220 ** Welcome to the CAL FTP Site ** 4.01 Transitional//EN"> act5lat

Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS V, SCENA i
ALUREDUS, HUMFREDUS

Rex Aluredus cum uno ex ducibus et aliis, assumpto musciorum habitu, per castra Danorum transit exploraturus quid in illis ageretur.

AL. Huc usque nostros nullus observat gradus.
Medios per hostes gressu inoffenso viam spacer2065
Carpimus. Arena victor herbosa iacet
Somno sepultus. Nullus excubiis vacat.
Ludo iocisque levibus insudant duces,
Otia remotis miles armis agunt. spacer2070
Hos crapula sternit, hi voluptati student.
Securitatis omnibus torpor subit.
HUM. Constat frequenter otium haud parvo hostibus,
Victoriaeque fit malus custos quies.
Ut cum sereno credulus caelo ratem spacer2075
Committit auris nauta, quas zephiro videt
Petulante refugas increpare carbasus,
Mox mugienti si sonent vela Africo
Atque intonantum turbo concutiat mare,
Malesanus animum terror animum occupat, spacer2080
Damnatque nimium lubricum aurarum fidem,
Haud aliter ipsis otiabundos agris
Quando excitabit bellicae clangor tubae
Ad arma Danos, tum malo discent suo
Infida quam sint otia hostili solo, spacer2085
Et quam fugaces Martis alternet vices
Fortuna, longam quae negat laetis moram
Perstare rebus.
AL. spacerspacerspacerspacerspacer Ecce tentoria prope
Stamus Gothrunni. Regis en pueri exeunt.

bar

ACTUS V, SCENA ij
PIPERO, TITMUS, ALUREDUS, HUMFREDUS

Rex inter locutione duorum puerorum qui Gothrunno a latere asssistebant, certior fit de eius dolore ex fraterna, ut credebatur, morte contracto, deque praemio mille librarum militi glorioso ob interfectum, ut dicebatur, Aluredum, persoluto. Quem ob acceptas iniurias unus ex pueris duellum provocare, eique litteras in eandem sententiam mittere statuit.

PIP. Titme, viden’ ut susque deque ferantur omnia, ex quo regem nostrum incessit spacer2090
dolor, vel potius insania, ex fratris et cognati morte contracta scilicet? Non arma
curat ut solebat, non delectatur equis. Non milites hortatur, non disponit vigilias. Non
castra munit, non clypeos rotat. Sed nunc obstinatius quam piscis sub aequore, nunc red
violentius exclaamaat quam solet ex caelo tonitro. Aestuat, dolet, minatur, gemit,
suspirat, furit. spacer2095
AL. Quam male tyrannus patitur adversa insolens!
PIP. Opportune tamen accidit adventus militis, qui interrfectum a se regem Aluredum
Dixerat.
AL. Quid hoc? Peremptus etiam ab inimico feror?
PIP. Detracta regi spolia fecerunt fidem. spacer2100
AL. Quae spolia? Vestus forte, quas fugiens cavo concredidi antro.
PIP. Mille nummorum retulit mercede libras.
AL. Prosperum mendacium!
PIP. Custodiaque nunc regis illi traditur.
TIT. Iam, Pipero, rem tangis invidiosam mihi. Scilicet verbosus ille gigantomastyx spacer2105
unquasm vincere regem Aluredum potuit, multo minus interficere, qui ne hiscere
quidem audet contra infestum anserem? Latrocinio ei est aptior quam bello manus.
Proinde furatum eas vestes, non detraxisse reged puto. Meministin’ ut me conviciis
nuper onerarit pessimis quod ei dicto audiens, cum imperaret, non fuerim? Ut me
muris excrementum vocarit, nihiliorem nihilo? Iactaret se me comestutum redspacer2110
cum aceto quai haleculam. Non ultra huius insolentim feram. Stat duello red
lacessere. Proinde provocatoriam hanc scheulam ei mittam. Tu eandem ei feres.
Profecto sciet non degenerare me a nobili Pigmaeorum prosapia.
HUM. Homerico sunt bella cantanda haec stylo.
PIP. Feram, sedprius permitte mihi ut legam. red spacer2115

TITMUS POLEMOBOMBARDIFRAGOSOGIGANTOMIOMACHOPUMPONIDI red
VINDICTAM

Hic solus titulus insumpsit integram paginam. Pergamus ad alteram.

