Tessera caerulea — commentariolum. Tessera riubcunda — notae textuales Tessera viridis — translatio.

ACTUS II, SCENA i
EDELUITHA, ELFREDA, ELGINA

Edeluitha regina de cruento bello, red de quo nondum audierat, et pro Aluredo marito suo sollicita, variis curis et timoribus distrahitur. Cui Elfreda et Elgina filiae red somnia sua horrore plena narrant.

EDEL. Quam varius animum pulsat et flectit timor
Partes in omnes: arboris ut agili natat
Cacumen aura, cum susurrantis loco spacer580
Impulsa zephiri silva gemmatis humum
Spargit capillis, undique in molles sinus
Lascivientis impetus venti ruit.
Et nunc ab Austro gaudet inconstans rapi,
Nunc ab Aquilone, aut grandinis tortae horrido spacer585
Concutitur imbre et crescit in poenas suas.
Sic in dolorem fertilis animus levi
Rumoris aura, veluti in aequali fretum
Rapitur procella, praedaque iocosae feror
Miseranda fortunae, arma Danorum timens, spacer590
Meus inimico ne cadat coniunx dolo,
Et supplicem hosti tendant Aluredus manum,
Neve ego reliquor viduae Edeluitha specimen
Fatale sortis, speque sublata, feram
Hostis superbam barbari inclementiam. spacer595
Tunc vos mearum summa curarum, domus
Spes una, sed florentis, imperii decus
Etiam cadentis, quanta miseriae manet
Procella, quantis hostis impatiens malis
Vox excitabit, nec odium frangi sinet, spacer600
Donec pudoris gemma virginei occidat.
ELF. Avertat istud omen a miseris Deus,
Quanquam timore quatior ac animum subit
Soporis alte fixus hesterni metus.
Furata vixdum lucis aspectum quies spacer605
Et gratus oculos nube velarat sopor,
Cum solitaria inter umbrosas vagor,
Et maesta silvas fusus arboribus metum
Suadebat horror, dum gravi gemeret sono
Percussa ventis taxus et virides comas spacer610
Mobilibus auris undique agitandas daret.
Cum subito utraque parte feralis loci
Leopardus hinc et inde terribili salit
Ursus fragore, meque pavitantem occupant,
Sed destinatam cum vident praedem sibi spacer615
Pendere dubiam, fulminis rapidi modo
In se retorquent impetum, et validum gerunt
Pro laude bellum, pendula victoria.
Ego fixa terrae membra prae nimio metu,
Truncoque similis praeda victoris steti, spacer620
Cum primis hostis vulnere adversi fremens
Succumbit ursus. Ego triumphantis ferae
Ladianda dente victima infelix trahor. red
Sed ecce prodit nemoris oppositi specu
Getula proles, ungue iuvenili leo, bluespacer625
Et me reposcens integrat belli vices,
Et victor hostem sternit ingentem solo.
Cum suscitatum membra destituens sopor
Animum fatigat tristia timentem mala.
ELG. Me quoque per umbras noctis obscura facies spacer630
Formidoloso tenuit implicitam malo.
Mihi rupis altae specula prospectum dabat,
Ubi rivus inter saxa crepitanti sono
Serpebat. Humilem vallis ornabat torum,
Qua mollis unda argenteo erraret pede. spacer635
Capella forte lacteam matrem sequens
Herbis in istis ludicram agitabat fugam.
Serenus aer et sine nebulis dies,
Ventique stratum mumrmur invitat vagos
Captare zephiros, roreque madentes novo spacer640
Demetere flores dente, vel nigrae abditam
Ilicis in umbra pellere aestivum canem.
Tenebat alto Phoebus aequales polo
Sublime currus aetheris anhelans iter,
Mediumque spectans pendula mundum face. spacer645
Tacebat Auster, nec querebatur sono
Philomela dulci frondei siren loci,
Nec alumna nemoris ulla concentu leves red
Mulcebat auras, cum subitus horror locum
Invasit. Omni ex parte Borealis plagae spacer650
Surgebat atris mota tempestas Notis,
Noctique similis decoloratur dies.
Nubibus hiulcis fulgur excussum volat.
Mixtumque fulmen imbre tormenti modo
Arietat agros, et soli centrum quatit. spacer655
Mox, qua nemoribus vallis accincta horridis
Aperit ad auras semet, immani ruunt
Greges luporum murmure, et miseram expetunt
Cum matre prolem, rictibus hiantes feris.
Iamque innocentes turba circumstat fremens, spacer660
Et ad propinquam praeda suspirat necem.
Sed ex reducto vallis adversae sinu
Duo prodierunt ore generoso canes,
Celeresque gressus in truces torquent feras,
Mortique praedam paene devotam integrae spacer665
Reddunt saluti. Plura cupienti levis
Cernere negabat membra fugiturus sopor.
EDEL. Interpres animi somnus afflicti solet
Animare sensus in novas formas mali,
Et saepe quod timemus effingit metus. spacer670
Sed incitato natus huc properat gradu.

