamque te petente
A me iam volante,
Suge halitu suavi.
Ita quaeso. Sed quid hoc est? spacer85
Quid flammeum labellum,
Dulcis puella, condis?
Quid me fugis, tuisque
Disiungis a labellis?
Hocne ergo basiare, spacer90
Hocne est favere amanti?
Ita me petulca ludis?
Ita pe protervula angis?
At basiare si sit
Hoc quod mihi dedisti, spacer95
Ne basiem amplius: sed
Prohibe tuis labellis.
Minus nocet voluptas
Nescire quid, scientem
Quam haud posse ea potiri. spacer100
O cura permolesta!
O iuncta cum dolore
Incoepta vix voluptas!
O basium, nec illud
Quod basium est, sed illud bluespacer105
Desiderii quod alti
Vis basio volebat!

2. AD SODALES

Stellas polus micantes,
Orbem orbis, ignis auras,
Auraeque aquas, aquaeque
Terrae sinus capacis,
Homines ferasque terra spacer5
Complectitur fovetque.
Quid ergo me decoram
Vetatis, o sodales,
Complectier puellam?

3. DE CUPIDINE ARANTE

Vacuus puer pharetra,
Positoque liber arcu,
Caepit repente curvi
Prensare dentem aratri.
Verum movere terrae   spacer5
Glebas deo volente
Torvus per arva taurus
Quesitus, inque toto
Armenta nulla campo.
Iratus ergo patrisspacer10
Domum intuetur igneam,
“Et opus quid” inquit ”oras
Terrarum obire nobis,”
Quum servet ipse Olympus blue
Taurum mihi tonantem? spacer15
spacerSodales ad bibendum invitat. blue
Me dipsas, o sodales,
Momordit, huc adeste.
Inebriari oportet.
Ego namque qualem in undis
Pelopis pater refectis red blue spacer20
Sitio sitim, vel illa
Venator ebriam quam
Et prendit otiosam,
Cum tigride usque, laeti
Panthera quae Lyei spacer25
Currus trahit superbos.
spacerSed ubi est puella, blandis
Collum mihi lacertis
Quae heri revinxit, et bis
Ter mille basiis me spacer30
Beavit heic bibentem?
Ita me iuvent Iacchi blue
Comites, Venusque Amorque,
Ita me Iuventa praeceps,
Risusque candidique spacer35
Cum Gratiis Lepores,
Nisi iam illa, iam citato
Passu adsit, amphorasque
Scyphosque frangem, et ipsum
Pessundabo Lyaeum. spacer40
spacerNam quid poeta prodest,
Qui Bacchicis corollis
Caput impedire nescit?
Vel quid bibens, tenella
Quam non fovet puella? spacer45
Ita semper ista, firma
Connexa sunt cathena
Nunquam separantur:
Amans, bibens, poeta.

4. SPERANDUM ESSE

Quid iam est, quod ante non se
Invenit esse? Quid iam est,
Quod non erit, futuri
Revolutione ab aevi?
Quod iam vides ubique spacer5
Subito recedet, et non
Existet. Idem at illud
Quod non erit, subinde
Exsurget, hinc peribit.
Ita nil vetus novumve est. spacer10
spacerSperemus ergo. Non si
Male nunc, et olim erit sic.

5. NON POSSE SE UNO AMORE TENERI

Non una forma terram
Commendat atque coelum,.
Non una vis polorum.
Non una mens virorum.
Vicisisitudo cunctis spacer5
Grata atque amica rebus.
Vicissitudo soli
Gratissima est amori.
spacerNon, puella, nostrae
Regina mentis, isthaec spacer10
Tibi regna polliceri,
Quum lucifer nitescet.
Nescis quod hora, nescis,
Cras afferet futura,
Quae forsve quae bonorum red spacer15
Me cras aget furorum.
Quod si tuum perenne
Me concupiscis ire,
Face nulla bella prae te,
Neque blanda sit puella. spacer20
Aut si qua sit, superbus
Face aliger sagittis
Multum impotente ne me
Telo velit ferire.
Hoc ulla si impetrassis, spacer25
Pendebo ab his labellis,
Spirabo ab his ocellis,
Meosque habebis omnes
Una omnium furores.
spacerEgo iam sed una meta spacer30
Cupidinis iocosi.
Quot ille tela promit,
Tot ego furo furores,
Ut tunc ego puellas
Amare desinam, quum spacer35
Cunctis Amor sagittis
Vacuaverit pharetram.