Quamvis nomine constes centumpedali, re tamen lepore fugatior es. Scito me tibi iratum,
nec tui nominis portento deterreri quominus te ad singulare certamen provocem. Si pugnam
detrectes ubicunque te reperero, sic reste in collum iniecta te traham per plateas
red spacer2120
tanquam monstrum horrende timidum. Si acceptes, fraenabo te tanquam asinum, atque in
dorso insidens aequitabo. Interea temporis tu value, ut potes, et vile, ut soles.

Tua verba, Titme, mordent plusquam pediculus.
TIT. Sed facta hunc mordebunt plus verbis mea.
PIP. Sed eccum, ispus opportune huc prodiit. spacer2125

bar

ACTUS V, SCENA iij
MILES GLORIOSUS, PIPERO, TITMUS, ALUREDUS, HUMFREDUS

Interveniens miles gloriosus a duobus pueris, uno ei a tergo flexis genibus insidiante, et altero eum retro impellente, humi deiicitur, et ab eis supra incumbentibus pugnis conteritur. Tandem a rege et eius socio adstantibus sublevatur

MIL. Magno Gothrunni vindici, invicto mihi locum date, omnes, dum hic me foras
effero. Quid hic glires isti faciunt? Abite hinc, vermiculi.
PIP. Lege hoc, Polypheme.
MIL. Quid hoc? Quis mortalium mecum duello stulte conatur congredi?
TIT. Ego sum, Colosse, qui sic tuam deiicio superbiam. spacer2130
MIL. Oh, mactabunt me!
AL. Mactabunt vestes meas. Humfrede, non sinamus hunc interfici ab his duobus
sobile vesparum satis. Nunc impetum fraenate, saevitum est satis.
TIT. Permitte. Nondum vindicem explevi manum.
PIP. In hunc molissum mitte, dum bullit furor. spacer2135
MIL. Convolve mundum, Ipiter, fulmen rota. Exenteratus grandine molari polus
Atlanta superincumbat, extinguat fretum trisulca lampas. Cardines caeli ruant,
rapiantque secum mundum in antiquum chaos, furore quippe quatior et totus tono.
PIP. Dum verba vendit, intro cedamus.

bar

ACTUS V, SCENA iiij
PIMPO, MILES GLORIOSUS, ALUREDUS, HUMFREDUS

Pimpo, quid hero acciderat ignarus, miratur eundem verbis adeo magnificis furere. Aluredus unico
verbo, quo ei in aurem superesse Aluredum red nuntiat, tranquilliorem reddit, et in fugam cum
servo coniicit.

PIM. Quid est quod herus meus ita truculentis oculis circumspicit? spacer2140
.MIL Vibrare Pindum manibus atque Ossam meis nunc iuvat. blue
PIM. Here, quid habes mali?
MIL. Montem Iovi, Pelion in os iaculabor.
PIM. An tu sanus es? red
MIL. Carcere Gigantes extraham. spacer2145
PIM. Furias agis.
AL. Sedabo furias huius ego verbo unico. Accomoda aurem huc. Vivit Aluredus, fuge.
MIL. Me miserum! Eamus, Pimpo.
PIM. Ut subito exiiit! Meus herus uno quo fugit furit modo.
HUM. Iratus abiit timidus et posuit minas quo sumpsit animo. redspacer2150
AL. Consulat sibimet fuga ne, cum tyrannus sentiet fraudem, luat. Dolus iste
nostro mille nummorum abstulit libras ab hoste? Rex adest. Pueri duo rediere.
Vestras intus aptati fides et saltitantes instrue est tempus chorus. Speculabor ipse
vultum et incessum feri et verba regis, et quod ulterius latet animo repostum
lumine sagaci eruam. Ut torvus oculos huc et huc volvit truces!spacer 2155

bar

ACTUS V, SCENA v
GOTHRUNNUS, OSBERNUS, ALUREDUS

Rex Danorum a fratre, qui ignoto habitu cum Gormone simul aderat, frustra suadetur ad sui doloris remissionem. Aluredus introducit saltatores et musicam, sed regis animo nihil inde mitigato discedit.