bar

ACTUS II, SCENA ij
EDELWITHA, ELFREDA, EDUARDUS

Regina ab Eduardo filio de infelici exitu pugnae et regis ad insulam Athelneae fugam certior fit. Deinde eiusdem persuasu et ductu, una cum duabus filiabus ad proximum castellum praesidii causa contendit.

EDEL. Quid portat? Aliquid timeo. Fert vultus malum. red
Obnubilata fronte sic tegitur dolor.
Effare quid sit. Sed silet. Vocem negas?
Satis indicasti. Heu multa didicisti loqui spacer675
Etiam silendo. Iam, si in aeternum taces,
Agnosco dictum. Cecidit Aluredus.
ELF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerManum huc
Afferte, soror et frater, exanimis labat.
ED. Resume, mater, spiritum oppressum malis.
Quod suspicaris, non fero paterne necis spacer680
Nuntia, nec hosti supplicem Aluredum puta.
Vivit Gothruno Marte, non animo minor.
Victoria frustratus arripuit fugam
Versus paludes invias Athelneae.
Proinde vobis nunc salutari fuga spacer685
Consulite. Tempus noctis itineri favet.
Ego comes adero fidus, et ductor viae.
ED. Hei mihi! Quis ergo tutus exilii locus
Ab hoste miseris esse terrarum potest?
EDU. Castellum in alto consitum montis iugo, spacer690
Quod edidit natura scopuloso situ,
Abesse longa non puto viarum mora.
Illud petamus.
ED. spacerspacerspacerspacerspacerPetere miserias iubes.
Inane quam sit nomen imperii probo.
Fui beata, sum misera, fiam nihil. spacer695

bar

ACTUS II, SCENA iij
ALUREDUS

Aluredus gregarii militis habitu fugiens de miseriis patriae et suis conqueritur.

AL. Agitat curis imperia quisquis colit
Et credit omne positum in aurato decus
Fulgore sceptri, nec timet rerum vices,
Videat Britanni regis Aluredi fugam,
Uxore, castris, liberis, sociis, domo, spacer700
Regno carentis. Excidi heu quantis bonis
Utriusque triste sortis exemplum tuli,
Iniussa tam quae praesidet, quam quae throno
Miseranda cecidit. Danicus miles meis,
Velut Hydra nascens, victor increvit malis, spacer705
Gens infidelis, faederis pacti immemor,
Cultor deorum populus, impatiens iugi,
Quietis hostis, raptor, immanis, ferox
Qui Marte toties victus in nostras prius
Remeavit hospes, nunc triumphator domos. spacer710
O qui potenti sceptra disponis manu,
Regumque nutu iura moderaris, Deus,
Impone tandem vindici dextrae modum,
Nec scelera poenas nostra perpetuas luant. red
Pollutus hostis undique infestis agit red spacer715
Violentus armis. Repetat auctorem scelus,
Danumque fraude perfidum extremum fides
Destituat. Hominem huc video flectentem gradum.

bar

ACTUS II, SCENA iiij
STRUMBO, ALUREDUS

Strumbo subulci filius noctu cum quibusdam suis amicis compotaturus tam cibis quam cervisia instructus egreditur. Interpellatus a rege, propterea quod Danum arbitratur, post se relicta provisione fugit, ad quam rex, qui fame et siti laborabat, se accingit.

