Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS III, SCENA i
EDUARDUS, ECHO

Eduardus princeps, Elfreda una ex sororibus, dum noctu cum matre et alia sorore fugeret, amissa, ab Echone certior factus est quid accederat, et quomodo eam inventurus erat.

ED. Elfreda, soror Elfreda, te frater vocat. spacer975
Effare, quis te casus eripuit mihi?
Qua timida ponis parte fugitivum pedem?
Non hostis ego sum, ne time, sed sum pari
Amore iunctus frater atque animis tibi.
Sed verba recidunt irrita in ventos mea. spacer980
O dura fata! Non adhuc saevis satis,
Fortuna! Patrem, regna, communes lares,
Adhuc sororem fraude, quin auras mihi
Odiosa tollis. Funus o vitae meae
Laboriosis usque cumulatum malis. spacer985
Hic solus inter hostium et nemorum loca
Quaero sororem, nocte quam caeca mihi
Disiunxit error perfidae incertus viae.
Matrem et sorores, praeter Elfredam, loco
Tuto reposui, redeo nunc vitae comes spacer990
Vel mortis illi. Vel suo reddet dies
Fratri sororem, morte vel iunctum suae
Fratrem sorori. Vallium habitratix mihi
Adsis, sonoris nympha nemoribus latens.
Dic quibus adeptae reddar Elfredae locis. spacer995
ECHO His.
ED. spacerspacerspacer His adest locis soror mea!
ECHOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ea.
ED. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuibus?
Eloquere.
ECHOspacerQuaere.
ED.spacerspacerspacerspacerspacerspacer Parte qua inveniam doce,
Vel quomodo.
ECHOspacerspacerspacerModo.
ED. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTemporis quanti mora?
ECHO Hora.
ED. spacerspacerspacerspacerspacerBeatum redis. O si iam mihi
Frui liceret!
ECHOspacerspacerHaeret.
ED. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer An aliquis tenet spacer1000
Locis repostis?
ECHOspacerspacerspacer Hostis.
ED. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO fata aspera!
Quis error hosti tradit?
ECHOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAdit.
ED. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Adit sonus
Et clamor?
ECHOspacerspacerAmor.
ED. spacerspacerspacerspacerspacerspacerHostis amor haud sceleris gradu
Solet ire parvi.
ECHOspacerspacerspacerspacerVi.
ED. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHanc parat raptor ferus,
Florem ut pudoris scelere colligat?
ECHOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLigat. spacer1005
ED. Adeone amator saevit ut amata liget
Animo maligno?
ECHOspacerspacerspacerspacerspacerLigno
ED. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAn ulterius moror?
Edwarde quid agis? Te soror, pietas vocat
Ut celere solvas vel simul pereas.
ECHO spacer. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEas. red

bar

ACTUS III, SCENA ij
OSBERNUS

Osbernus Elfredae, quam fugientem forte viderat, desiderio captus eam insequitur.

OSB. Repetenda rursus, unde discessi, via est. spacer1010
Aufugit alio. Quo tamen miror: modo
Proripuit oculis illa se fugiens meis.
Sed assequar quocunque sub nemoris specu
Vel rupe lateat, et fruar amatis bonis.

bar

ACTUS III, SCENA iij
GORMO

Gormo eadem ex ea causa, sed non cognito Osberni consilio, post Elfredam festinat.

GOR. Quae nuper oculis virginis luxis meis spacer1015
Inhaeret animo forma! O pallor mihi,
Metuentis aeque et grate fugientis rubor!
Quo dubius animi, quove non sanus feror?
Vel assequor vel morior. Haec merces mihi
Unica laboris, huius amplexu frui. spacer1020

bar

ACTUS III, SCENA iiij
MILES GLORIOSUS, PIMPO

Miles gloriosus cum Pimpone servo de suis rebus gestis colloquitur. Rugitu asini perterritus servum conscendere arborem iubet speculatum quid rei sit. Qui ficta narratione nunctiat hero magnos exercitus eo advenire. Quo audito, miles occasionem ventris exonerandi sumit, ut se abscondat. Servus, visa Elfrida, quid dictura sit aucupatur.