GOTH. Conquerar? An alto vocis iratae sono
Campus et auram et oris humani aemulas
Valles fatigabo? Queri Osberni iuvat
Fatum perempti, sed furor prohibet. Dolor
Et ira saevis motibus pectus trahunt redspacer2160
Et hinc et illunc, rapior in vota dubia.
Cognata lacrymis funera et amaros deos
Deflere melius urget insanus dolor.
“Resiste”furor exclamat, “atque omnes deos
In te execrare perfidos.” “Fratrem geme” spacer2165
Dolor instat. Ergo ingeminat irridens furor,
“Flectere lachrymis. Faeminae hoc faciunt leves.
Evince, et animo Caucsum horrentem indue.”
Suspensa veluti distrahunt venti freta
Depraeliantes, hinc niger Aquilo ebrium redspacer2170
Contorquet aequor. Inde stridenti Notus
Turbine sequaces littori fluctus rotat,
Mare dubium haeret cuius arbitruo fluat.
Sic dubitat animus inter irarum faces
Et lacrymarium sponte curentes aquas. spacer2175
Quid, anime, statis? Aut fure aut victus dole.
Furam et dolebo. Cordis utroque impetu
Ferar per omnes quos penetrabo locos.
Satiabor ira, fletu inundabor, mihi ut
Furor dolorosus, ita furiosus dolor spacer2180
Explebat aegrum pectus.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerAdsiste impetum
Animi impotentem. Quod doles, frustra doles.
Quo furis, inanes recidit in ventos furor.
Quod mors vocavit avida reparari nequit.
Dum te furore concitas, in te furis. spacer2185
GOTH. Sedabit animi incendia expressus dolor.
OSB. Renovabit illa rursus incensus furor.
GOTH. Dolere fratris funera perempti vetas?
OSB. Dolere nimium mente furiata veto.
GOTH. Amor fidelis limite doloris caret. spacer2190
OSB. Dolor esse nescit, verus ubi colitur amor.
GOTH. Amata plus dolemus.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerDolemus mala,
Non bona.
GOTH. spacerspacerspacerDolere perdita solemus bola.
OSB. Quid perdidisti?
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerFratrem.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAt invenies.
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacer Ubi?
OSB. In morte.
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacerSero.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerSerio fixum est mori? spacer2195
GOTH. Pro fratre cupio.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerMorte sed moritur fides.
GOTH. Dum vivo doleo.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerDum doles moreris.
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerMori
Vel sic iuvabit.
OSB. spacerspacerspacerspacer Cui bono cedet?
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerMihi.
OSB. Dolendo?
GOTH. spacerspacerspacerspacerFratri.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacer Sentiet?
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFamae.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacer Fugit.
GOTH. Animo.
OSB. spacerspacerspacerspacerObstinato scilicet.
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Amori.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacer Irrito. spacer2200
GOTH. Quis tu dolori fraena qui ponis meo?
OSB. Sum Danus, et te miles observo ducem.
Fui (nec hoc tacebo) magnorum comes
Haldeni et Hubbae et Hinguari regum, quibus
Bello interemptis, saeviens huc me tulit spacer2205
Fortuna miserum, comite sociatum unico.
GOTH. Utrumque amici debito amplector loco,
Quia miseri estis, ad miseriorem quoque
Venistis hominem. Vestra me tangunt mala.
Ego mihi soli flebo, nec vestrum mea spacer2210
Poscunt dolorem. Cecidit Osbernus mihi.
AL. Nunc agite, choreas ducite, et terram pede
Pulsate, iuvenes. Laeta non animo placent.
Alias choreas ducite ad maestos modos.
GOTH. Cessate, abite.
AL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacer Eamus. Infensus truci spacer2215
Furore vultus horret. Ast alio sedabo
Statim furores, de quibus nondum timet.
GOTH. Ego semper istis lentus haerebo malis?
Et patiar? In se recidet irati furor
Semper Gothrunni? Moriar et invitus gemam? spacer2220
Frater cruentus cecidit hostili manu,
Feramque et hostem non sequar ferro et face?
Non arma miles expediet? Urbes, domos,
Agros, penates, templa non cinere induet?
Modica cruoris unda non poterit sitim spacer2225
Sedare tantam, curret oceanus mihi.
Britannus ipsa nullus in Britannia
Vivet superstes. Anglia latebit suo
Sepulto busto. Regis Aluredi cinis
Umbrosus herbis pabulum armento feret, spacer2230
Mihique poenas regia soboles dabit.
Ergo dabit, et non dat? Dat ergo et non dedit?
O segnis, anime, petere iam dudum furor
Debuerat hostem. Iam petet sero, at petet.
Et ego cruento quando circundor freto spacer2235
Ridebo gemitus hostis et amaram necem.

bar

ACTUS V, SCENA vj
NUNTIUS, GOTHRUNNUS, MILITES

Gothrunno vindicam in hostes ob fraternam caedem meditanti nuntius advenit, qui Aluredum vivere et iam in eius castra cum exercitu irrupisse, militem vero gloriosum fugisse narrat. Quibus auditis, rex supramodum furit, milites suos fugientes ad pugnam revocat.