STR. Mihi cor prae metu trepitadat, palpitant praecordis, grunit venter,
atque explodit miserandos sonos, Coaxat stomachus, tinnit insanum caput, redspacer720
quassantur genua quasi praemeditentur fugam. Nec tam oculis Argus quam ego
polleo auribus. Ita ad omnem strepitum excors atque exanguis feror. Nempe dum
bellum timeo foris, invenio domi, nec Dani tam me terrent absentes quam ego red
paene praesens occidi.
AL. Degeneris animi hic verus interpres suis. spacer725
STR. O si mea viverent homines ex sententia, imprimis comedendum saepius esse,
bibendum saepissime, litigandum raro, sed pugnandum nunquam statuerem. red
Laudo enim verbi venales nostros causidicos. Genus hoc hominum altercatur
vehementius, ubi verbis opus est. Sed ubi verberibus, silet, immo sustinet et
sapienter quidem. spacer730
AL. Patienter istud. Nemo sapienter vapulat,
Nec verberatus asinus, ubi siluit, sapit.
STR. Sed quid huc noctu prodierim, sultis scire, accipite. Maxime soleo red
imitari domisessores feles, qui raro, idque noctu cupidinis causa domo exeunt. Tum
demum catillando miras excitant tragoedias. Insomnem noctem hanc quia dies spacer735
periculosior est edendo et conpotando ducere apud me imprimis statui. Verum id
non sine timore quidem maximo. Ita bellum horreo, et somnio Danos hisce sub
arboribus tegi.
AL. Qui militare credit arboreas trabes,
Quid si videret militum hastatas manus? spacer740
STR. Voltis scire qui siem? Strumbo ille lepidusculus piscatoris vel subulci (quod
utramque hanc artem exerceat), filius quidem unicus in hac habitantis vicinia.
Inter medias domus nostra salices sita est, palustribus locis, sed opportuna
piscatui. Tota enim haec insula Athelnea dicta fluviis scatet et paludibus. Sed, quia
non videtis quod mihi in tergo est manticae, exponam, sed breviter, quia strigarum spacer745
more atque lemurum gallicinium horresco, propter istos homoleoninodraconas
Danos qui homines integros, tanquam ius, abligurire solent. Panem hic et pisces
assos cum cervisia eloquentissima, nec non carnem et caseum apud me habeo, si quis
vestrum esurit et cerebrum sibi cupit illustrari cervisiali acumine. Modo Danus ne sit,
mecum pariter in tabernam eat. spacer750
AL. Hominem alloquar. Nam patior et sitim et famem.
Heus tu.
STR. spacerspacerPerii. Dani, Dani, Dani.
AL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFugae
Se dedicavit miser, at exuvias mihi.
Quin ocius ego accingor ad inemptas dapes?
O vana regum nomine! Quod auro grave spacer755
Tenuisse sceptrum nunc iuvat misero mihi?
Stellata gemmis purpura et capitis iubar
Diadema sacri, et solis imitator fui
Accensus auro, qui vibrat flammas, thronus
Quonam exciderunt. Num potest miseram famem spacer760
Aut fugere avaras mortis iniectae manus
Regale culmen? Num levibus anni fugam
Labentis horis sistere, aut saevi maris
Litoribus undas premere maiestas potest? blue
Cur regna tanto sequimur insani ambitu, spacer765
Dolore tanto perdimus et aegre malis
Vitae caremus? Ut leves muscae, vago
Splendore captae luminis, in ipsas solent
Volitare flammas, donec incautae occidant.
Humana sic mens laeta speciosis malis, spacer770
Sibi per ruinam sternit ad honores viam.