6. A NIMIO VINO LAESUS CONQUERITUR

Fuge qui sapis Lyaeum. red
Caper ille nanque cornu
Faenum ferens acuto. blue
Fuge qui sapis Lyaeum,
Ita fraude me dolisque spacer5
Male perdidit madentem.
Ita nuper ebrium me
Ad cantum et ad choreas
Titubante gradu adegit.
Ego vix sed ibam, ut unum spacer10
Pedem adderem choreis,
Quum me illico scelestus
Prostravit, atque risum
Spectantium excitavit.
spacerEgo tum quidem Lyaeo, spacer15
Ego tum quidem choreis,
Mala multa comprecari.
Sed quid iuvat Lyaeo,
Vel quid iuvat choreis
Mala multa comprecatum, spacer20
Si fabula interim sim
Et risus invidorum?
spacerQuin ergo mi valebis
Cum fraudibus Lyaee:
Quin ergo vos iocosae spacer25
Cum saltibus choreae.
Ego deinde vos timebo
Et vitabo. At, o nocentem
Fuge qui sapis Lyeaeum.

7. DE BACCHIS ET SILENO

Videbar in quiete
Semeles videre prolem. blue
Propter deum frequentes
Satyri rotare thyrsos.
Et Pan tumente bucca spacer5
Ruris sonare carmen.
Circum undiquaque Maenas
Cava tympani ferire.
Quas inter otioso
Priapus ire telo. spacer10
Postremus omnium
Tardo senex asello
Silenus insidere.
Huic cantharus ab ansa
Dependet: ipse barbam
Truncumqe purpurantis spacer15
Madidum subinde nasi
Siccat, madens cachinno.
spacerAt o dii deaeque, blue
Ab hoc parente naso
Propago quae rubrorum spacer20
Nunc orta nasulorum.

8. VULNUS AMORIS EX BASIO

Quum primum ego hos petulcos
Incautus hausi ocellos,
Genasque temperatas
Rosaeque purpura, albo blue
Et lilii colore, spacer5
Quum primo ego haec labella
Incautus hausi, amoris
Gravi furens sagitta,
Gemui miser: beatus
Quantum autumans futuros spacer10
Queis illa basiare
Licitum rubella labra,
Globuloque ocellulorum,
Floresque eos genarum.
spacerAt hisce me propinquum spacer15
Ubi callidus Cupido
Haud laeta avi locavit,
Deditque basiare
Tenera et rubella labra,
Globulosque ocellulorum, spacer20
Floresque eos genarum,
Lethale spiculum (eheu!)
Suxi impotente suctu.
Qoud nunc per et medullas
Abiit, iecurque totum, spacer25
Fibras sauciando
Cordis dolere cogit.
spacerSic et dolore, et (ah!) sic
Gaudere cogor una.
Dolor at videtur iste spacer30
Mihi sempiturnus ire,
At gaudium omne passu
Subito effugit citato.
Philomelae ut dolorem
Dicas dolere semper, spacer35
Sed gaudium nocivum blue
Gaudere me pyraustae.

9. AD NEAERAM

Utinam, Neaera, limen,
Utinam tuo cubili,
Paries repente fiam, spacer5
Prope te esse ut usque possim!
Utinam tenella membra
Vestis tibi recondam,
Vel eburneas papillas
Sub fibula coarctem! spacer10
Utinam ille turtur essem!
Utinam illa ego columba!
Utinam ille ego catellus
Sinu tuo quiescens!
Utinam pedem ansa utrunque spacer15
Tenerum, brevem atque mollem
Digitum annulusque stringam
Teretem, levem, rotundum!
Thori ima sponda starem!
Utinam Neaera vestro spacer20
Leochaeus inde lecto!

10. DE PUELLA PULCHRA

Orcus puella pulchra est,
Ita Delius iuvet me.
Ita me puer Cytheres, blue
Ita sit favens Lyaeus.
Orcus puella pulchra est. spacer5
spacerSunt sylva namque Ditis blue
Dominae dicata, crines.
Frons ripa, bini ocelli,
Genaeque sunt fluenta,
Quorum moventur illa spacer10
Quorum haec manent quieta.
In his Charon Cupido,
Spes cymba, morsque contus.
Orcus puella pulchra est.
spacerNunc labra nunc tuere, spacer15
Labra illa mollicella,
Ea limina inferorum
Iurabis esse prima.
Lingua est canis, nigranti
Recubans triceps in antro, spacer20
Venientibus vel obstans,
Vel blandiens favensque.
Collum iter ad malorum
Sedes, chaosque triste est,
Ubi Tantalus fugacem blue spacer25
Captat propinquus umbram,
Ubi Aeoli scelesta,
Belique longa proles.
Orcus puella pulchra est.
spacerAer supra haec apertus, spacer30
Violis rosisque florens,
Blandique honore veris.
Aer serenus usque,
Campus beatus usque, spacer35
Campus beatulorum.
Heic blandulae papillae,
Colles velut gemelli,
Surgunt pares in auras.
Dexto Venus decora, spacer40
Veneris puer sinistro,
Perenne iura dicit.
spacerPlanum infra, at hinc et illinc
Modice tumens, ut arcus
Sinuetur in figuram. spacer45
Qua desinit tumere,
Veneris nemus beatum,
Lauro viretque myrto.
Ibi turba amantium omnis
Ludit, iocatur, atque spacer50
Ponit suos amores.
Ibi tenditur, feroxque
Veneris remittit ardor.
Ibi nec prius, nec illud
Quod ultimum est, sed almi spacer55
Quod copula est amoris.
Se7d quidnam ego haec? Deorum
Ita quisque me secundet,
Orcus puella pulchra est.