MIL. Accede propius, Pimpo.
PIM. Non audeo, mihi here.
MIL. Quidum? sic
PIM. Vitae non adhuc taedet meae.
MIL Quid habes? spacer1025
PIM. Stare cupio extra tuum halitum ne, si propter te stem, animam statim efflaverim.
Nimirum alium et caepas olet quam fortissime.
MIL. Recte mones. Tecum spiritu leni loquar.
PIM. Viden’ ut istae arbores spiritu vel levissimot tui oris laborent vertigine?
Ut montes saltitent?spacer1030
MIL. Verum est. Miseria est esse me fortem nimis. Haec causa est ne sim regibus a
consiliis. Inter consulendum enim, si vel leviter irascerer, omnes ante me mortales
aerios efficerem.
PIM. Perflaret omnem circa aerem odore pessimo, ita ut homines sentirent et
fugerent procul. Plus dico. Ex quo venisti belligeraturus huc, Subsidit paene terrae spacer1035
motibus haec insula. Quid insula? Totum orbem saepe extrusisti loco.
MIL. Nunc ad res bellicas pergamus.
PIM. Quas tu nunquam feceris.
MIL. Meministine gigantum nomina, quos letho dederim?
PIM. Probe. spacer1040
MIL. Recita igitur.
PIM. Imprimis occurrit mihi illius, quem occidisti in campis Bonbasticothoniis, red
nomen sesquipedale. Nimirum, si recte memini, erat Ferricrepinomachaerofer,
cognomen vero Valorosofustifrangilumbus. Huic in te ruenti, dum excreares
fortiter, in fronte sputum decidens excussit cerebrum. Minores guttae, quos spacer1045
sparsim homines offenderant, dentilegos omnes fecere aut nasilegos.
MIL. Recte memores.
PIM. Oportet mendacem esse memorem.
MIL. Sed quid turbarum audio? Conscende arborem. Perstrinxit aures bellicus
fragor meas. spacer1050
PIM. Conscendo.
MIL. Quid vides?
PIM. O here, video exercitum huc advolantem. Quin et alium atque alium red
video, innumerabiles paene armatorum copias. Video galeatas segete hastatas red
e tnemora. Certe nihil ego video praeter unam faeminam. spacer1055
MIL. Huc veniunt, Pimpo?
PIM. Etiam huc dico.
MIL. In hunc etiam locum?
PIM. In hunccissimum locum. Non times, here?
MIL. Non certe, non timeo. Sed tremo parum quasi iam impacturus in febrim. spacer1060
PIM. At, at, iam pugnatur. Quanta fit strages hominum! Se invicem non tam red
confodiunt quam laniant, imo etiam devorant. Omnes, quotquot mortales inveniunt
in via, miserrime interimunt. Quid habes, here? Quid quaeris?
MIL. Locum ut alvum exonerem. Nam subito incidi in dysenteriam.
PIM. In timorem diceret. Iam vero abscondit se. Ego solus hic impero. Herum spacer1065
ablegavi in sentes et tribulos. Iam quid haec portet faemina secretus audiam.
Nam venit tanquam exterrita.

bar

ACTUS V, SCENA v
ELFREDA, PIMPO, MILES GLORIOSUS

Elfreda de suo conqueritur infortunio. Pimpo interea herum revocat ad eandem capiendam. Qui aegre primo apparet, red deinde, viso cultello quem Elfreda paulo ante seipsam interfectura proiecerat, retrocedit. Tandem stans a longe imperat servo ut eam apprehendat.