bar

ACTUS II, SCENA v
S. CUTHBERTUS, ALUREDUS red

S. Cuthbertus, red assumpto mendici habitu, a rege eleemosynam petit, a quo ad cibos secum sumendos invitatur.

CUTH. Non adeo Siculi Scyllaa latatrix freti blue
Sorbuit avaro naufragas fluctu rates,
Nec intonata bellico rupes mari
Ceraunia tot exhausit exitio duces, spacer775
Cum fulminato Graecia natabant sola, red
Periculosis vita quot praesens malis
Undique laboret. Regibus et humili loco
Natis superbo pariter insultat ioco
Fortuna, cuius ludus est mundo gravis. spacer780
Aluredus ecce regio exutus throno
Avia pererrat nemora praecipiti fuga,
Et noctis umbras solus, accensis viam
Monstrante caelo facibus astrorum, subit.
Humilis per herbam, decore deposito, sedet, spacer785
Et viliori pellit esuriem cibo.
Sed cura superos tangit humanae vicis,
Nec destitutus ille qui fidit Deo.
Hinc caedis avidas hostium evasit manus,
Nemorum latebris tectus, auxilio meo. spacer790
Hunc ego subulcum compuli regi cibos
Quos destinarat alio, ut unvitus daret.
Nunc redeo pauper et rogaturus stipem.
Adibo.
AL. spacerQuis tu veste detrita?
CUTH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSenex,
Ut cernis, et inops, et, quod est ultra, miser. spacer795
Nam crucior una, cuncta quae domitat fame,
Dum rabida solitis ora viduantur cibis.
AL. Accede. Miseros esse consortes decet.
Te miserum egestas, meque maiestas facit.
Vocentur aeque miseri, inaequali modo, spacer800
Quique exciderunt, quique caruerunt bonis.
Recumbe mecum. Terra communis parens
Utrique mensam praeparat, victum Deus.

bar

ACTUS II, SCENA vj
STRUMBO, S. CUTHBERTUS, ALUREDUS red

Strumbo arboris truncum iuxta comedentes situm ingreditur ut partem cervisiae, antequam tota exhauriatur, aliqua ratione redimat. S. Cuthbertus discessurus eum regi prodit, cui rex dat aurum pro consumptis cibis.