NUNT. Aluredus hostis venit.
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerAh regem necas,
Sceleste. Potes hoc dicere?
NUNT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerQuod ulta est valet.
GOTH. An aliquid ultra est?
NUNT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacer Est.
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid hoc?
NUNT.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacer In te valet
Doloque et armis. Iamque inundantes rapit spacer2240
In tua cohortes spacercastra, iam praedam arripit.
Qui modo dolosa veste sub oculis tuis
Adstans musico ornabat sono.
GOTH. Proh dolor! Ubi ille est veste qui regem sua red
Spoliasse se iuravit et vita manu? spacer2245
NUNT. Hinc profugus abiit.
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerErgo deludor? Dolo
Mendace victus militis et hostis mei?
Egone? Ab hoste? Victor? A nostris? Dolo?
Periurio? Armis? Quanto sum nihilo minor!
Vilis Gothrunne, quid facis? Sentis? Vides? spacer2250
Non sum, nec auras vivus animales traho,
Sed inter umbras umbra fatales feror.
Cocytus hinc et inde violento furit
Styx atra fluctu. Me sopofera ambiens
Lethe coercet nube curarum quies. spacer2255
Mox aderit. Hostis scilicet, cuius manu
Vehemur omnes ultra Avernales lacus.
MILITES Arma, instat hostis, arma.
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Quis diro sonus
Convellit aures murmure, et saeva insolens spacer2260
Ingeminat arma? Militum heu cerno fugam.
Etiam meorum? Proh pudor! State, aut manu hac
Mortem feretis quam fugitis. Hostem fugis,
Plebs timida? Ego hostis. Quisquis hac transit cadet.
Animae fugaces! Pigra Danorum manus! spacer2265
Oblita laudis! Etiam in hostili solo
Fugietis hoste? Et ense cui stricto immines,
Hunc, miles, horres? Victor hunc victum times?
Miseram salutem quaeris et turpem fugam,
Latebra ubi nulla est? Hostis ubi ferro vias spacer2270
Praeclusit omnes? Petis mortem, meis
Manibus petenda est. Si petis vitam, tuis.
Proinde vitam ab hoste pugnando aut necem
A me resposce. Vita sed placeat. Mori
Debetur hosti. Vivite triumphis pares. spacer2275
Peperistis armis lauream, hanc animis quoque
Servate magnis. Parta victores decet
Decora tueri. Discite Gothrunno duce
Vel morte pulchra oppetere, vel raptum manu
Referre ab hoste iam triumphato decus. spacer2280
Vincetis aut cadetis exemplo meo.
MIL. Sequamur.

bar

ACTUS V, SCENA vij
TITMUS, PIPERO

Duo pueri militem gloriosum sequi et vinctum Gothrunno reducere deliberant.

TIT. Age nunc, Pipero, dum pugnae calent.
Facinora nostra digna patremus manu.
PIP. Quaenam ista, Titme?
TIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerGloriabundi fugam spacer2285
Sequamur armis militis, eundem retro
Regi trahemus more relegatum ferae.
PIP. Eamus ergo facinus hoc fama evehet.
Pectoris in ullum surgit animosus furor.

bar

ACTUS V, SCENA viij
GOTHRUNNUS, ALUREDUS

Pugnant duo reges. Deinde Osburnus et Gormo ex una parte, Humfredus et Athelredus ex altera bellum integrat. Gothrunus cum suis in castellum se recipit, ubi ab Anglis obsidione cingitur.

GOTH. Alurede, ad arma. Te voco ad pugnam. Veni. spacer2290
AL. Venio, Gothrune.
GOTH. Debita ut solvas diu imperio paenas, vitam, et Osburnum mihi. red
Te ad arma solum posco.
AL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSi vinces, feres. (Pugnant.)
Castello inhaeret hostis, inclusa est fera.
Nunc militari cingere corona paro. spacer2295

bar

ACTUS V, SCENA viiij
PIMPO

Pimpo, surreptis furto ab hero pecuniis fugam, meditatur, et caledicit spectatoribus.