11. DE OBITU AMPHORAE, AD BACCHUM

Haec cernis, o Lyaee, red
Nec Tartari ministrum
Tam perditum severis
Sub legibus coerces?
spacerIlle ille verbero, ille spacer5
Tuam furente dextra
Disiecit amporam. Ast haec
Rivum evomen cruoris
Cecidit supina rupto
(Proh!) gutture, et suprema spacer10
Reum arguit querela.
At ille ter scelestus
Factum negare pergit,
Et “amphoram ebriam (inquit)
Nimio tuo liquore, spacer15
Dum mobiles choreas
Nobiscum inire tentat,
Gradu tremente lapsam
Lethi in gravem soporem.”
spacerAt dum licet, iocosae spacer20
Pater amphorae Lyaee,
Epidauro ab urbe numen blue
Accerse. Namque nostris
Cor et manus Melampis
Cadit, amphora cadente. spacer25

12. VERBA INTER BIBENDUM

Fortuna magna caeca est, red
Caecutiunt beati
Ea queis favet tyranni.
Caecutit aula prorsus,
Loculosque praeter unos spacer5
Nil cernit et monarcham
Qui cuncta vincit aurum.
spacerLoculi mihi iam inanes,
Aurumque nullum adhaeret.
Quid ergo? Num dolebo? spacer10
Non prosus, at sedendo
Prope hunc cadum Falerni blue
Bibam, bibam libenter.
Gaudete vos at una,
Fortuna, rex et aula. spacer15
Si hic longius morabor,
Caecutiemus omnes.

13. DE AMICA SUA

Medii iubar diei
Viridantis iliceti
Pulsabam anhelus umbra.
Venit ecce coram, et heic me
Mea conspicata cura spacer5
Tenero ore molle risit.
At ego, “iuvat dolentem
Videre me et furentem.
Ita me nociva rides.
Ego Cynthii sed ignes spacer10
Fugiebam amica in umbra.
Subito molesta tu, mi
Veniens super calenti,
Graviore ab igne torres.
Procul hinc tuos calores, spacer15
Procul hinc, Melissa. Namque
Mora longior tui omnes
In me unico priores
Triplicaverit calores.”

14. AD ANIMUM SUUM

Anime, exere e profundo
Pelago caput dolorum.
Quid tristis es, measque
Obnubilas Camaenas?
Quorsum remisit ardor spacer5
Se vester, aut resedit?
Accepta cuncta summo
Fer, si sapis, Tonanti.
Namque huius ad supremum
Rota sortis ire nutum spacer10
Consuescit, et redire.
spacerSperare te iubet lux,
Quae noctis e nigranti
Prodit rubens cubili.
Cuncta ergo plus secunda spacer15
Speres licebit. Et nil
Mireris, ipse delphin
Non si maris relinquat
Semper strepentis aequor, spacer20
Idemque concupiscat
Terrestrium ferarum
Obscura inire lustra,
Aut illa rursus, antra
Sua deserant, et udis spacer25
Habitare ament in undis.
Fortuna caeca ludat
Ludum impotentem, et isti
Demat, vel addit illi
Cui vult iniqua, Honores. spacer30
Curare quid decet te?
Curent quibus necesse est,
Acherontici senes et
Caterva dura avari.
Te candidam puellam spacer35
Sinu decet fovere,
Et hauriendo mille
Lepidi scyphos Lyaei
Venerique Liberoque
Dare floridam iuventam. spacer40
spacerQuid Apollinem severus
Refugis, novemque divas?
Quid Gratias? Quid almam
Cum libero Cytheren?
Cave ira ne tot unum spacer45
Te differat deorum.
Et impotenter (alto
Ceu rupicapra montis
Fastigio prehensa
Multa canum vi odora) spacer50
Paenas fugae luas, ut
Cogaris illam amare
Quae te tuosque questus
Fastu ferat superbo.
Indoctiorque asello spacer55
Sis fabula una vulgi,
Fugiantque te, ut molestum,
Chari prius sodales.
spacerHaec cuncta ne potentes
Agant dii mala in te, spacer60
Depelle vino abunde,
Cantuque basioisque
Et plurimis cachinnis
Curas severiores.