STR. Ah Strumbo, quid vides? Nunquid miseriter miser eo qui, cum unum hic reliqueris,
invenisti malae Danobibulae cervisio Britannico latrones duos? Quid agis, infelix? redspacer805
Peristi si comparueris. Si non comparueris, exhaurietur funditus cervisia priusquam
ei labra admoveris tua. Mihi pereundum est ne peream. Mallem ego dulciter bibendo red
quam non bibendo turpiter hic emori. Proinde audiendum aliquid est. Quid stas?
Maturato est opus. Istius arboris truncus, qui adsedentes retro est, foraminered
excavatur hominis quantum sit capax. Ingrediendum illuc est (modo caeptis spacer810
faverit fortuna). Ex hac arce, si vas attigero semel, exharpagabo quidquid in fundo
latet. Bene est, tenetur. Nostra iam in tuto est salus.
CUTH. Grates rependat debitas pro me Deus.
AL. Ego cui rependam debitas grates?
STR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Mihi.
CUTH. Quod pauperi homini maximum est malum?
STR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEst sitis. spacer815
CUTH. Per te hoc subegi.
STR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLiceat hanc per te mihi.
CUTH. Ipsam famem nempe.
STR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerImmo sitim ipsam ipsissimam.
CUTH. Sum satur edendo.
STR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ego sum sitiendo miser,
Et sentio labris tantalum inhiantem meis.
CUTH. Mihi redeundum est, unde discessi, domum. spacer820
STR. Exhaurienda est ista cervisia mihi.
CUTH. Mandare si quid me voles, factum puta.
AL. Unum oro, precibus ad Deum ut vaces mihi
CUTH. Vale, impetrasti. Plus te hic truncus docet.
STR. Perii miser! Indicio enim extruncavit me suo, et alter obtruncabit pessime. spacer825
Iam quid interest inter hunc truncum et, me, qui truncandusmodo sum? In me red
enim iure dictum illud usurpabitur. Iam Strumbo truncus est, quam iam Strumbo blue
trunco inest.
AL. Cur dixit ille “plura te hic tructus docet?“
Latetne forsan quisquis in hoc trunco?
STR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Miser. spacer830
AL. Fortassis aurum.
STR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuod ego iam deorsum excoquo.
AL. Monumenta forsan hoc reconduntur loco?
STR. Brevi legetur titulus HIC STRUMBO IACET. red
AL. Lubet experiri.
STR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuam vellem fieri lepus! red
Iam pereo. Oh.
ALU. spacerspacerspacerspacerspacerQuis tu, fare, quem truncus tegit? spacer835
STR. Oraculum ego sum, sed me certum necis.
ALU. Nil metue, liber es. Ego amicus sum tibi.
STR. Tu Danus es.
ALU. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Mihi notus vocis sonus.
Strumbonis est, hos qui mihi paravit cibos.
Egredere, non sum Danus. En nummos tibi spacer840
Beneficus addo propter assumptas dapes,
STR. Quid audio? Non Danus es? Quosque des mihi nummos etiam habes? Ubinam
ego sum gentium? Satin’ sanus et incolumis, an truncus feror? Et manibus aurum; quod
video, non est meis.
ALU. Recollige te. Aurum est, tuum est, et ego sum tuus. spacer845
STR. O hominem lepidum! Ut ego complector lubens! Hic, hic, iugulum tibi trad0.
Perime, perfora. Evelle linguam hanc, quae te modo Danum dixerit. Tu non es
Danus, sed ego insanus fui. Tu neque Hispanus es, neque
Neopolitanus, sed nec Germanus, Aquitanus profanus. red Quid igitur? Valde
humanus es. spacer850
AL. Prae gaudio vix compos incedit sui.
Ut capitur auro miser, et hamati stupet
Visu metalli! Nescit incautus malo
Quanto laboret, qui trahitur auri fame.
STR. Hic haereo, et illic sum, inter sitim positus et famem. Inter Scyllam et blue spacer855
Charybdim, hoc est inter aurum et cervisiam totus dividor, et distrahor in dubiam
sententiam utri utrum praeponam, aut hoc quod palpabile est aut potabile illud.
Unum igitur ex utroque faciam. Vidistis enim uti aurum ex cervisia conflaverim. Iam
ex auro cervisia comparanda est mihi. Fietque tandem palpabilis haec, illud plane
potabile. spacer860

bar

ACTUS II, SCENA vij
CRABILA, STRUMBO, ALUREDUS

Crabila mater Strumbonis filium quaerit, qui ut eam lateat truncum repetit. Tandem sternutando se prodit. Mater eum verberatura virgas quas secum secreto tulerat profert, et regem pro eo precantem conviciis repellit.