PIM. Quod frugi servorum proprium est, ubi eorum domini vel illiberales sunt,
vel ita prodigi ut quod dent servis relictum nihil habeant. Hoc ego egi. Scilicet
nummos ab hero meo furatus sum. Ne vero intestatus obeat, reliqui ei aliquos ut,
si reste indigeat qua se suspendat, hanc subito sibi comparet. Iam liber sum.
Pecunia liberos homines facit. Utrum hero meo magis an ipse mihi inservierit, vos spacer2300
potestis iudicare. Qui stulto inservit hero non stulte facit, si suo etiam inservit
commodo. Fallacia mea emunxit has a rege pecunia. Iam prudentia mea factum est
ut mihi sint utiles. Etenim qui sibi non sapit, eum vix credo sapere. Si iam valet blue
meus herus, bene est. Ego quidem valeo, et vos valere iubeo. Aliquis enim huc venit
foras. spacer2305

bar

ACTUS V, SCENA x
STRUMBO

Strumbo factus aulicus mores aulae ridiculae describit.

STR. Iam sum ego trium literarum homo, vel scientiarum potius. Scilicet aulicus, blue
miles, rusticus. Sed praeter rusticum nihil adhuc didici. Arma haec me dicunt militem,
sed nec scio pugnare, nec scire quidem cupio. Hae vestes me aulicum affirmant, sed
nondum perfecte didici et aulci mentiri, adulare, faeminas alloqui, dormire in medium
diem, iurare, peierare, sic ludere, amare, nugari, gesticuilari, multum olere, simiam spacer2310
agere, superbire, naaauseaare, paauperibus nihil dare, et mille alia facere quae vix
possum complecti memoriaa. Unum hoc solum meopte ingenio scio, et hoc aulice
scilicet, in multam noctem atque etiam profundius bibere. Iturus ego iam cum matre
sum ad regis invisendaam matrem et filiam. Sed mallem ego quidem rusticari quam
tantas sturere ineptias quantas aulici solent. Et tamen mater mea ita misere deperit spacer2315
has nugas ut timendum sit ne brevi insaniat. Imprimis enim novos dentes comparavit
sibi quos nocte deponit et mane resuit iterum. Iam quinque horas insumpsit in se
ornanda ad speculum., ubi ridiculum est quam miseris se torquet et distorquet modis.
Sed eccum: si vultis totius aulae habere compendium, hanc inspicite.

bar

ACTUS V, SCENA xj blue
CRABILA, STRUMBO

Strumbonis mater Crabila, etiam facta aulica, meditatur visitationes nobilium.

CRA. Strumbo, cape tibi plumas meas. Iam redde mihi iterum et tene velum meum. spacer2320
STR. Cape, redde, tene. Sunt aulica nimirum haec vocabula.
CRA. Ah sum lassa, sustine iam matrem tuam.
STR. Quid si non possum stare? Quis me sustinebit igitur?
CRA. Iam redde velum meum.
STR. Accipe ne forte in alios usus convertero. spacer2325
CRA. Non possum ferre hunc solem.
STR. Nimirum pigmento officit.
CRA. Celabo faciem meam.
STR. Ipsa se celat quidem. Deformis satis est, ut ei velo non sit opus.

bar

ACTUS V, SCENA xij
CRABILA, STRUMBO, MILES GLORIOSUS

Strumbo militem gloriosum venientem a longe videns, relictis matri armis, fugit. Illa irata militem aggreditur eumque in fugam compellit. Reversum deinde filium, ut ei applaudat, eisdem armis fugat et insequitur. Miles lamentatur infelicitatem suam.

CRA. Eamus nunc, Strumbo. spacer2330
STR. Sed nunc non possum ire.
CRA. Quid habes?
STR. Habeo tremorem cira cor, nam hominem video.
CRA. Hominem? Nunquam vidisti hominem?
STR. Sed hic plusquam homo est, est Danus. Sed plusquam Danus est, est gigantum spacer2335
domitor et devorator.
CRA. Diabous est. Quid times?
STR. Non vis ut timeam diabolum? Sine dubio timendus est. Proinde, mater, consule
tibi. Reliquinquo tibi mea arma. Tu pugna, si tibi animus est. Nam animus mihi in
pedibus est. spacer2340
CRA. Ergo fugies, timide? Puto quod filius meus non est, sed alicuius rustici.
STR. Verum est. Nam rusticus me genuit, et fui educatus inter lepores.
CRA. Itane relinquor sola? Iam irasci incipio.
MIL. Abstine, mulier. Nel tecum habeo quod agam.
CRA. Sed ego tecum habeo aliquid. spacer2345
STR. Animose, mea mater, animose. Sic, sic. Optime aufugit hostis.
CRA. Iam venio ad te, timide.
STR. Quid agis? Oh, oh. Iam te fugio.
CRA. Iam te sequor.
MIL. Numquid Tisiphone aut Megera est haec mulier? Num furiae in me blue spacer2350
conspirant? Num infernus mihi invidet? Quanta me iam mactant infortunia! Pueri,
mulier, servus, omnia mihi adversantur. Quid faciam? Inter sacrum saxumque blue
sto, quo me vertam nescio. O Pimpo, quo te proripuisti? Cur perdidisti herum tuum?
Hei mihi! Iam devorandus sum a formicis et muribus.