ANACREONTICA LIBER II

1. OPORTERE SE AMORIBUS VACARE

Quid inutilem laborem.
Mens, suscipis? Relinque
Cum lusibus Cytherem,
Cum spiculis Amorem.
Gravioribus locandum spacer5
Tempus laboribus da.
Fugit hora et instat aetas,
Frigebit iste quum aestus.
Non usque delicatis
Rosae comis superbae. spacer10
Non usque liliorum
Grati vigent odores.
Non usque veris aura
Variis odora campos
Coloribus coronat. spacer15
Nil permanet, vel uno
Perstat tenor fixum.
Nil aeviternum, ab illo
Qui solus omnia, ipsum
Aeternitatis audit. spacer20
spacerSed quid rogo valere
Quem morbus angit acer, red
Nec pharmacis dolorem red
Mali levare pergo?
Ah me! Medela cordi spacer25
Quis saucio invenitur?
Quis pectori quis imo
Telum extrahet Machaon? blue
Quid, paetulis ocellis
Ut nostra vita risit, spacer30
Me subtrahet dolori,
Et amabili furori?
spacerHoc si quis audet, illum
Vitae deum vocabo,
Et protinus relinquam red spacer35
Cum filio Cytheren.
At fata quum suprema
Mutare nullius sit,
Sequar auream Cytheren,
Sequar illius puellum. spacer40
spacerOportet ergo amare,
Et amoribus vacare.
Nolim velmine, cura
Me perdet otiosa.

2. LEGES BIBENDI

Audite quare iocosi
Ego arbiter Lyaei spacer5
Leges fero, sodales.
Haec nostra publica est res.
Draconi uti et Soloni blue
Praenobiles Athenae.
Numaeque uti et Lycurgo, spacer10
Roma alta Spartaque acris.
spacerPrimum omnium ergo caeptis
Adsint dii benigni,
Liber Pater, Cythere,
Cupido Gratiaeque spacer15
Cum lusibus, iocisque,
Leporibusque mille,
Atque omnibus cachinnis.
At sanguine ego Martem
Cristas rigentem et arma spacer20
Paulum absit oro, rixas
Secum auferens, malasque
Cum viperis sorores.
Aut si quis heic severus
Emigret. Haec taberna spacer25
Solis dicata laetis.
Dein quisque se scypho armet,
Scypho gravi et profundo.
Certabimus suavi
Bacchi simil palaestra,spacer30
Postquam scyphus cuique
Madidus stabit Lyaeo.
Tum Phaemius prope adstans blue
Troiae vetustam halosin
Cursus canatve Ulyssis. spacer35
spacerQui lapsus aut loquendo,
Aut lapsus ambulando,
Nequaquam erit, sed omnis
Viduus vomitionis,
Fortisque valensque finem spacer40
Ad usque permanebit,
Qui continente plura
Haurire pocula haustu
Bene sustinebit et nil
Relinquet, inque terram spacer45
Dabit optimi Falerni.
Hic omnibus, sodales,
Qui vicerit, corollis
Comas revinctus ibit,
Cum basiisque centum spacer50
Lepidam feret puellam.

3. NON SPERNENDA PARVA

Ne me, puella, spernas
Parvum videns brevemque.
Parvus puer Cytheres,
Toti imperat sed orbi.
Parvique passeres, sed spacer5
Currum aureae Diones blue
Roseas trahunt per auras.
Et parvus est aedon,
Et parva avis Gradivi, at blue
Voce haec fugat leones, spacer10
Cantu ille vincit omnes.
Semeles Iovisque proles
Parvus pater Lyaeus.
Vitisque parva dulci spacer15
Prodest tamen liquore.
Pretiosa gemma parva est,
Serumqe parvus ille blue
Qui vermis ornat agros.
Parvaeque magna vis est spacer20
Echeneidos morantis.
spacerQuid plura? Tu leones
Elephantibus minores,
Volucrem et Iovis trisulca
Quae portat ardua arma, spacer25
Dubio vides camelo
Non esse celsiorem.
Haec ipsa dulce blandae
Donum, brevis, Diones,
Nec permanet voluptas. spacer30
spacerQuin basiem, atque parvis
Sine te implicem lacertis.
Nam tum Rhodantha, nam tum
Nam tum Rodahtha dices,
Ut corpore esse nanum, spacer35
In amore me gigantem.