CRA. Eho Strumbo, Strumbo.
STR. Quid hic audio miser? Vox haec meae matris est vetulae atque edentulae.
CRA. Eho Strumbo, Strumbo, furcifer trifur, ubi es?
STR. Adsunt tonitrua et fulgura. Quid ego iam faciam? Nimirum aliquid erat quod
dudum mihi gestiebat cutis. Excordiandus modo sum virgis dorsi potentibus. Quam redspacer865
vellem iam mihi redimi lumbifragium hoc quantum est auro! Truncus repetendus est
mihi. Tu mihi comes aderis, mea cervisia, ut meam maestitiam leves. Obtestor te, ut
fidem atque silentium praestes.
AL. Praestabo.
STR. St, tace. redspacer870
CRA. Vix prae lassitudine me sustineo pedibus. Ah anhelitu quatior, quasi iam
abitura essem in auras leves. Tussis mihi adeo molesta est ut dentes paene excutiat.
Eho Strumbo. Vox deficit. Quovis asino sum rudentior clamando et quaerendo red
nebulonem hunc verberabilissimum.
STR. Me scilicet, titulos modo recenset meos. spacer875
CRA. Quem si deprehendero semel, profecto faciam ut huius et loci et temporis
meminerit probe. Etenim ita eum fustigatum flagellatum excoriatum dabo, ut neque
sessum neque ambulatum neque cubitum ire possit.
STR. Ergo mihi standum erit quandiu vixero.
CRA. Pessimus hic quae ei domestica negotia curanda dederam, permisit ire spacer880
pessimum quin etiam carnes coquendas atque assandos pisces exhibueram. Haec
suffuratus est, et ipsi quam servaram m9ihi. Cervisiam ex recondito emunxit dolio,
compotatoribus suis quam diffundat largiter.
AL. Recensuit paene quae mihi obtigerant dapes.
CRA. Perlustravi tabernas omnes et lustra bibentium. Examinavi angulos red spacer885
omnes et diverticula, vias, et angiportus, et, ut huic occurrerem prodigo, etiam
murium pervestigavi tecta clancularia. Sed frustra. Anguillam citius manu
comprehenderis quam bubonem huc et nocte ambulonem vulturem.
STR. Iam tu mihi animos surgere, furgere mea cervisia, iterum atque iterum tuo consilio red
atque auxilio opus est, ut feram levius quaecunque mihi eventura sunt mala. spacer890
CRA. Non video quid hic mihi agendum sit in locis solitariis. Domum revertor. Iam
enim in crepusculo est dies. Curabo alia pro malefactis huic ut fiat male.
STR. Abeat in malam crucem quae meae vult cuti malum. Sed — (sternuit.) Quid hoc?
(sternuit iterum). Me miserum! (iterum.) Indicio enim prodor meo (iterum).
CRA. Iam capta praeda est. Venit ex trunco sonus. Eccum. Veni foras lurco, spacer895
triobolaris nebulo, furcifer triveneficus. Exi, cervisialis latro.
STR. Perii hercle. Queso te, mea — (sternuit). Audi pro me — (iterum). Non tam
defensionem ego iam (iterum). quam iustam excusationem — (iterum). Proinde tu mihi
iusta, si merui (iterum), et benigna, si non merui (iterum).
CRA. Itane, bestia? Supplicium quod meritus es iuste a me feres. spacer900
AL. A me est exoranda haec mulier, si fieri potest. Desiste, mater, saevire in filium red
filium tuum.
CRA. Et quis tu minimi pretii homo est qui mihi obgannias? Fortasse compotator
huius et furum caput. Facta tua face sis, mea mihi relinquito.

bar

ACTUS II, SCENA viij
DENEUULPHUS, STRUMBO, CRABILA, ALUREDUS

Deneuulphus senex subulcus, Strumbonis pater, excitus tumultu a filio de toto negotio fit certior, qui etiam ostendit patri aurum sibi a rege datum. Quo viso Crabila blanditur filio, eique ut aurum extorqueat virgas in manus dat. Quo tandem potita subit discedit. Rex narrat seni suam historiam, quo in hospitium sed ignotus recipitur. Srumbo de auro a matre recuperando cogit.]