ELF. Ubi lassa pones membra? Quo tandem loco,
Elfreda, sistes pavida anhelantem fugam? spacer1070
Hinc hostis animum et terror armorum quatit,
Nemorosus illinc horror, umbrisque obsitus
Caliginosis concutit mentem dies.
Accedit ipse noctis infandae dolus.
Quo prodita duce fugio? Qui fratrem mihi, spacer1075
Matrem, sororem sustulit et tandem mori
Miserae negatur? Quando coniurant mala,
Tristesque in unum militant turmae caput.
Nox, astra, bellum, mundus infernus, dolor,
Timorque quando vel negant uni omnia spacer1080
Fidem puellae, non tamen mortem dabunt?
Unam salutem quae datur miseris, negant?
PIM. Certe haec heriles praeda non fugiet manus.
Hunc revoco iam diu laborantem dysenteria.
ELF. Ego cui reservor praeda? Quem vilis sequar? spacer1085
Mihi parcet hostis? Corda sed odio tument.
Mortem daturus? Morte graviori malo
Tollet pudorem. Tollet? Obstabo. Nequeo.
Fugiam. Sequetur. Non feram, invitam opprimet.
Patieris, anime? Quin morere. Crimen manu spacer1090
Prohibebis ista. Cede pietati, pudor.
Furiosa virgo, quid facis? Scelere scelus
Maiore redimes, malaque cumulabis malis.
Non expiandis? Cede sis, pius dolor.
Si sit pudori nullus effugii locus, spacer1095
Dehisce, tellus. Debitum aliquando mihi
Munus sepulchri posco. Tu recipe pio
Miserata corpus, terra, virgineum sinu.
Audi precantem, magne dominator poli.
Vel scelere corpus redime, vel animam malis. spacer1100
PIM. Quid stas, here? Praeda prae manibus est, arripe.
MIL. Num este est gladius, Pimpo?
PIM. Cultellus est.
MIL. Amove. Non ullus hic hostis praeterea est qui insidias struat?
PIM. Nullus. spacer1105
MIL. Evanuerunt omnes illi exercitus de quibus ante dixisti?
PIM. Omnes prorsus.
MIL. Bene est.
PIM. Perge igitur. Quid times?
MIL. Non timeo, Pimpo, sed circumspicio, sicut prudenter fortem et fortiter spacer1110
prudentem decet. Pergamus.
ELF. Hei mihi, iam pereo.
MIL. Pimpo, liga manus pedesque, ne vel scalpat, vel calcitret, vel hinc aufugiat.
PIM. Ne time, rasos enim habet ungues et pedibus incidit byssinis. Si pedes huic
ligentur, quomodo hinc sese efferet? spacer1115
MIL. Facies illi satis liberalis est, si modo pictura careat, et quae satis decet
ancillam meam culinariam.
PIM. Mihi crede, sine fuco et fallacia est haec faemina, non quia lachrymatur (
Hoc enim commune faeminis est), sed quia tacet.

bar

ACTUS III, SCENA vj
OSBERNUS, GORMO, MILES GLORIOSUS, PIMPO, ELFREDA

Osbernus ex una parte et Gormo ex alia Elfredam a milite glorioso captam aegre ferunt. Miles cum praeda discessurus utrimque repellitur. Illi simul irruunt in Elfredam, deinde pro illa pugnaturi militem, qui eandem red vendicabat et pugnare nolebat, calcibus expugnant. Ille vero discedit regi quid acciderat nuntiaturus. Pimpo rei exitum expectaturus abscondit se. Osbernus vero et Gormo, ligata prius ad arborem virgine, pugnant, deinde respirant.