bar

ACTUS V, SCENA xiij
PIPERO, TITMUS, MILES GLORIOSUS

Duo pueri eum adoriuntur, quos primo sub suis tibiis transire permittit. Deinde non apparentes in vestibus et capillis, quasi ibi latentes, quaerit. Secundo ab ipsis provocatus ad praelium sui deditionem facit. Quam procumbere in manus et genua cogunt et, adhibito eius ori freno, super ipsum alternis vicibus equitaturi revertunur.

PIP. Nos videt, Titme. Tererendus a nobis imprimis est. spacer2355
TIT. Defende te, gigas.
PIP. Cave ne cadas, statua.
MIL. Quid hoc? Quo evanuerunt haec animalcula? Num forte haerent in vestibus, aut in
subligaculis latent? In capite forte se abscondunt hi pediciuli, vel etiam in collo atque
humeris. Ergo nullibi sunt. At, at, nunc veniunt. Oh, siste quaeso impetum. spacer2360
PIP. Age, vel te ad pugnam vel ad deditionem para.
MIL. Electio dura est quae me iam pugnare facit vel dedere me duobus hisce
ranunculis. Pugnare siquidem nunquam potui nisi verbis quidem. Quia vero nunquam
pugnavi, iam non incipiam. Proinde de me vobis ut imperata faciam.
PIP. Proiice arma abs te. spacer2365
MIL. Proiicio.
TIT. Flecte genua.
MIL. Flecto.
PIP. Age, iam manibus incede.
MIL. Facio. spacer2370
TIT. Iam sume hoc capistrum os et collum tuum.
MIL Sumo.
PIP. Ascende, Titme, subiugasti inimicum tuum. Venisti huc pedibus, rediturus in equo.
TIT. Vel potius asino. Eamus. Tu etiam equitabis vice tua.

bar

ACTUS V, SCENA xiiij
GORMO

Gormo miserias Danorum obsessorum regisque se dedere nolentis animum obstinatum describit.

GOR. Non saeviori torquet Hybernum mare spacer2375
Boreas flagello, nec nives Scythiae excutit
Animosius Aquilo pendulis caelo iugis
Tanto fragore, quanto in ardentes abit
Gothrunnus iras, corde non sano aestuans,
Inclusus arcto ab hoste castelli loco, spacer2380
Ubi dira miseros vexat obsessos fames,
Et ante regis ora moribundi iacent.
Tamen adamante cor inaccesso riget,
Atque obstinatus animus in odium sui
Furit usque, et aegris nescit inflecti malis. spacer2385
Ut dura cautes quae laccessente aquas
Procul superbo removet et frangit iugo,
Sic ille nostras repulit iratus preces,
Lacrymasque iuntas precibus, et lacrymis minas.
Sed ecce prodit mentis accensus face. spacer2390

bar

ACTUS V, SCENA xv
GOTHRUNNUS, OSBERNUS, GORMO

Gothrunnus neque a fratre neque a cognato deterritus se interficere cogitat. Illi omnia experiuntur ut eum ab hoc proposito avertant, sed frustra. Deinde contumeliis et conviciis eum lacessunt, quibus nihil movetur. Postremo iniursiosius invehunt in eius fratrem et cognatum, quis defunctos credebat, quod aegre ferens eos interficere conatur. Illi vero, dum accedit, detractis capilliorum et barbarum involucris eum in subitum horrorem coniiciunt. Existimans enim eos umbras defunctorum esse et seipsum interficere conatus a fratre impeditur, qui rem omnem uti acciderat narrat, deinde ad deditionem sui, postremo ad Christianam fidem amplectandam persuadet.