DEN. Quid hic turbarum, quod audo, et tumultus exoritur? Quid struit hic mea uxor? spacer905
Quasque apparat tragoedias? Strumbo, cur ita in te tua mater saevit saevissime? red
STR. Quia fera pessima est, et eo loco mihi natus videor ubi vivos homines mortuae
incursant arbores.
CRA. Itane de matre tua respondes, verbero?
DEN. Quaeso te, mea uxor, tempera has intemperies. Contine te donec ordine omnia spacer910
resciero. Quid rei, mi Strumbo, est unde haec in te machinatio? red
STR. In rem meam, mi pater, maxime hac nocte accidit ut clam matre amicos conventum
processerim. Ab hoc quibusdam cibis et cervisia ad iter robustissima mihi usus erat.
Haec fateor surripui clanculum. Occurrit interea vir iste mihi virum optimus, quem
postquam cibis et crevisia refecissem paene famelicum. hos mihi obtrusit nummos spacer915
atque etiam gratis dedit.
DEN. Quid iam habes, mea uxor, huic ira irascier?
CRA. Nihil habeo, mi vir. Iam animus mihi in malacia est, dum nummos conspicio. O
Strumbo, fili mi unice, deliciae matris tuae, agnelle, oculule mi, da nummos matri tuae.
Da mihi ut servem tibi. spacer920
STR. Tibi potius servabo, mea mater, aut a te mihi. Nam cur mihi serves aliquid, qui
lurco sum, et triobolaris nebulo, furcicer triveneficus, et, quod plus est, cervisialis
latro?
CRA. Desine, mi Strumbo, matrem miseris exagitare modis. Quin potius cape tibi has
virgas, et ultionem tuam ulciscere. Dicta antehac in te mea indicta, et facta infectaspacer925
sint. Tibi palmam trado. Tu modo nummos reddas mihi, meum corculum, mea
voluptas, animula mea.
STR. Io, io triumphe. Io, io triumphe. Iam fulminanti gradior aequalis Iovi. Hostes
vicisse sufficit, clementer uti victoria decet. Proinde tibi, mater, nummos trado, sed
servandos mihi. spacer930
CRA. Ex his novas virgas conficiam servandas tibi. Vale, mi vir, domum me vocant
domestica negotia. red
AL. Auri cupido haud linquit intactas anus.
STR. Iam me vel suspendio vel virgarum stimulis dignum censeo, qui nummos, unde
redimi hoc dorsum posset, stulte proiecerim. spacer935
DEN. Hanc mitte, mi fili, ex animo sollicitudinem. Qui nummos contemnit, ei
nunquam deerit copia his nimium studere, ea demum summa inopia est.
AL. Hic solus animo fruitur excelso senex.
STR. Non studeo nummis, nec student nummi mihi. Non ego nummis, quia non
cognitanti evenerunt mihi, nec mihi nummi, quia nullo negotio sunt perditi. Quos spacer940
igitur habui et amisi nullo studio. His vel servare vel recuperare in posterum studio
est opus. Argumentum est in forma. blue
AL. Nimirum in Barbara.
DEN. Mittamus ista. Iam quis hunc casus virum adeo tibi beneficum huc tulit, scire
expeto. spacer945
AL. Me saevientis casus huc belli tulit.
Sum mies. Rama regis Aluredi sequor.
Fortuna Danos iam triumpahntes videt.
eadem indecora stravit Aluredum fuga,
Regumque manibus praeda furiosis datur. spacer950
Victor cruenta caede Gothrunnus madet,
Tumidusque nulli parcit irati furor.
Vix insequentes militum effugi manus,
Umbras opacae noctis et nemorum leges.
Nunc cupio vestrae pacis adiungi comes, spacer955
Ut inquietos liceat armorum metus
Mutare placidis furis sic operosi bonis.
DEN. O flenda regni fata rerumque exitus
Nimis dolendos! Siccine fugaci rota
Humana currunt tempora, ut certam sibi spacer960
Felicitatem nulla stabiliat dies,
Non hora? Non exigua momenti mora
Undique turbatum terminet vitae statum?
O inv idendam pauperis pacem domus
Regibus, et ipsi, propria si norunt bona, spacer965
Feliciores, rura qui manibus domant.
Nec aemula avidis tecta fulminibus struunt,
Suasque ventis sentiunt turres quati.
Ergo quietis redditus egeni laris
Succede tectus, hospes. Hic tutus late, spacer970
Meliora donec fata concedat Deus.
Ad solita porcus, Strumbo, duces pascua.
STR. Ad porcos redeo, amissa iam pecunia.
Mox redito, omissis porcos, ad pecuniam.

Perge ad tertium actum

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer