Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS IIII, SCENA i
ALUREDUS, ADELUOLDUS

Rex Aluredus cum Adeluoldo filio Neothi cellam accedit.

AL. Domi relicta matre, Deuenuulphi aedibus
Egressus adeo, comite Adeluoldo, virum
Pietate magnum, sanguinis iunctum mihi spacer1455
Propinquitate, Neothum. Hic autem a me pio
Honore colitur et familiaris Deo
Aris sacerdos servit immortalibus,
Sancto venerandus nomine et casto toro.
Praedixit ore saepe veridico mihi spacer1460
Quaeque acciderunt, quaeque nunc patior mala.
Iam quis futurus huius aerumnae modus
Sub militarem veste mentita virum
Quaesitor adsum cupidus. En venit foras.
Secretus hac latebis in silva, puer.spacer1465

bar

ACTUS IIII, SCENA ij
NEOTHUS, ALUREDUS, ADELUOLDUS

Rex a Neotho statim cognoscitur, ad poenitentiam pro peccatis excitatur, postremo consolatione afficitur de regno a Danis recuperando.

NE. Humana brevibus vita decurrens rotis
Quid est? Quid addit annus aut cupido dies
Fugiturus homini? Vana quis venti legit
Vestigia nec insanit? Aut undas maris spacer
Fluctu reciprocas mox reversuro secans spacer1470
Non errat, agilis orbitam expectans ratis?
Nil vita in ipsa temporis tanti fuga
Nobis reliquit, nisi quod est, erit, fuit.
Quod fuit in auras abiit, ut fumus, leves.
Quod erit inani ducit incertos bono. spacer1475
Quod est tenendo perdimus, vel quod male
Operando terimus, vel quod instando fugit.
Si vita nihil est, esse quis potest miser,
Cum nec beatos vita nec miseros facit?
Sed animus, ipsam qui male ferendo mala red spacer1480
Vitam esse miseram arguit, et utendo bonis
Qui bene beatum.
AL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuam bene errori meo
Occurrit ista ratio, qui vitam malis
Laboriosam, miseram, et opulentam bonis
Voco beatum.
NE. spacerspacerspacerspacerspacerPosse miseriam pati spacer1485
Vultu sereno fortis, instar bonis,
Est insolentis animi, et adversa magis
Virtus probate sorte quam dum prosperae.
Secunda mentem vela fortunae evehunt.
AL. Ut nubilosus solis aspectu dies spacer1490
Tenebricosos exuit vultus, vago
Perfusus imbre luminis et auro comas,
Sic ego propinquae vocis accessu novo
Circundor animi robore, et pectus mihi
Adamantis instar riget inaccessum malis. spacer1495
Adibo. Rebus si vacat miseris opem
Affere dulci vocis afflatu, mihi
Vaca.
NE.spacerVacabo, sed prius fictam exue
Personam et ipsum regis Aluredi tibi
Nomen resume, et natum Adeluoldum voca. spacer1500
Miraris? Etsi me potes, nescis Dei
Latere numen.
AL.spacerspacerspacerspacerspacerVestis erubui humiles,
Quam gesto, cultus.
NE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerScilicet regno carens
Adhuc superbis.
AL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerNon decet regem indui
Nisi pretiosis.
NE. spacerspacerspacerspacerspacerRex tamen regum induit spacer1505
Viles, superbas et recusavit domos
Habitare regum, paupere turgurio latens.
AL. Ignotus orbi vixerat.
NE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNotus tamen
Moriturus orbi vera praebebat tibi
Exempla vitae, non fatigandae malis. spacer1510
Demenda quid si regna perpetuo tibi
Deus ordinavit?
AL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerO misera quantum foret
Mea vita! Quantis premerer infelix malis!
Quid agerem? Amatam coniugem ante oculos ferus
Adulterabit hostis, et in odium mei spacer1515
Libidinoso filias stupro dabit
Contaminandas. Liberis mortem, mihi
Poenam, orbitatem, damna, miseriam feret,
Et, maius istis, forsitan vitam dabit. spacer
AD. Utinam praeire detur! Adeluoldo patris spacer1520
Vel morte luctus antequam haec veniant mala!
NE. O caecus error hominum, et insanus animi
Peccantis in se ac in Deum pariter furor!
Tunc esse miserum te putas, quando mala spacer
Iam pateris. Ego, quando fecisti mala, spacer1525
Miserum putavi. Paena dum sensum aggravat,
Reticetur error. Exitum horrescis mali,
Causa est timenda. Cum Britannorum potens
Sceptrum tenebas cuncta moderanti manu, spacer
Non insolenter decuit efferri bonis, spacer1530
Non in furorem facilis, in paenam levis,
Vultu superbus regere debueras fide
Tibi meliori creditum a caelo gregem.
Non orphanis tua opera prostratis erat spacer
Neganda, viduis cura, solamen reis, spacer1535
Opes egenis, subditus amor, et Deo
Pietas timorque, non voluptatis iacens
Lenocinantis animus in caeno tibi
Praeceps agendus. Esse te regem Deus spacer
Voluit, tirannum te facis, miserum, nihil. spacer1540
AL. Agnosco vitae devium errorem meae,
Proinde nullum deprecor paenae modum.
Ego solus auctor, quae mala merui, luam.
Peccata mea sunt, me Dei ad paenam manus spacer
Poscat. Misericors esse qui cunctis solet, spacer1545
In me armet unum, sed salutaris precor
Dextram furoris. Hos tamen servet, nihil
Meruere. Servet patriam, servet fidem
Iustis paratam parcere, paratam malis. spacer
Submissus ecce genibus accidens tuis spacer1550
Depono regis nomen et regnum Deo,
A quo recepi, scelere violatum fero.
Quid fero, relictum quod feram cum sit nihil?
Quod perdidi inconsultus, ah, reddi nequit. spacer
Sed reddo nomen? Nomen amisi quoque spacer1555
Cum male regebam. Quid, miser, facies? Deo
Poscente regnum, quo cares, nomen quoque,
Quod perdidisti? Redde sed tandem tui
Quicquid relictum est, ut videat in te Deus, spacer
Quod fecit, hominem, quodque non fecit, malum. spacer1560
AD. Non potero lacrymas ferre sine lacrymis patris.
Miserere tamen patris et nati, Deus.
NE. Surgite, serena fronte respexit Deus
Vestrum dolorem. Nubila furoris sui spacer
Tersit. Benigno redit in vultu salus, spacer1565
In ore pietas. Regna promittit tibi
Maiora quam quae Danus eripuit. Domum
Securus igitur, unde venisti, redi,
Et vive gratus numini, memor et mei. spacer
AL. Eamus. Animo verba deficiunt meo. spacer1570

bar

ACTUS IIII, SCENA iij
S. CUTHBERTUS

S. Cuthbertus mendici habitu expectat reditum regis ad ostium Deneuulphi eius hospitis, ut ab eo eleemosynam petet.

CUTH. Habitum resumpsi pauperis, regis fidem,
Quae super egenis et misericordem manum,
Mundo daturus, posteris, vobis, mihi,
Ipsique grato pariter exemplo Deo.
Neotho relicto, mox reversurus domum spacer1575
Natumque secum et filiam Elfredam feret.
Quos ego furore procul ab hostili tuli,
Et patri in ipsa reddidi salvos via.
Haerebo tacitus hoc, et ignotus, loco
Captabo tempus quo laborabit rei. spacer1580
Ipsius indigentia, quam postulo.
Sed mater exit regis atque hospes foras.

bar

ACTUS IIII, SCENA iiij
DENEUULPHUS, OSBURGA

Deneuulphus consolatur matrem regis Osburgam, sibi tamen ignotam.

DEN. Quis luctus, hospita, te coquat sciere expeto.
Non cura levis est, quae diuturno tuum spacer
Maerore torquet pectus, atque ex intimo 1585
Suspiriosos corde singultus ciet.
Desiste tandem pertinax laxos dare red
Fraenos dolori, sed tuum vulnus refer.
Consilia saepe magna se darunt mala. spacer
OSB. Consilia fugiunt nostra, nec possunt mala 1590
Verbis levari. Nempe quae fecit Deus,
Curare poterit nisi Deo nemo manus.
DEN. Aeque saluti est ferre sanantis manum
Ac vulnerantis, mente constanti, Dei. spacer
OSB. Commune damnum fleo me, vestri, omnium. 1595
DEN. Communis ista ratoi curandi mala est,
Deum intulisse.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerScelera dum punit Deus,
Modum ira nescit.
DEN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerNescit et pietas modum.
Sed ecce prolis ora redeuntis tuae spacer
Iucunda cerno, comitibus iunctae novis. 1600

bar

ACTUS IIII, SCENA v
ALUREDUS, OSBURGA, EDUARDUS, ELFREDA, ADELUOLDUS

Rex Aluredus in reditu a Neotho, Eduardo et Elfredae filiis occurens, eos secum domum ad matrem adducit, quam tamen frustra consolari conatur.

AL. Mihi gratulari, mater, adventum meum
An liberorum plus decet, dubius feror.
Laudare certe nemo sufficiet Deum,
Ab hoste tutos qui reservavit mihi.
OSB. Miseris levamen ista societas dabit, 1605
Sed hoc levamen tempus exiguum auferet.
AL. Meliora spero.
OSB spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSed ego peiora timeo.
AL. Confide.
OSB. spacerspacerspacerspacerMelius qui malum expectat feret.
ED. Ed gravbius illus quod quis expectat ferit,
Dum longiori poena nutritur mora. 1610

EL. Sperare nunquam mitte. Speranti Deus
Afferre nunquam desinet praesens opem.
AD. Comprime dolores, avia. Sat lacrymis datum est.
Accedit hilaris non opinanti dies.
OSB. Si mihi timerem, vana et imprudens forem. redspacer1615
Sed timeo multis. Vestra me turbat salus,
Me gravia patriae damna periturae movent.
Mihi vita tanti non sit ut mortem horream.
AL. Me quaerit iste pauper, occurram ocyus.

bar

ACTUS IIII, SCENA vj
S. CUTHBERTUS, ALUREDUS, OSBURGA, <DENEUULPHUS>

S. Cuthbertus panem a rege petit. Qui cum unum solum habeat reliquum quo suam familiam sustentet, dimidium tamen ei impertit, deinde senem hospitem ad aliquid ciborum sibi et suis comparandum hortatur.