GOTH. Pereant, statutum est.
OSB.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Sic premi miseros fame
Patiere cives, quos tuus patriis amor red
Crudelis oris traxit?
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerEgo cives meos
Servabo? Qui vel perderem in caelis deos?
Caelumque et orbem et omnia redigerem in nihil? spacer2395
Memet superimpenderum, ut fiat meo
Satis furori?
GOR. spacerspacer Regis est animi mala
Sedare tanta.
GOTH. spacerspacer Saxeos reges facis.
Sentire regum est.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerDura quae sentis mala
Ferendo mollis.
GOTH. spacerspacerspacerspacerFerre sed durum est mala. spacer2400
GOR. Quae ferre nescis onera subeuntem opprimunt.
GOTH. Subire nescis, et feres tamen hoc onus?
GOR. Velle est subire.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Hoc ferre.
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuis velle hoc feret?
OSB. Qui patitur invitus.
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPati invitum grave est.
GOR. Sed est ferendum. red
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSed fero, invitus tamen. spacer2405
OSB. Necesse.
GOTH. spacerspacerspacerDurum.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPatere.
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Difficile.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAt potes.
In rege semper integrum est regnum sui.
GOTH. Regnum suum qui perdit et perdit sui.
OSB. Quae perdidisti regna?
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuae vici.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Tua?
GOTH. Vici tamen.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuo iure?
GOTH.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBelli.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerScilicet spacer2410
Quo perdidisti.
GOTH. spacerspacerspacer Perdidi? Hoc malum est minu
A me ferendum. Perdidi. O fata! O deos!
O quicquid ultra caelum et infernum manet!
Feret hoc Gothrunnus? Non feret, est mori minus
Quam perdidisse. Morere. Si mori parum est, spacer2415
Molire maius aliquod, Haud minus poteris
Sed morere. Ab hoste tolle moriendi decus.
Qua regna perdis, perdat haec regem manus.
Sic morte vinces fata, ridebis tuos
Animosus hostes. Eximes cives malis, spacer2420
Te servitute. Sic iuvat regem mori,
Sic sic Gothrunnum.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Siste furiosam manum,
Monentis audi verba moriturus prius.
Exire credis morte violenta malis?
Maiora, crede, senties. Nullum scelus spacer2425
Deliberata morte Tartareo magis spacer
Cruciatur igne. Facilis Ixion rotae
Torquetur orbe, Sysiphi iteratus labor
Sistentis alto non inhaesurum iugo
Saxum, volupas Tantali refugos cibos spacer2430
Fames petentis et recedentes aquas, spacer
Tityique nascens semper in poenas iecur
Tormenta levia, cum tuae mortis malo
Si comparentur. O tuo si quid manet
Regale corde, si quid ingenitae latet 2435
Virtutis in te, mentis hanc pestem excute, spacer
In quo peracti magna pars sceleris fuit,
Tam prope fuisse.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerRecipe pacata preces
Utriusque, princeps, aure, per genium tuum,
Per si quid usquam dulce vel charum fuit, spacer2440
Rogo per Osbernum.
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerHa! Per Osbernum rogat?
Negare durum est, durius concedere.
Osbernus obiit, vivis? Infernus rapit,
Non sequeris? Aude, dextra, fatalis moras
Perrumpe vitae.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerSiste. Moriendi viam spacer2445
Docebo facilem, et mortis expediam modum
Aeternitati pervium. Sistat mori.
Petatur hostis. Sic triumphalem feres
Pugnando laaurum mortis aut victoriae.
Nondum moveris? Munus hoc saltem tuo spacer2450
Concede amico, qua feris ut te manu,
Hac me trucides. Pectus en ferro patet.
GOR. Hac est agendus ensis.
OSBspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHoc unum negas?
GOR. Adhuc morarus?
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Impie.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTyranne.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerInsolens.
GOR. Crudelis.
GOTH. spacerspacerspacerspacerHa, ha.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerPatriae exitium tuae. spacer2455
GOR. Raptor alienae.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProditor.
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSunt huec mihi
Ridenda.
OSB. spacerRides? Flenda sed magis his dabo.
Osbernus ille, cuius exequias facis,
Fuit homicida.
GOR. spacerspacerspacerspacer Gormo truculentus latro.
GOTH. Mentiris, et tu.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRaptor incaestus fuit spacer2460
Osbernus.
GOR. spacerspacerHosti reddidit meritas suo
Uterque paenas.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerEt Deo.
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHas etiam mihi
Uterque dabitis, si satis possit meo
Dari furori paena quae mortem ferat.
Ulterior aliqua si foret, Averno darem. spacer2465
Sed hanc rogastis? Hanc dabo. Hac etiam manu,spacer
Solvenda fratri haec paena Gormoni mihi.
Quis horror artus occupat? Dextram tremor?
Terrore quatior, hinc et hinc furiis agor.
Ecce umbra fratris. Ecce Gormonis meosspacer2470
Exterret oculos. Haec mihi lenta exprobat
Consilia mortis, haec pigram ad paenas manum
Hosti inferendas, et moras ultra traho?
Incumbe ferro.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerSiste. Non, sicut putas,
Auras inanes inter et fictas metu spacer2475
Versaris umbras. Quos vides, vivos vides.
Quae paene mortem viderat vitam mihi
Reparavit hostis, et dedit fratrem tibi.
Ab hoste paenas et pares sceleri tuli,
Et ab hoste vitam. Aeterna non hostes agunt spacer2480
Odia, perennos nec furor servat minas. spacer
Pietate vincunt, vincere hos armis decet,
Proinde frater, fratris exemplo, pios
Amplectere hostes et sequere eorum fidem,
Verique cultus, et creatoris Dei. spacer2485
Quin ecce regni te sui in partem vocat
Pius Aluredus. Cede fortunae, Deo.
GOTH. Et vincor. Inter, frater, amplexus tuos
Odia repono, et in tuos, Gormo, sinus
Curro furoris immemor. Christi fidem spacer2490
Amplector. Hosti cedo, pietati, Deo. spacer
Vocetur. Ergo vivit Osbernus? Sat est.
Vicimus, adempti nulla pars regni deest,
Te fratre reduce.