4. DE CUPIDINE ET SE

Puerum puellus olim,
Inter rosas Amorem,
Dum venor otiosus,
Conspexeram latentem.
Ratus alitem, pharetra spacer5
Subito leves sagittas
Depromo. At ille ludens
Creber movere pennas
Huc subsilire et illuc,
Creberque pipilare. spacer10
Spe lapsus ergo, retro
Flexi repente gressus,
Et alitem iocosum
Tentare erat pudori.
At ille, ubi improbus me spacer5
Recta redire vidit,
Subito exilit latebris
Et remige advolavit
Ad me sinister ala.
Tum plurimo cachinno spacer10
Sequutus est euntem.
Et “mene,” ait “puelle,
Iaculis tuis petisti?
Niunc tutus ire perge.
Fors hora, quum vicissim spacer15
Qui fugit insequetur. ”

5. AD BACCHUM

Huc, O Lyaee dulcis,
Huc o veni, Lyaee.
Te pocula atque nexae
Philyra vocant corollae.
Te nos tui ministri spacer5
Sicco rogamus ore.
Huc, o Lyaee dulcis,
Huc o veni, Lyaee.
spacerTecum intelliga Cypris,
Tecum benigni Amores, spacer10
Tecum levis Iuventas,
Tecum Ioci et Lepores,
Tecum terna zonis
Properet Charis solutis.
Huc, o Lyaee dulcis, spacer15
Huc o veni, Lyaee.
Verum, o Lyaee, rixas
Post improbasque curas,
Hac Naiadas severas
Arce procul taberna; spacer20
Dein pone tauriformis
Verenda cornua oris.
<Cornu sed est potando blue
Gratissimum Falerno.>
Sic, o Lyaee dulcis,spacer25
Sic o veni, Lyaee.
spacerIllorum enim iocosis red
Usus nocens poetis:
Horum benigna tantum
Nunc copia, ut putares red spacer30
Potum isse bucerum omne
Mecum heic pecus Menalcae. blue
Huc, o Lyaee dulcis, red
Huc o veni Lyaee.

6. IN UTRUMQUE PARATUS

Mecum bibe una, et una
Mecum iocare, amice.
Mecum corolla laxos red
Tibi vinciat capillos.
Mecumque amator adsis, spacer5
Hanc basiesque Lyden.
Mecum una, amice, mecum
Insanias. Sed inde
Quum compos ibo mentis,
Vinum, iocos, corollas spacer10
Et deseras amores.
Tibi at ista si videntur
Fors dura, linque nostram
Posthac sodalitatem.
spacerEgo nanque echinus, omnes spacer15
Paratus in procellas:
Inter bibentium Evam blue
Choros videbor ire,
At sobrios ego inter
Abstemius manebo. spacer20
Age verte temet omnes
Subito in novas figuras,
Sub singulis me habebis
Smilem tibi figuris.
spacerIta iam optimum videtur spacer25
Dare tempori se habendum.
Si vitam amas, diuque
Homines tot interesse,
Ita sis tuus, ut omnium
Videare solus esse. spacer30
Ita omnium, tui ne
Te oblivio prehendat.
spacerTer enim periculosum
Iam simplicem esse. Protei
Sibi qui pararit emptam, spacer35
Non stultos esto, pellem.

7. AD VULCANUM

Mihi poculum Cytheres
Face, Mulciber marite,
Mihi poculum profundum,
Argentum quod infra,
Supra quod aureum sit. spacer5
Heic sculpe Phaebum et horas,
Illicque lunam et astra.
spacerSed opus bibentibus quid
Phaebo aut sorore nobis?
Age, poculo Cytheres, spacer10
Mihi Mulciber marite,
Cupidinem iocosum
Depinge cum sagittis,
Phoaebumque dele, et horas
Argenteo inque fundo, spacer15
Glyceren mihi elabora,
Lunamque dele et astra.
Ita opus suo placebit
Domino magis bibenti.
spacerSed et hoc carere posset spacer20
Bene poculum puello.
Quin ergo solam amicam
Glycerem, mihi Cytheres
Face Mulciber marite.
Namque illa Phoebus, illa spacer25
Soror benigna Phoebi est.
Illa est puer Diones,
Rapidis gravis sagittis.
spacerTamen hanc, precor. Cytheres,
Mihi, Mulciber marite, spacer30
Dum totus elaboras,
Da pendulis capillis,
Da serta, da corollas.
Violasque fac rosasque
Per colla perque pectus spacer35
Et lacteas papillas
Sensim in pedes fluenteis.
Immunis at nec illi
Sit dextra, sed prehendat
Scyphum gravem et profundum, spacer40
Madidum scyphum Lyaeo,
Nempe ut iocemur una.
Nempe ut bibamus una.
Nempe ut furemus una,
Unaque inebriemur. spacer45