CUTH. Panem indigenti reddi perituro fame, spacer1620
Nomine roganti te redeptoris Dei.
AL. Huic oro, mater, profer ex nostro penu,
Si quid supersit panis, ut detur inopi.
Christi petenti nomine negare est nefas.
Miseria quid sit novi, et exemplo meo spacer1625
Afferre miseris disco misericors opem,
Ne mihi petenti sit negaturus Deus.
OSB. Superesse nobis unicum ex toto penu
Panem reperio, quo tuam sistas famem
Et liberorum.
AL. spacerspacerspacerspacerspacerScilicet tantis mihi spacer1630
Ex opibus unus ille familiae meae
Superest alendae. Dividi in partes volo,
Huius ut inopiae consulam et inopiae meae.
Magis indigentis causa maiorem feret.
Proinde panis sume dimidium tibi. spacer1635
Qui quinque pavit millia virorum Deus, blue
Et quinque panibus omnium explevit famem,
Mihi providebit, liberis, matri, omnibus.
CUTH. Tibi liberali referat hanc dextra vicem.
AL. Deneuulphe, dulcis hospes augeri vides spacer1640
Numerum meorum. Tu cibos nobis para,
Ut poteris. In te nostra decumbit salus.
DEN. Parabo, quanquam haud piscibus tempus favet
Triste capiendis. Convocabo rusticos,
Tentabo fluvios, stagna, et undantes lacus. spacer1645

bar

ACTUS IIII, SCENA vij
DENEUULPHUS, STRUMBO, CRABILA, ALUREDUS

Senex piscatum exiturus Strumbonum filium suum ad retia post se ferenda vocat. Quo aegritudinom simulante uxori suae Crabilae eius curam commendat, deinde discedit, rege interim cum suis ad quietem se intro conferentibus.

DEN. Heus, Strumbo.
STR. Quid rei est, mi pater? Oh, oh.
DEN. Quid tu habes? Age, porta retia post me.
STR. Oh.
DEN. Laborandum tibi et mihi est. spacer1650
STR. Totus et rotunde doleo. Imprimus caput mihi laborat, quasi iam mihi exstillaret
cerebrum. Stomachus ultra modum ebullit atque eiectat odores rancidos. Calculo paene
disrumpor, tussis me fere exenterat. Dysenteria omnia mihi pene intestina diffibulat.
Quid plura? Non tam ego nunc aegrotus quam ipsa aegritudo sum. Oh.
DEN. Ubi est mea uxor? Heus Crabila, Crabila. spacer1655
CRA. Quid tibi, mi vir, est? Malum! Quid hic clamoris et insaniae est? Taberna credo
est haec domus.
DEN. Cura sis filium tuum qui hic se habet aegerrime, dum ego piscatum exeo istos
ut pascam hospites.
CRA. Quid hospites? Quid piscatum? Malum! Quid hic negotii est? Quis istos huc spacer1660
accersit? Redeant hinc in malam crucem. Hi comedent cibos tuos et tu domi tuae
esuries.
DEN. Ne saevi, mea uxor. Bona verba te magis decent.
AB. Abeamus intro corpora quieti dare.

bar

ACTUS IIII. SCENA viij
CRABILA, STRUMBO

Strumbo quasi deliquium animi patiens in terram delabitur et matri eum sublevanti aurum, quid ei rex dederat, nihil minus cogitanti surripit. Quo facto, se melius habere dicit. Matri deinde gingiberim ei ex fundo crumenae proferre volenti respondet se huius ne conspectum quidem ferre posse. Eidem pecuniam sibi offerenti negat se accepturum et admoventem saepius crumenae manu, nec hoc faciat impedit. Postremo, illa introeunte ut ei aliquid medicinae paret, fugit.

CRA. Quid tu habes, Strumbo? spacer1665
STR. Oh, redime me obsecro. Oboriuntur tenebrae, genua succidunt mihi.
CRA. Quid tibi est? Ut subito expalluit? Me miseram! Cecidit semiexanimis, red
deliquium patitur. Quid faciam? Strumbo, mi Strumbo, evigala parum.
STR. Oh, oh. spacer
CRA. Aegre sustinere possum, ita iam plumbeus est. Erige te parum. spacer1670
STR. Oh.
CRA. Iterum adhuc, quin et iterum. Iam fere evasit rectus. Cape tibi hanc sellam, ut
assideas modo.
STR. Oh obsecro, fac ventum ut gaudeam. spacer
CRA. Maxime. Vin’ aquam vitae? spacer1675
STR. Non. Iam melius habere incipio.
CRA. Vin’ frustulum gingiberis quod in fundo crumenae habeo?
STR. Oh non. Quaeso abstine, mea mater. Gingiberim odi quidem, videre non sustineo
sine deliquio animi. spacer
CRA. Vin’ igitur nummos ut tibi aliquid compares? spacer1680
STR. Desiste quaeso, mea mater, si tibi cordi est mea salus. Nummos? Equidem mallem
diabolum iam quam nummos obtrudi mihi. Manum hinc amove, si me amas. Crumenam
ipsam videre horreo.
CRA. Est mira haec aegritudo quae nummos facit odibiles. Vereor ne sit ad mortem.
Siquidem si ego essem semimortua et nummos viderem, subito reviviscerem. spacer1685
STR. Oh, istud quidem dictum me fere exanimat. Retice hoc verbum “nummos,” et me
statim convalescere senties.
CRA. Morem tibi gero. Sede his et quiesce dum redeio. Parabo aliquid stomachum quod
tibi aegrum roboret. spacer
STR. Iam robustus sum satis, omnis aegritudo evanuit. Expugnata civitas est atque spacer1690
exinde avecta pecunia, dolo dolus repulsus. Iam hinc me amoveo procul. Novi enim
ingenium matris. Statim atque reperiet sibi verba data esse, abibit in furias. Evasi
sanus. Ipsa iam suam aegrotet aegritudinem. red

bar

ACTUS IIII, SCENA viiij
CRABILA

Crabila reversa et non invento filio crumenam red sibi ereptam cognoscit, et post filium iracundia plena excurrit.

CRA. Hoc ebibe, mi Strumbo, dum calidum est. Sed hic quidem nullus est. Strumbo, spacer
ubi es? Quo iam ille abibit? Num forte abscondit se aliquo? Num me decepit? Num fugit 1695
hinc postquam verba data sunt mihi? Omnian’ apud te salva sunt, Crabila? Vehementer
timeo ne in fraudem aliquam inciderim. At at sic est. Perii. Nummos, crumenam, omnia
surrpuit. Me miseram! Haec omnis illi ratio morbi erat, ut mihi imponeret. O scelestum
caput! O nebulonem plusquam sanguinarium! O stimulorum segetem! O furcarem spacerspacer
esuriem! Quid ego iam faciam? Suspende te, ut stultam foeminam decet. Quin sequor, 1700
persequor, assequor ut dignas a me paenas ferat?

bar

ACTUS IIII, SCENA x
S. CUTHBERTUS, ALUREDUS

S. Cuthbertus Aluredo in somnis apparet, eiusque in regnum restitutionem cum quibusdam signis praecurrentibus praedicit. Rex evigilans vovet se monasterium eodem loco in ipsius honorem aedificaturum.

CUTH. Qui corda regum firmat, et mundum manu
Fraenat tonanti, rex, triumphator Deus,
Me tibi benignae nuntium pacis polo
Demisit. Ego sum mente Cutherbertus pia, spacer1705
Cuius vocasti rebus in egenis opem,
Et quem misericors veste sub inopi vagum,
Qui tibi supererat, pane pavisti unico.
His mitigasti numen operibus Dei,
Qui memor amatae reditus Britanniae, spacer1710
Tanta feracis prole sanctorum, novos
Tibi triumphos praeparet, regnum, lares.
Huius futurae certa fortunae accipe
Indicia. Cum te pisce numeroso tuus
Reviset hospes, et tuum miles latus spacer1715
Undique corona cinget, ad bellum redi,
Et fide magno, qui tibi pugnat, Deo.
AL. O mihi colende praesul! O patriae decus,
Cuthberte! Vitae columen et robur meae!
Quo fugis? Inanes antequam in ventos abis, spacer1720
Mea vota suscipe et offer hoc munus Deo.
Si liberari patriam his detur malis,
Et retituto liceat imperio frui,
Tuo sacrabo nomini hoc aedes loco
Marmore superbas, nulla quas sileat dies, spacer1725
Miretur orbis. O meam vitam malis
Non adeo miseram cui parat forti Deus
Auxilia dextra! Militat caelum mihi,
Et liberali cuncta coniurant manu,
Meo ut labori dulce solamen ferant. spacer1730

bar

ACTUS IIII, SCENA xj
OSBURGA, ALUREDUS red

Mater regis filio tandem sibi visionem apparuisse narrat.

OSB. Quod ante vultus somnium erravit meos
Miranda cecinit, te repondendum throno
Cutgherbertus adstaans Angliae haud vano mihi
Ore explicavit. O senectutem meam
Bis ter beatam, si meruit istum diem spacer1735
Videre tandem dura post vitae mala!
AL. Mihi, mater, eadem forma Cutherberti obtulit.
Sopore sese et signa venturi dedit
Praevia triumphi. Et ecce Deneuulphus nova
Dicturus exit. spacer1740

bar

ACTUS IIII, SCENA xij
DENEUULPHUS, ALUREDUS

Hospes regis eidem narrat incredibilem red piscium multitudinem cepisse, quod unum ex signis erat a s. Cuthberto praedictis.