OSB. Aspicio tandem cuius ardore aestuo. spacer1120
GOR. Aspicio vitam cuius ex oculis traho.
OSB. Impegit ecce in militem Thrasonicum.
GOR. Verbosus illam miles in praedam trahit.
OSB. Non auferet eam vivus.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Hanc reddet mihi moriturus. spacer1125
MIL. Age iam, Pimpo, post herum tuum trahe hanc puellam. Iam enim
triumphum paro.
PIM. Quid habes, here? Cur ita fugis? Quid mali est?
MIL. Rogas? Caelum in me ruere video et stellas cadere. Illac eundum est. red spacer 1130
PIM. Malum! Quid fugit? spacer
MIL. Mundus labat. Non tamen fugio, sed ambulo vehementius.
GOR. Dimitte praedam. Virgo debetur mihi.
OSB. Nec tibi nec illi. Virgo debetur mihi.
GOR. Osberne!
OSB. spacerspacerspacerspacerspacer Gormo!
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Casus huc quis te tulit. spacer1135
OSB. Huc me libido.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Et huc me amor.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Virgo mea est.
GOR. Negatur.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerEnsis arbiter litem eximet.
GOR. Eximet hic ensis. Virginem aut mortem feram.
PIM. Cessate, donec tertius arenam petat,
Meus herus. Etiamnunc taces? Verbis tona. spacer1140
Pugnant canes, sed ossa debentur tibi.
MIL. Experiar, etsi faeminam haud tanti aestimo.
Ita calescam semel ut implacabili,
Mundusque ob unam funditus puellulam
Quateretur ima sede, et antiquum chaos spacer1145
Repeteret, ipsi ut fulmen eriperem Iovi,
Caelum occuparem, pellerem in exilium deos?
Crus frangerem Marti, os exdentarem Herculi,
Vulcanum utroque redderem claudum pede. blue
Aures Iovi, barbam Saturno, crines Apollini, spacer1150
Cerebrum Palladi, nasum Iunoni, oculos Veneri eruerem.
Tamen furori fraena laxari sinam,
Manibus priusquam haec praeda rapiatur meis.
OSB. Quin stringis ensem, magne verborum artifex.
GOR. Quin sumis arma, gloriabundus Thraso? blue spacer1155
PIM. Sunt fixa, nequeunt credo vagina eripi.
OSB. Tu buccinator laudis immensus tuae.
GOR. Invisor alienae.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTimidus.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerExcors.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLepus.
GOR. Asinus.
PIM. spacerspacerspacerspacerEx asino in murem brevi exculcabitur.
Pugnabis, here, meo consilio, vel certe fugies. spacer1160
MIL. O Pimpo, sum valde fortis, ut scis. Sum etiam valde patiens. Nec fugiam nec
pugnabo, sed rem regi deferam. Habebit ille gratias mihi quod a fratre suo, nec
debitas a cognato poenas tulerim. Sed amove te hinc procul, dum verbo unico, quo
soleo gentes pessumdare, hos exanimem. Hoc nominis erit fulgur et fulmen mei.
Audite nomen igitur et poenas date. Ptolemobombardifragosogygantomiomacho- redspacer1165
pumponides.
PIM. Pertingit istud nomen ad Antipodas.
Ibi regna vastat integra. Sic herus meus
Hostes profligat nomine et victor fugit.
Ego huius hic latebo spectator rei. spacer1170
OSB. Abiere cuncto, Gormo, sibi tibi iam satis
Sufficiat animus, et utilis bello manus.
En tempus, hostis adsto vel amicus tibi.
Amicus hanc si reddis, hostis si negas.
GOR. Nec metuit hostem Gormo, nec amicum sibi spacer1175
Contemit Osbernum. Huius ut amori obsequar,
Aeque aestimaris hostis et amicus mihi.
OSB. Quin manibus arma stringis.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIn caput en tuum. spacer
ELF. Sistite furorem. Audi miserandam prius.
Quam alternus avidas sanguis incestet manus. spacer1180
Ubi verba quaeram, quove cohibebo modo
Hostes? Amantes? Magis et odiosos mihi.
Quo magis amantes? Nempe nisi amantes forent, spacer
Malo carerem. Si forent hoses, metu.
Ab hoste potero mortis horrorem pati, spacer1185
Ab amante timeo semper incesto malum.
Damnum pudoris, morte quod gravius ferit
Etenim pudore vita quo levius bonum est, spacer
Hostibus amantes esse graviores solent.
Vos igitur hostes eritis an amantes mihi. spacer1190
Hostes? Cruori cur meo parcunt manus?
Si sedet amantes esse, cur vestrum manus
Poscunt cruorem? Sitis ut amantes mihi, spacer
Sic eritis hostes? Melius ah melius foret
Vobis amantes esse vos, hostes mihi. spacer1195
Proinde facinus Martis alterni mea
Morte expietur. Pereat hic formae decor,
Qui dedit amantes suneri, atque hostes meos spacer
Amravit in se mutuae animatos neci. red
Ego causa belli. Tollite, et vestrum nefas spacer1200
Tolletis una. Genibus advolvor tuis
Tuisque supplex. Si tigris non te tulit,
Si te leaena lacte non pavit fero, spacer
Miserere vestri, et, si mori dabitur, mei.
OSB. Quid agimus? ense tollere hanc belli moram, spacer1205
Bellumque placuit? An opus inceptum exequi?
GOR. Pugnare certum est. Est. Et tamen lacrymis genas
Vix temperavi. Sed puellari pudet spacer
Gemitu moveri.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerMarte quo melius manus
Volet expedito, et,ne fugae detur locus, spacer1210
Trunco ligari virginem arboreo placet.
GOR. Placet, ligetur.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerArma iam sume.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIncipe.

Pugnant, deinde respirant.

bar

ACTUS III, SCENA vij
EDUARDUS, OSBERNUS, GORMO, ELFREDA

Eduardus princeps eo tractus armorum strepitu pugnantes duces videt, victorem adoriri statuit, Osbernoque, qui Gormonem ante prostraverat, relicto pro mortuo, cum sorore red verus Athelneam fugit.