bar

ACTUS V, SCENA xvj
GOTHRUNNUS, ALUREDUS CUM CAETERIS

Gothrunnus Aluredo se et suos dedit. Christianum se futurum promittit. A quo rex Anglorum constituitur.

GOTH.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNulla quem victum dies
Vidit Gothrunnum. Me tuis armis, fide, spacer2495
Pietate victum fateor, ut inanes deos spacer
Detester, uni serviam et trino Deo,
Meosque fidei, meque committam tuae.
AL. Gothrunne, gratas reddo et accipio vides,
Et me fidelem spondeo futurum tuis spacer2500
Tibique amicum, regna nec deerunt tibi. spacer
Nam qua Britannia spectat orientem diem, blue
Fraenabis alto populum inexhaustum throno,
Numeroque et armis. Regna partiri placet.
Nunc bella sileant, alta pax populos agat. spacer2505
Nunc pia benigno vota solvamus Deo. spacer

bar

EPILOGUS
S. CUTHBERTUS

CUTH. Qui paene adempto profugus imperio fuit,
Et latuit humilis incola Aluredus casae,
Deo annuente, regna maiora occupat,
Monarcha mox futurus et regni caput.
Tulere paucos saecula huic regi viros spacer2455
Pietate similes, Marte, doctrina, fide.
O utinam avito non recessisses statu,
Anglia, nec, orbe sicut excluso cares,
Ita caruisses orbis exclusi fide!
Ingrata superis insula, rebellis Deo spacer2460
Non dicereris, nec sacra aequares solo blue
Culmina, paterno gravius oceano tumens,
Dum facta avorum et pristinos mores fugis.
Tot filiorum naufragia maerens pati
Non cogereris, quos procelloso impetu spacer2465
Erroris und atque aestus in Syrtes rapit,
Noverca facta, quae prius fueras parens.
Aluredus ecce sanguine paravit tibi
Ab hoste fidei lauream. Hunc pateris novos
De te triumphos ferre. Romanam fidem spacer2470
Victoriosa texit Aluredus manu.
Hanc prodis host, si tamen oc scelus red
Poterit vocari, quod venenosa hauseras
Prius a parente. Turba vos iuvenum pia,
Spes naufragantis insulae et fidei, velut spacer2475
Scintilla magnis eruta ex incendiis,
Ardebit unde patria meliori face,
Pietatis arma sume. Non illa horrido
Devota Marti, qualia Gigantes gerunt,
Sed illa Christiana doctrinam, fidem, spacer2480
Patiendo vince. Maius hoc nullum genus
Victoriae est. Ferendo superantur mala.
Haec gerite, iuvenes, praelia. Frequenti prece
Numen fatigate. Omnis auxilium feret
Militia caeli. Martyrum vester chorus spacer2485
Aderit triumphans contra Avernales minas.
Audete. Sero veniet at certo salus.

Finis