DEN. spacerspacerspacerspacerMirum et insolitum tibi
Dicturus, hospes venio,. Nam cum piscibus
Contrario operam tempore daturus fero
Retia parandi, et lacus tento humidos,
Collecta subito praeda sub laqueis stetit,
Et paene ruptos traxit in flumen redspacer1745
Numerosa casses. Trahimus in littus, nova
Stuporis oritur causa, cum numeris subit
Saturare quantus posset innumeras cibo
Hominum phalangas.
AL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSomnii eventum mei
Victoriaeque signa venturae refers. spacer1750

bar

ACTUS IIII, SCENA xiij
EDUARDUS, HUMFREDUS, ATHELREDUS, ALUREDUS, MILITES, DENEUULPHUS

Humfredus et Athelredus duces cum novo exercitu regi adveniunt, quod secundum red signum erat a s. Cuthberto praedicum. Deneuulphus, rege cognito, abi illo veniam exposcit, quem rex cum tota famila secum in aulum assumit.

ED. Dum sole lustro nemoris exorto loca, red
Occurrit armis miles instructus frequens.
Humfredus equitum et peditum Athelredus duces
Turmas agebant in tuam animosas opem. spacer
HUM. Ut imperabas (quando cessisti loco
Fugiturus hostem pugnae, et instantis memor spacer1755
Necessitatis solus ornastu fugam)
Toto paravi militum ex regno manum.
Haec tua sequendo iussa, vel mortem sibi
Vel didicata retna et antiquos tibi
Spondet triumphos.
AL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Somni agnosco fidem. spacer1760
ATH. Diadem sacri capitis in nostras manus
Quod credidisti reddo, vestesque inclytas
Radiante gemma corpori aptandas fero.
Amore populus regis inventi furit
Fausta salutans voce te reducem sibi. spacer1765
MIL. Rex vivat Aluredus.
DEN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEgo submisso genu,
Rex, posco veniam quod, tui ignarus, domo
Non ut decebat regium excepi virum.
AL. Deneuulphe, surge, te reputo amici loco.
Pietatis in me vivet exemplum tuae spacer1770
Grato repostum corde, tradendum exteris,
Seris probandum posterorum seculis.
Non hospitali quod triumphantem manu
Regem levaris, sed miserum, egenum, exulem
Ope recrearis, aedibus, victu, fide. spacer1775
Proinde nostri lateris accedes comes.
Tuam familiam sumptibus alendam meis
Spondeo, meam qui sumptibus alueris tuis.
Nuc bella, miles, auspice iteremus Deo.

bar

ACTUS IIII, SCENA xiiij
EDELUITHA, ELGINA

Regina Edeluitha cum Elgina filia habitu plebeio versus Athelneam fugiens, orta tempestate, in Neothi cella, a qua tunc temporis ille aberat, divertit.

EDEL. Quisquis timoris esse solliciti malum spacer1780
Docuit amorem, vanus haud augur fuit,
Nec veritatis ille aberravit via.
Amore quippe coniugis demens feror
Et liberorum, nec timor dubiam loco
Constare mentem patitur, exilium et fugas spacer1785
Fingendo, et atras noctis horrendae minas,
Et cum sorore perditum natum et virum
Usque exulantem Athelneam immersam lacu. spacer
Hei mihi! Quid animi restat intactum mei,
Quem timor et amor exercet, et stimulis dolor? spacer1790
Furiosus agitat, et nimis damni fides
Credula propinqui. Fortis at tandem malis
Obduruit mens aegra, tristesque exuens spacer
Animosa fletus audeo, Elgina viae
Comite, patentes currere per agros fuga, redspacer1795
Umbrisque maestas petere silvarum domos,
Athelneamque versus imbelli pede
Movere gressum, tuta castelli loca spacer
Malesana fugiens, quo viri aspectu mei
Detur Aluredi, et ultimo amplexu frui. spacer1800
ELG. Regina mater, iam fatigatos pedes
Quiete parva reficere invitat locus.
Hic hospitales cella peregrinis fores spacer
Veneranda Neothi praebet. Adeamus prius
Quam nube caelum decoloretur nigra, spacer1805
Ventusque surgat imbre violento horridus.
Mugire caecis audio cavernis nemus,
Mundumque rauco tonitrui gemitu quati. spacer
Eamus intro donec illustri die
Et sole puro victa tempestas eat. spacer1810
EDEL. Quamquam horret animus nec levi quatitur metu
Praesagiendo semen alicuius mali
In his latere caeli et aurarum minis, spacer
Secedere tamen tempus et ratio monet,
Et nemoris huius incolae insignis fides. spacer1815
Aperta porta est, nec viri apparet nota.
ELG. Forsan recessit alio ad horarum preces
EDEL. Ergo intus expectare redeuntem licet, spacer
Donec relucet, imbre discusso, iubar.

bar

ACTUS IIII, SCENA xv
ROLLO

Rollo ex insidiis, percepto earum sermone, et laetus de futura praeda, cuius occasoine sperat se Gothrunno in gratiam rediturum, sociis quos eo vis tempestatis redegerat rem totam exponit, cum quibus ad reginam cum filia capiendam in cellam ingreditur.