ED. Quis clangor armorum his, repercusso sono
Ingeminat ictus vallibus et huc me vocat. red
Quis hoc? Sororis ecce virginum tenet spacer1215
Fera corpus arbor ferrea astrictum manu.
Haec causa nempe Martis alterni fuit,
Utri futura praeda victori foret. spacer
Hoc erat opacis quod cecinit Echo locis.
Quid faciam? Utrique potero iuvenili manu spacer1220
Concurrere hosti et aggredi adolescens viros?
Iuvenis potentes? Solus etiam num duos?
Subsiste potius, donec incerti alea
Unum coronet Maris. Hic hostis tuo
Petatur ense. Fraude redimenda est soror. spacer1225
OSB. Tandem remitte debitam praedam mihi.
GOR. Vitam remittam citius, aut a te auferam.

Pugnant, Gormo exanimis cadit.

OSB. Non incruentus victor evasi. Stetit spacer
Vulneribus ista laurea et amici nece.
Sed praeda tandem cessit in nostras manus. red spacer1230
ED. Mentiris. Illa cessit in nostras manus.
Recede, bellua, virginis tactu abstine,
Vel morere.
OSB. spacerspacerspacerQuis tu iuvenis insultas mihi? spacer
ED. Eduardus ego sum, regiae soboles domus,
Huiusque frater virginis, et hostis tibi. spacer1235
EL. Iam video miseris esse praesidio Deum.
OSB Desideratus precibus ac votis dies
Advenit ultro, quo patris stirpem tui spacer
Radice tollam, genus et invisum unico
Potenis ictu dexterae extirpem manus. spacer1240
ED. Iam parce verbis, facta dextrae vocant.

Pugnant. Osbernus cadit.

Cecidit superbus hostus. Ut terram gravi
Moribundus urget mole, et infernos lacus spacer
Transmittit umbra flebilis! O dulcis soror!
EL. O frater, ipsa gratior vita mihi! spacer1245
ED. Fugiamus. Omnia possident hostes loca.

Osbernus surgit iterum.

OSB. Non sic abibis victor. Hac mortem manu
Feres. Quid hoc? Quod genua succidunt mea? spacer
Lumina premuntur nocte? Vitalis suum
Negat aura membris munus, horrescunt comae. spacer1250
Proprioris artus mortis afflatu stupent?
Iam nescio ubi sim, quove casurus loco.
Tibi, Gormo, venio. Mortis ego comes hic tuae spacer
Qui causa morior.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerOh.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRecipe amicum tibi
In morte, quamvis vita separavit suos. (Cadit.) spacer1255
O durus animi terror, aeternus sopor!

bar

ACTUS III, SCENA viij
PIMPO

Pimpo, detractis prius utriusque crumenis, eorum mortem regi nuntiaturus exit.

PIM. Num vigilas, Pimpo, an dormis apertis oculis? Si tu vigilas, profecto non
etiam hi. Nam dormiunt profundius quam sui ronchos efflare assolent. Si
dormis, etiam hi vigilant et vivunt mortui. Dormire mallem ego quam has
vigilare vigilias. Herum meum laudo, qui virginem maluit et verba, quam vitam spacer1260
pugnando perdere. Postquam enim quis mortem obiit, quid verbis opus est?
Iam videndum est utrum nummos mortui habent, quos vivis praesent. Nam apud
vivos quidem nummi sunt. Sed mortui. Sepulchris enim conduntur divitum, ut ne
lucem semel aspiciant. Deinde, mortuis dominis, vivunt iterum sicut hic accidit.
Nunc abeo ad regem, cui rem hanc omnem deferam. spacer1265

ACTUS III, SCENA viiij
NEOTHUS, GORMO, OSBERNUS

Neothus eremita, qui solebat istius temporibus mortuos in bello sepelire et vulneratos curare, Osbernum et Gormonem, facta oratione et infuso in vulnera balsamo vitae, restituit. Deinde ad fidem convertit. Postremo secum ad suam cellam ducit.

NE. Praesagit animus aliquid insolitum meus.
Hinc solus inter nemora taciturno gradu,
Cella relicta, more aberrantis, sequor spacer
Quocunque casus ducit aut numen vocat.
Quid, Neothe, cernis? Ecce moribundi iacentspacer 1270
Duo iuvenes tallure. Consuetum induunt
Vultus furorem morte quem vita exuit.
O dirus animi sese inundantis furor!spacer
Non poterit hostes ira se sola pari
Crudeliores, Scythia quaeratur licet. spacer 1275
Vel quae sub Arcto terra glaciali riget
Frigoribus horrens et catenato gelu
Immaniores se nec inveniet feras. spacer
Sed quid moraris, Neothe? Medicinam mala,
Non verba poscunt, si salutari manu spacer 1280
Fugientis animae vita revocari queat.
Contende. Pietas hoc monet, iubet hoc Deus
Miseris salutem ferre, quinetiam hostibus. spacer
Non aura vitae penitus hos artus fugit,
Nec hos. Utrosque spiritus lenis movet. spacer 1285
Scintilla veluti tenuis imposito latet
Sub cinere, spiratura vitales faces?
Sic haeret anima vulnere oppressam excitans spacer
Rediviva flammam. Balsami infusus liquor, red
Crystallo in usus quem salutares fero, spacer 1290
Relevabit aegrum corpus et animam retro
Remeare membris coget operosam suis.
Tu redde miseris, arbiter mundi, precor spacer
snimae salutem, corpori vitam suo.
Moventur ecce membra. Gemebundo sono spacer 1295
Conqueritur anima, vox redit, sensus, color.
GOR. Ubi sum? Quis aurae fulgor illuxit mihi?
OSB. Quae regio? Quis me continet mundi locus? spacer
GOR. Num vivo rursus?
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Vita num misero redit?
GOR. Nondum profundo mergor inferni lacus? spacer 1300
OSB. Animam nocentem dira adhuc nondum Stygis
Coercit unda?
GOR. spacerspacerspacerspacerQuanta subiturus fui
Tormenta!
OSB. spacerspacer Quanta mortis effugi mala! spacer
GOR. Divina pietas quanta!
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMaiestas Dei
Quantum tremenda!
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLiceat, o liceat mala spacer 1305
Deflere vitae.
OSB. spacerspacerspacerspacerDetur o lacrymis mora.
NE. Dabitur. Priores tergat errores dolor. spacer
Deus ecce vitam morte revocatam sua
Vobis remisit. Reddite hanc vitam Deo,
Vulneribus ipse corpus animavit suis. spacer 1310
Animam benigno solvite et corpus Deo.
Quid plura Christum, cuius aeternum impiis spacer
Numen negastis sceleribus, vita induat.
OSB. Agnosco Christi numen.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAgnosco Deo.
NE. Plaudite, beati caelicae cives domus. redspacer 1315

Auditur de caelo musica.

Quid audio? Quis hic pulsat insolitus meas
Concentus aures? Gaudio caeli incolae spacer
Omnes coronant hunc salutiferum diem,
Tolluntque amantem generis humani Deum.
Sed nunc quietem corporibus aegris dare spacer 1320
Praestabit. Ambas vos meis humeris manus
Aptate. Vobis et viae et vitae comes spacer
Et dux salutis adero. Sic Christi mei
Ad amaena duco pascua errantes oves.

bar

ACTUS III, SCENA x
GOTHRUNNUS, MILES GLORIOSUS, DUO PUERI, MILITES

Gothrunus certior a milite glorioso redditus de deliberata inter suos duces pugna ad iram excitatur.

GOTH. Ergo puellae nos retardabitdecor? spacer1325
Fallaxque vultu sub peroranti dolus
Victoris avida lauream eripiet manu?
Haec causa belli ducibus insani fuit?
Quid hoc? Amantes, credo, non hostes sumus.
Non glorioso regna calcamus pede, spacer1330
Sed indecoro faeminae haeremus iugo,
Faemina superba fronte captivos trahit.
Humilis tirumphi turba faeminei sumus.
Natura, non te generis humani pudet?
Agnosce tandemhunc operis errorem tui, spacer1335
Viros creasse, subdidisse faeminis.

bar

ACTUS III, SCENA xj
PIMPO, GOTHRUNNUS sic

Relatione Pimponis de ducum, ut putababtur, mote, rex paene in rabiem vertitur.

PIM. Venio dolendi nuntus casus tibi, spacer
Rex magne, cuius dicere horresco modum.
GOTH. Eloquere, si de fratre dicturus venis.
Quis exitus pugnae puellaris fuit? bluespacer1340
PIM. Postquam cruoris mutui ardentes furor
Accendit animos, virginem trunco ligant. spacer
Spectator aderam, nemoris obscuro latens
Secretus antro. Cecidit Osberni manu,
Sed vulnerati, Gormo, cum pugnae loco spacer1345
Succedit alter iuvenis. Osbernum vocat
Ad arma rursus. Superat et victor suam spacer
Ducens sorrem natus Aluredi fugit.
GOTH. Aeternus horror hunc tenebroso diem
Demergat Orco. Bubo feralis, tace. spacer1350
Ergo peremptos Marte iam nunquam duces,
Nisi sic videbo, sic coronatus rosisspacer
Lauroque crines Angliae ascendo thronum?
Sic ipse curru celsus aurato meos red
Specto triumphos? O deos! Dicam truces? spacer1355
Sed dico nullos, sed minus dico, nihil.
Adeste, furiae. Pectus hoc vestris vacat spacer
Totum flagellis. Aetna sulfureas vomens
Vertice favillas, cede, furioso magis
Consumor igne. Frater Osbernus mihi spacer1360
Deflendus. Ah non, sed sepulchrali sono
Ululandus, ipsa donec umbrarum loca spacer
Reddant amatum nomen Osberni mihi.
Sed nomen, unum scilicet nomen mihi
Fratris relictum est, ipse sed oculis meis red spacer1365
Nunquam videndus. Nempe quem media tenet
Tellure Phlegethon et fores adamantinae
Flebilis Averni procul ab aspectu meo
Arcent. Quid arcent? Ense reserabo viam.
Mortis recludam regna, demersum retro spacer1370
Styx revomet et Cocytus Osbernum mihi.

bar

ACTUS III, SCENA xij
NUNTIUS SECUNDUS, GOTHRUNNUS

Missis ante militibus qui vel pugnam dirimunt vel eos sibi vivos aut mortuos adducerant, rex ab his certior fit eorum corpora ense sublata.

NUNT. Mandata celeres, rex, peracturi tua
Ipsum nefandi Martis aggredimur locum,
Vel viva vel defuncta laturi tibi
Corpora tuorum. Quo tamen casu accidit, spacer1375
Vel fraude nescio, sed peremptorum locus
Corporibus ipsis caret, inundanti tamen
Cruoris unda spargitur gemino rubens
Tellus sigillo corporum. Hic fuerat locus spacer
Ubi ceciderunt.
GOTH. spacerspacerspacerspacerGuttur infaustum opprime, spacer1380
Vel ego revellam faucibus tuis.
Consulto in aurem haec canitis, haud ultra feram.
Nunc frater armis virginem et Gormo petunt,
Nunc fratris armis Gormo devictus iacet, spacer
Nunc frater armis hostis invisi occubat, spacer1385
Nunc fratris et Gormonis ereptos mihi
Cecinistis artus, corpus inhumatum feris
Escam iacere, quod magis, praedam hostibus.

bar

ACTUS III, SCENA xiij
NUNTIUS TERTIUS, GOTHRUNNUS

Nuntius alius narrat tres reges a Britannis occisos, qui in subsidium ei venerant.

NUNT. Haldenus, Hinguar, Hubba tres reges tibi
Sanguine propinqui, inclyta iuncti fide, spacer1390
Suas agebant in tuam gentes opem.
Sed cum Britanni sorte pugnando mala
Posuere spolia et vitam in hostili solo.

bar

ACTUS III, SCENA xiiij
NUNTIUS QUARTUS, GOTHRUNNUS

Nuntium alium ictu ad terram, cum iam loqui incepisset, prosternit, deinde gladio evaginato circumstantes in fugam convertit. Postremo prae dolore paene insanit.

NUNT. Rex magne —
GOTH.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Clamas, corve? Vos etiam mihi spacer
Clamatis omnes? Discite aliquando malo spacer1395
Tacere vestro. Fugitis? Haud tandem meas
Fugietis iras. O nimis patiens furor, spacer
Accelera, et omnes voce metuenda deos
In me rebelles, impios, brutos trahe. spacer
Ego unus omnes instar Atlantis feram. spacer1400
Invidia superos tangit etiamnum mei?
Timuere forsan ne superbificis foret spacer
Caelum triumphis pervium, ut tellus, meis.
Hoc erat. Adibo lucidam caeli plagam, spacer
Stellas revellam sedibus, mundo diem spacer1405
Negabit oriens, luna nocturnas faces
Non sparget orbi, nullus in caelo Iovi spacer
Locus vacabit donec Osberni mihi
Poenas perempti caelum et infernus luat. spacer

bar

ACTUS III, SCENA xv
PIMPO, MILES GLORIOSUS

Pimpo cum caeteris conspectum irati regis fugiens in speluncam incidit, in quam Aluredus suam purpuram regiam coniecerat. Deinde hero sou quem pedibus ex rubo, in quo latebat, extraxerat, persuadet ut eandem red induat et Aluredum, cuius interfectori mille librarum praemium constituebatur, se interfecisse praedicet.

PIM. Vel certe insanit rex noster, vel igo iam somnio. Si vero timidus insanus est, spacer1410
certe ego insanus fui. Vehementer enim timui ne, sicut quondam Lycus ab Hercule, red blue
ita et ego eiaculandus in nubes forem, salutatum nimirum cerebro excusso sidera, unde
postea redeundum esset per terras in infernum mihi quaesitum aliquem qui me sanaret
Aesculapium. Quod iuvet audaces fortuna, dictum vetus est. Quod etiam et timidos spacer
iuvet, hoc ego recenter didici. Nam timendo incidi in foveam multo mihi benevolam. spacer1415
Has enim inibi vestes reperio, et quidem spendidas, quin et regias etiam. Si enim rem
probe memini, rex Aluredus his indutus initio pugnae fuit. Rem omnem ita coniicio.
Postquam enim victus est vestem mutasse credo, sibi ut melius conuleret fuga. Inter
fugiendum enim hoc vel regibus saepe accidit, ut magis vitae quam vestibus tum spacer
consultum velint. Hac data occasione, lepidam ego comminiscor fabulam. Sed prius spacer1420
conveniendus herus est. Eccum! Huic nihil nisi pedes extant de tanta mole corporis.
Si forte ei in calces caelum iam impingeret, recalcaret illud iterum in pristinum locum.
Non iam metuit meus herus, sed metitur provide quantam terrarum partem ulnis
possit comprehendere. Egredere, here. Iam non audet quidem audire me. Liberandus spacer
est a me ex his angustiis. spacer1425
MIL. Perii, perii. Quis tu? Pimpo es? An Pimponis anima? Venistin’ huc remissus a
superis, vel ab inferis?
PIM. Tui timor facit, mi here, ut iam neque apud superos sim neque inferos. Inferi
timent ne postea me exinde extrahas, superi ne propter me caelum ipsum usurpes tibi. spacer
Sed quid hic fecisti, here? Non abscondisti te, puto. spacer spacer1430
MIL. Aurem solum terrae applicavi, auditurus quidem quid de me dictum sit red
apud Antopodas. Si non venisses huc modo, iam ivissem ad inferos repetitum regis
fratgrem, vel certe verberatum Cerberum. Sed quid rei fit, et quantum id nostra
interest
<PIM.> Haec vestis regis Aluredi est, quamque hic fugiens abscondit in eam opportune spacer1435
incidi. Hanc velim induas quam celerrime.
MIL. Quid tum postea?
PIM. Perpecta dum dico, Hac indutus regem adi.
MIL. Perge. spacer
PIM. Interfecisse te Aluredum dices. spacer1440
MIL. Bene.
PIM. Deinde mille libras pro mercede petes.
MIL. Optime. Sed numquid est hoc mendacium, Pimpo?
PIM. Quasi tu nunquam mendacium ante hoc dixeris. spacer
MIL. Mihi credet igitur? spacer1445
PIM. Non ego iuranti quidem. Vestis pro te loquetur. red
MIL. Quid si aliter eveniat, et regem non interfectum constet?
PIM. Nummos habes. Ire potes quo voles. red
MIL. Recte dicis. Age, indue me. Iam sum rex rectissime. spacer
PIM. Recte regius asinus es. Animus velim dicere regius est tibi. spacer1450
MIL. Iam mille librarum commentum aggredior.
PIM. Vel potius mendacium.

Perge ad quartum actum