8. BASIUM UNUM

Haec labra mollicella
Sine basiem usque et usque,
Vel usque, si quid esse
Ultra queat. Sed (ah me!)
Quid vertis ora, quorsum spacer5
Ocellulos modestos
Pudibunda disiicis, nec
Terra elevare curas?
An te pudet meorum,
Mea vita, basiorum? spacer10
Segetemque dura tanta
Hymetti liquoris, blue
Dolebis a rubellis
His demeti labellis?
spacerSi tot nocere possunt spacer15
(Quot sors tamen Catullo
Sua Lesbia, et Neaera
Tenero tulit Secundo) blue
Non tot petam, sed uno
Contentus uno abibo. spacer20
Nec plura basiare
Ego basia expetessam.
Sed unum ego usque et unum
Petam a tuis labellis.
Postque unum, et unum, et unum, spacer25
Unum insuperque, et unum,
Unum dari rogabo.
Lassata dum tot unis
Tu basiis, per omnes
Iuraveris deorum, spacer30
Te nolle deinde ab uno
Sic basiari et uno,
Sed pluribus, sed iisdem
Ter millibus bonorum
Sine fine basiorum. spacer35

9. SOMNIUM
Ad G. Drummondum ab Hathorneden blue

Quid at hoc, amice, somni est?
Quid ad hoc, ocelle vatum,
Drummonde, Gratiarum
Medulla, cor Cytheres?
spacerIam nox tenebricosis spacer5
Terram super iacentem
Tarde movebat alis,
Heliceque prona circum
Ibat pigrum Boota.
Iam cuncta strata dulci spacer10
Iacuere sub quiete.
Me mollicella Cypris,
Me Cypridis puellus,
Curru aureo per auras
Raptim tulisse visi. spacer15
Duo pumicante rostro,
Duo dulce pipidantes,
Matrem ante et ante natum
Laeti citas quadrigas
Passerculi trahebant. spacer20
Circa deam Voluptas,
Et mille Basiorum,
Risus, Ioci, Susurri,
Triasque Gratiarum.
Circa deum lepores spacer25
Et mille mille Amorum,
Spes, Murmura atque Formae
Desiderii volabant.
spacerDevenimus beata
Subito ergo Tempe, ubi agros bluespacer30
Florum ordo daedalorum
Pulcherrimus coronat.
Illic perenne dulci
Zephyrus tepescit aura.
Illic dei marita bluespacer35
Cantu levat laborem.
spacerCampi virentis aequor,
Diis excipit sacratus,
Incaeduusque lucus
Ubi limpidi atque puri spacer40
Prorumpit unda fontis.
Medium tenere opaci
Mihi visus ille luci.
Heic me, Cupido mollis,
Vultu tuens sereno, spacer45
“Face nunc eho, poeta,
Face nunc” ait Cytherae. blue
Heic lympha et ara propter,
Heic victima, heic odores.
spacerLaetus, monente divo, spacer50
Currum volens relinquo.
Genuque rite flexo
Qua ripa fontis, ipsum
Genium loci, atque cunctas
Ego Naiadas saluto. spacer55
Alias sed ante, nympham
Fontis precor faventem:
“O diva fontis, audi.
Te supplices rogamus,
Latices tuos sacratos spacer60
Haurire des, et almae
Volentibus Cytherae
Litare sis amica.”
spacerAudire visa, vivos
Dea moverat liquores, spacer65
Simul annuit. Sed inde
Ut impiger petitas
Haurire caeperam undas.
Subito implicata strinxit
Me eburneis lacertis. bluespacer70
Tunc glutino Diones
Simul haesimus, calentes,
Animasque, et huc et illuc
Erratiles, vicissim
Transfudimus labellis. spacer75
spacerAt dii procul iocosi,
Venusque Amorque laetus,
Non inscii futuri
Ridere, et avolantes
Lucumque perque Tempe spacer80
Hyla, Hyla sonare. blue
Simul ille dulcis, ille
Somnus repente fugit,,
Et perditum beatas
Reliquit inter undas. spacer55
spacerSed per tuos calores,
Per amabilem puellam,
Per quicquid est deorum,
Quid hoc, amice, somni est?

10. DE CUPIDINE PISCANTE blue

Forte aureus Cytheres
Dum littrore errat ales,
Piscantibus ministris
Cymbam invenit relictam.
Subito ergo conto in aequor spacer5
Se propulit, manuque
In pectus usque adacta,
Remo emicat superbus.
Hunc pandus aequore alto blue
Ut vidit, arva ponti spacer10
Delphin volante pinna
Transmisit, atque magnae
Iovis aequoris maritae blue
Rem detulit pericli,
Et divae ait profundi, red spacer15
“Fer opem tuis, perimus.
Uremur una ab illo,
Uremur igne, summum
Qui perdidit Tonantem.”
Cui blandiente risu spacer20
Haec, ora perseranans,
Dea rettulit profundi.
“Securus esto, nostras
Nanque ille forte, ut olim, blue
Iram timens Gigantum, spacer25
Puer petit latebras.”

spacer11. DE SE EBRIO

Ioves fuisse plures,
Plures fuisse Phoebos,
Veneresque, parvulosque
Cum spiculis Amores
Pandit prior vetustas, spacer5
Nec unicum profundi
Dominum maris, nec unum
Quem Tartarus tremiscit
Regem fuisse Ditem.
spacerQuae cuncta vera si sint, spacer10
Quis dixerit? Sed illud
Quis non vidit quod heic
Leochaeus est Lyaeus?

12. AD VESPERUM

Vesper beate, salve.
Salve, beate Vespe,
Lux o benigna caeli,
Dux syderum micantium,
Quorum agmina usque cogis, spacer5
Fugasque, primus idem
Postremus omniumque.
Dum noctis et tenebras,
Nitidi et iubar diei,
Sub nomine haud eodem blue spacer10
Curru vehis citato.
spacerQuis te benignior, quis
Iucundiorve coelo?
Tu cuncta, Vesper, affers,
Tu dona fers quietis. spacer15
Tu somnia atque lusus,
Convivia et corollas,
Sponsoque nuptam, et illam
Quam mens anhelat unam,
Ter melleam, ter auream, spacer20
Ter amabilem atque blandam
Si , Vesper, hoc locabis
Nostro thoro puellam,
Tum lux mihi vel atris
Pandet diem in tenebris. spacer25
Tunc ipse, noctis inter
Licet astra constitutus
Non deinde Vesperugo,
Sed Lucifer nitesces.

13. QUID SIT AMOR

Quid amor, quid est Cupido?
Quid amare quod vocamus?
Amor est suave damnum.
Amor est ruina dulcis.
Est gaudium, est voluptas. spacer5
Est maeror, est querela.
Est spes, ubi iuventus
Desperat omnis, est des-
peratio illa, ubi aurei
Sperant benigna amantes. spacer10
Est pectoris sine alto
Vulnus dolore fixum.
Dolor est supremus, altae
Expers tamen querelae.
Est ianitor, malignis spacer15
Frustra hostibus benignus.
Est ianitor benignis
Malignus usque amicis.
Est mille mille damna
Pro commodo nec uno. spacer20
Est millies sub una
Nasci interireque hora.
Est vita mortis expers,
Vitaeque mors inanis.
Sine luce lux, suique spacer25
Paena est perenne durans.
spacerAmor ignis igne gaudens,
Amor odium est amati,
Amor ira, paxque rursus.
Bellum est amor cruentum, spacer30
Bellum est amor suave,
In quo perire dulce,
Quo vincier triumphus.
Est flamma, vincta duris
Ter frigoris cathenis. spacer35
Est grata vis, dolique
Iactus, nimisque dulcis
Malorum ab arte lusus.
Est esse felle servum,
Est nolle liberum ire. spacer40
Est cogitare longum,
In re unica quiescens.
Est cogitare longum,
Nunquam tamen quiescens.
Est circulus, sine ullo spacer45
Se terminante fine,
Medium cui potiri.
spacerAmor est Chimaera, saevi
Cui prima sunt leonis, spacer50
Media ipsa sunt caprae, inde
Postrema sunt draconis.
Ocellus est uterque
Amor meae puellae.
Amor labella rubra, spacer55
Saturata plurimorum
Bene melle basiorum.
Est lacteae papillae,
Variusque flos genarum.
Amor est sinus pudicus. spacer60
Teretes amor lacerti.
Est basium, et quod ultra
Scit Cypris. At quid omnia?
Amor est puella pulchra.

14. SUA VOTA

Contigat opto amare,
Et amoribus potiri.
Hominum videtur esse
Amare quod vocamus,
In amore sed potiri spacer5
Coelestium est deorum.
Contigat opto amare
Et amoribus potiri.
spacerUndena bruma me bis blue
Iam prendit in iocosis spacer10
Cythereiae viretis,
Amoribus vacantem.
Contigat opto amare
Et amoribus potiri.
spacerNunc turbidus procellas spacer15
Boreas nivemque portat.
Rigidum et fluenta firmis blue
Vinxit gelu cathenis.
Contigat opto amare
Et amoribus potiri. spacer20
spacerCitus huc minister adsis,
Et prome de vetusti
Nobis cado Lyaei
Merum Falernianum.
Contigat opto amare spacer25
Et amoribus potiri.
spacerDein ligna crede flammis
Vulcaniis abunde.
Pereat futura quisquis
Pili estimat vel uni. spacer30
Contigat opto amare
Et amoribus potiri.
spacerDissolve triste frigus,
Nunc heic sedens sodalis.
Quum marmor hinc teget nos spacer35
Frigebimus sat omnes.
Contigat opto amare
Et amoribus potiri.
spacerBeata Parca cunctos
Nobis secat labores. spacer40
Nec criminis nec expers
Parcae resistit ullus.
Contigat opto amare
Et amoribus potiri.
spacerBonum est valere belle, spacer45
Bonum indole esse pulchra.
Ditem bonum esse iuste.
At cum tuis iuventa
Frui optimum est amicis
Contigat opto amare spacer50
Et amoribus potiri.
spacerPaucis dedit supremi
Benigna cura regis,
Ut rem male haud gerentes
Cana opprimat senecta. spacer55
Contigat opto amare
Et amoribus potiri.
spacerIgnavus aurum opesque
Habet, at bonis maligne
Saepe est, et indigere spacer60
Est pessimis negatum.
Contigat opto amare
Et amoribus potiri.
spacerEst arduum deorum
De certa mente adire. spacer65
Humana quum tu homo sis
Comprende. Nosce teipsum.
Contigat opto amare
Et amoribus potiri.
spacerQuum cura permolestat spacer70
Noctu diuque multa,
Inutilem laborem
Et suscipit dolorem,
Contigat opto amare
Et amoribus potiri. spacer75
spacerLaetas amat choreas
Apollo, Disque luctus.
Ubi quis perit, recedit
Hominum favorque amorque.
Contigat opto amare spacer80
Et amoribus potiri.
spacerDiu vivimus, sodale,
Vivamus ergo laeti.
Nec lusibus virentem
Viduemus hanc iuventam. spacer85
Contigat opto amare
Et amoribus potiri.

15. AD CUPIDINEM

Age pendulam pharetram red
Puer o superbe, sume.
Age prome tela, magnum
Domuere quae Tonantem. red
Mihi nec gravis pharetra spacer5
Potis amplius nocere,
Neque tela acuta, magnum
Domuere quae Tonantem.
Moderantius pharetra,
Moderantiusque telis spacer10
Tua si usa dextra forte,
Puer, o prius fuisset,
Ego pendulam pharetram,
Ego tela adhuc timerem.
spacerSed ubi omne cor volantes spacer15
Petiere tot furores,
Ubi mille tela, deinde
Mille usque tela sensi,
Securus erro. Namque
Tot millibus tuorum spacer20
Cor vulnerum patescit,
Ut vulnus esse dicas,
Cor vulnerum patescit,
Ut cor id esse dicas
Quod vulnus arbitraris. spacer25

16. SE AMORI DEDITUM GRAVIORIBUS STUDIIS VACARE NON POSSE

Cur, o dii, tot oro
Oculis creastis unquam
Nova vulnera haecce nostris
Quas dicimus puellas?
Haec me decora turba spacer5
Sibi imputat furentem.
Haec me decora turba
Sibi vendicat volentem.
Haec prima dum adstat aetas,
Dum caerulasque venas spacer10
Sanguis calens pererrat,
Curare nunc veta me,
Sapientiaeve canae
Non mente rite lota
Secreta perquirentem spacer15
Adyta ingredi profunda.
Non obvium est verendi
Decreta summa patris
Rescire cuilibet, sed
Queis aequior supremi spacer20
Adspirat aura regis.
Hinc tot subinde pestes
In veritatis aula
Fulsere, dissipanda hinc
Iterum Babel resurgit. spacer25
spacerMi vim ingeni haud inanem
Summi favor Tonantis
Quanvis dedit, volare
Quae posset altum et infra
Paucissimos bonorum, spacer30
Tamen in minore quisquis
Sudaverit palaestra,
Laudem haud levem meretur,
Decus non pudendum.
spacerApage ergo cum periclis spacer35
Quae celsiora vulgus
Miratur otiosum.
Ego pollicem nec isti,
Premensve huic, sed omni
De parte liber, et quid spacer40
De me invidus loquatur
Securus usque, blandam
Amo temperare nuper
Cum Libero Cytheren.

Finis