ROL. Fortuna, nimium divite beasti manu spacer1820
Tuum clientem. Quantus aperitur modo
Campus bonorum! Gratiam quantum mihi
Gothrunus indulgebit, et veniam, et opes,
Et dignitates conferet! Cuius manu
Uxor Aluredi, virgo cum regia comes, spacer1825
Captiva avaro dabitur in praedam duci.
Sed ecce socios vis procellosi aeris
Ad haec reduxit nemoris umbrosi loca. spacer
Adeste, amici. Vicimus tandem dolis.
Praedam tenemus cuius in pretium salus spacer1830
Cumulata nobis surget, et vita, et decus.
Dum collis alto forte sperulator iugo,
Valles, et arva, et nemoris observo latus, spacer
Duas videbam faeminas celeri via
Fugere per agros, qua vago Thonus pede bluespacer1835
Properat Pedredo in nobilem iungi lacum.
Illas sequebar aure vigilanti et pede,
Celatus umbris arborum, nequis meos red
Penetraret oculis usque venator dolos. red
Huc ubi recessum, ex vocis agnosco sono spacer1840
His appuliise coniugem et natam locis
Regis Aluredi. Parva nunc recipit casa
Ab imbre profugas, quae brevi nostris dabit
Aditum triumphis. Quid perorando moror? spacer
Qui me secuti rebus in acerbis ducem, spacer1845
En quanta amici spolia redituros manent!
Violate nulli fas tamen nostrum est manu,
Quas ferre dono faeminis regi paro.

bar

ACTUS IIII, SCENA xvj
OSBERNUS, GORMO

Osbernus et Gormo habitu peregrinorum. a Neotho de tempestate admoniti et domum missi, audito in aedibus clamore et faeminarum eliulatu, rei causam red atque eventum perspecturi in secretum se locum recipiunt.

OSB. Quid ista caeli versa temperies notet,
Et solis atra nube vestitus decor,
Fremitusque venti tantus et lacrymae graves red spacer1850
Caeli caduco rore inundantes solum,
Dum volvit animus, haeret, et certas nequit
Statuere causaa. Nempe consiliis minor
Fatiscit aeternis ratio, sensus stupet.
Sine destinato sine non taanta horruit spacer1855
Ruina caeli, sive quod hominum Deus
Terrore noxas vindicat, sive uberes
Agros fluentis imbre crystalli fovet.
GOR. Non me fatiga. Cura sollicitum, Deus
Quo sine tantas intulerit orbi minas. spacer1860
Me sola vitae ratio melioris movet,
Et fluctuare cogit in dubio loco
Quid fugere debeam aut sequi, Christi fidem spacer
Et castra postquam tiro ruscepit novus.
Nam maior animo nata tempestas furit, spacer1865
Cordis trahens ex fonte itiosam luem,
Quam, quae procellis cooncitat caelum et mare
Ex lacrymoso nubis erumpens sinu. spacer
OSB. Remedia tantis Neothus expediit malis,
Viam salutis praevia monstrans face. spacer1870
Ille peregrino nos voluit habitu tegi,
Qui penitentium esse velamen solet,
Vidensque tempestatis oriturae mala spacer
Praeire gressu iussit arrepto domum.
GOR. Sed ecce clamor aedibus missus venit. spacer1875
Quid intus agitur? Orta lamentatio,
Et faeminarum luctus attonitos ferit
Stupore sensus.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerHoc resistamus loco.
Exire video milites Danos foras. spacer
Rollonis ecce primus aspectus datur spacer1880
Duas trahentis foeminas vinctas manu.
GOR. Sub viliori vestis ornatu decor
Quantus relucet!
OSB. spacerspacerspacerspacerspacer Praeda non humilis venit.
Attendit animus huius eventum rei. spacer

bar

ACTUS IIII, SCENA xvij blue
ROLLO CUM MILITIBUS, EDELUITHA, ELGINA

Rollo, nullis reginae vel praecibus vel rationibus motus, Gothrunno eam cum filia invitam adducere parat.

ROL. Regina, perge. Quid moras lenta expetis? spacer1885
A aege tibi regressus ad regem datur.
Aluredus exul vivit in regno suo
Abiectus, exturbatus, afflictus, miser,
Nulli invidendus hospes, incerti laris.
Fortuna tecum melius: ex humili loco spacer1890
Quae te Gothrunno iunget imperii viro
Digno Britanni. Victor is regno sedet,
Aluredus unde cecidit. Alterna vice
Fortuna ludit. Sceptra non capiunt duos.
Lacrymosus ergo quid oculos humor gravat? spacer1895
Cur in dolorem ferris? Abierunt mala.
Captiva felix ibis invicti ducis,
Supplicibus aequum senties, miseris pium,
Tibi, filiaeque nobili largum manu.
Forsan Aluredo factus et tibimet gener spacer1900
Regno reponet exulem, miserum throno.
EDEL. Rerum aestimator durus et nostri arbiter
Eheu nimis crudelis et acerbus mali,
Quo te sub astro, quaeve lactavit fera spacer
Hircano in antro? Ttamen aerumnis putas spacer1905
Solamen aegris esse reginam impio
Praedam tyranno, virginem incesto dari?
Quis dirus hospes Caucasi aut refugus Scytha,
Aut sub remoto rarus habitator polo spacer
Non horruisset huius ad sensum mali? spacer1910
O flecte mentis (corda nisi saxo rigent,
Ferroque pectus), flecte crudelem impetum.
Si quaeris argumenta quibus animum regas,
Tuam esse matrem crede quam vinctam trahis, spacer
Et hanc sororem crede violandam stupro. spacer1915
Paterere tantum facinus? Horreres, scio,
Nec sustineres scelere maculari domum,
Sed pro pudore vindicem exereres manum.
Regina quod sim si tibi visum est parum, spacer
Matrem esse finge. Si nimis magnum hoc mihi est, spacer1920
Fingito clientem. Si grave est, famulam. Hoc quoque
Nimis superbum est? Vile manipium voca.
Quodcunque abyssus condit exiguum, humile,
Triste, exoletum, vile, et abiectum, hoc ero.
Nihil ero. Quovis nomine aut nullo fruor, spacer1925
Modo ne Gothrunno iungar infami toro,
Cernamve natae crimine impuro unicum
Solvi pudorem. Quid fugis iustas preces?
Non mortis hae sunt deprecatrices manus,
Sed sceleris. Illo quae caret, timet haud mori. redspacer1930
Nam pro pudore vita si pereat, lucrum est.
Vel solve vita vel scelere. Utrumvis peto,
Utrumque poteris. Aluredum si das, beas.
Concede utrumque, curret aurato tibi
Thamesis fluendo, sceptra, divitias, decus spacer1935
Tibi famulari senties, regem, duces.
Haec temnis? O si verba non faciunt fidem, red
Lacrymae perorent, sanctitas, virtus, pudor
Pietasque.
ROL. spacerspacerPietas? Nomen id inane obiicis
Pietatis? Ubi sit quaero. Nisi est pium scelus spacer1940
Agnosco nullis esse pietatem locis,
Nullumque honestum ab utili alienum approbo.
Is sequitur umbras, vana quam virtus movet
Et vacua pietas. Sterile quid iactas bonum,
Famam, pudorem? Quid fides? Nugas, nihil. red spacer1945
Ubi nec voluptas nec lucrum est, sordet bonum.
EDEL. Sordet voluptas et lucrum, nisi sit bonum.
ROL. Opes, honores, spolia felices creant.
EDEL. Miserosque.
ROL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBona sunt.
EDEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSi bene acquiras.
ROL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLubet
Per fas nefasque quaerere.
EDEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHaud tantum licet. spacer1950
ROL. Cur non licebit petere quod lubet hoc mihi?
EDEL. Quia nec habere quod lubet semper licet.
ROL. Fac posse quidquid lubeat.
EDEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHoc si esset malum,
Tibi non licebit facere. Si foret hoc bonum,
Tibi non lubebit. In malum ferimur leves, spacer1955
Bonumque tardi petimus.
ROL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer O bonum malum,
Difficile, durum, triste, violentum, grave!
Quid te moramur? Qua iuvat homines eant.
Bonum iuvat fugisse coniunctum malis,
Malum iuvat fecisse cumulatum bonis. spacer1960
Timere vile est. Ibo quo sensus vocat.
EDEL. Sed ratio sensum fraenat.
ROL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerInforma ratio est,
Ubi stat vountas fixa.
EDEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Commune est feris
Sensu moveri. Ratio prudentem regit. spacer
ROL. Mihi ratio suadet commodum et sensum sequi. 1965
EDEL. Sed caeca.
ROL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerHonores spondet et vitam mihi,
Si te Gothrunnus teneat. red
EDEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAluredus dabit.
ROL. Nempe exul.
EDEL. spacerspacerspacerspacerspacer At superstes.
ROL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIn bello minor.
EDEL. Sed maior animo.
ROL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Spiritus vanos gerit.
EDEL. Sed adhuc timendos.
ROL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCur timeretur miser? spacer1970
EDEL. Quia vivit.
ROL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerHosti vivat exosus suo,
Suique fructu careat, et regni et tori,
Natamque teque videat alieno dari
Adulterandam scelere. Quodcunque facinus
Ab hoste in hostem prodit, hoc est pium opus. spacer1975
EDEL. Immo impium et crudele.
ROL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSi dubitas, meum est.
Proinde sequere, tel vel invitam traham.

bar

ACTUS IIII, SCENA xviij red
OSBERNUS, GORMO, EDELUITHA

Regina ab Osberno et Gormone, coniectis in fugam latronibus, liberatur.

OSB. Proinde morere, sceleribus terram leva.
Meritamne fugit praedo sacrilegus necem?
GOR. Ducem secuta est turba praecipiti fuga. spacer1980
OSB. At hos sequatur ultor a tergo Deus.
Regina, sensum collige attonitum malis.
Nam quos timebas hinc procul pepulit timor.
EDEL. Quid quove vos affabor, heroes, modo?
Mens dubia pendet, nec satis constat sibi. spacer1985
Ut mater ora sospitis nati videns,
Quem saeva fragili maria sulcantem rate
Crediderat haustum aequoribus, aut nudum exteris
Iacere terris, vix adhuc ponit metus, spacer
Cum cernit, et quo fruitur avelli sibi spacer1990
Sollicita fingit, sic in abscessu mali
Perculsa dubio fluctuat ratio loco,
Vigilansque cernam dulcis adventum spei.
An somnii oculis obviet imago meis? spacer
Horrere nondum desinit animus, fiet spacer1995
Hic nullus hostis, nulla terroris nota.
At vos salutis unde non miseris fides
Dubia reluxit voce qua appellem? Aut preces
Venisse caelo credam et humanum angelos spacer
Vultum induisse, an esse morales putem? spacer2000
OSB. Mortalis habitus esse mortales docet,
Et paenitentium iste vestitus reos
Fuisse sceleris. Magna sed Neothi fides
Nos mortis atque erroris abduxit via,
Deditque fidei luce divina frui. spacer2005
Futura vobis ille praenoscens mala
Redire longe huc iussit abituros domum. red
Sed ecce solito laetior fert huc gradum.

bar

ACTUS IIII, SCENA xviiij
EDELUITHA, NEOTHUS

Regina a Neotho regem maritum suum venisse, et non longe ab eodem loco cum exercitu, liberis et dducibus abesse, Rollonem vero cum caeteris latronibus captos nuntiante, magna consolatione afficitur.

EDEL. Adeamus. O tu magna perituris salus,
Neothe, Britannis. ecce reginam exulem, spacer2010
Miseram, iacentem, regio orbatum viro,
Et destitutm liberis, praedam hostibus,
Et, nisi tulisses rebus extremis opem,
Iam destinatam pellicem alieni tori.
Heu, quis malorum finis aut nostrae modus spacer2015
Erit miseriae? Quidve agam aut sperem edoce.
NE. Regina, ne mirere si vitae malis
Periclitretetur undique infelix status.
Nam sanxit haenc mortalibus legem Deus,
Ut nil sub astris stabile, nil fixum foret. spacer2020
Horrere pluvio vidimus caelum Iove,
Cessisse motas verbere undarum loco
Ripas et isse in astra sinuosum mare,
Stabilemque terram mole vix fixam suo
Dedisse ventis pervium animosus latus. spacer2025
Natura rerum, quae carent sensu, vices
Si patitur, alternante lunaris Deo
Elementa mundi, cur in humani rota red
Miramur aevi prospera adversis, bonis
Mala, imma summis, laeta lacrymosis, pari spacer2030
Sorte variari? Vita securum nihil
Promittit homini. Solus is liber metu
Mundoque maior regnat, alternae vicis
Immunis atque immobili fixus statu,
Cupiditati quisquis imposuit modum, spacer2035
Animique novit lege moderari impetum.
Qui pro caducis rebus aeterna expetens
Mentem increato voluit expleri bono.
Post tanta quid deinde sperandum est mala,
Attende. Laetum nuntium vobis fero. spacer2040
Scito maritum, liberos, matrem, duces
Superesse, et omnium regiae stirpem domus,
Venisse pariter militum ingentem manum,
Nec longe aab isto stare sub signis loco,
Regis paratam iussa et imperium exequi. spacer2045
Fortuna retro est versa, caelesti rata
Oraculo victoria Aluredum manet.
Accedit etiam iusta divinae manus
Vindicta in hostes, quos modo elapsos fuga,
Dum te Gothrunno ferre et Elginam parant, spacer2050
Forti Britannus miles agressus manu
Cepit paventes. Nunc sub horrendo specu,
Quae tibi parabant vincula et paeas luunt.
EDEL. O me beatum! Quas ego grates Deo
Tibique reddam gaudii tanti haec nimis spacer2055
Angusta mens est. Haereo ingentis rei
Stupore victa, nec animus sese capit.
NE. Regina, tibimet impera. Ubi magna affluunt
Bona, insolentis pone laetitiae modum,
Memor malorum. Gaudium et dolor animo spacer2060
Ferantur aequo, ne nimis mentem hic gravet,
Hoc nimis inani reddat instabilem bono.
Nunc ire tempus obviam regi monet.

Perge ad ultimum actum