Tessera caerulea — commentariolum. Tessera riubcunda — notae textuales Tessera viridis — translatio.  

 

ALUREDUS SIVE ALFREDUS

Tragicocomoedia

ARGUMENTUM

LUREDUS rex Angliae, ex vetutissima Saxonum stirpe oriundus, occupato a Danis regno, ad Athelneam Somersetensis red comitatus insulam fugere coactus cum matre sua Osburga et paucis aliis, in domo cuiusdam subulci ignotus delituit. Postea vero meritis s. Cuthberti, quem maxima devotione semper coluerat, et cui sub habitu pauperis sibi apparenti eleemosynam exhibuit, in somnis ab eo prius admonitus, Danis non sine ingenti miracula devictis at eorum rege ad fidem converso, regno restituitur.

bar

DRAMATIS PERSONAE

S. CUTHBERTUS
ALUREDUS rex Angliae
EDELUITHA regina
OSBURGA mater regis
EDUARDUS filius maior Aluredi
ADELUOLDUS filius minor Aluredi
ELFREDA filia maior Aluredi
ELGINA filia minor Aluredo
HUMFREDUS magister equitum
ATHELREDUS dux peditum
NEOTHUS eremita
DENEUULPHUS senex subulcus
CRABILA uxor Deneuulphi
STRUMBO filius Deneuulphi
MILITES, SALTATORES
GOTHRUNNUS rex Danus blue
OSBERNUS frater Gothrunni
GORMO cognatus Gothrunni
ROLLO centurio
Miles gloriosus
PIMPO servus militis gloriosi
PIPERO, TITMUS pueri regii
NUNTII QUATUOR
MILITES

bar

PROLOGUS
S. CUTHBERTUS

S. Cuthbertus, docens sanctos invocandos esse, occasionem sui e caelo adventus exponit: nempe ut Angliam a Danis vastatam et regem Aluredum sibi devotum periculo liberet.

CUTH. Quod cura superos generis humani puo
Solicitet affectu, et ministrantes Deo
Devocet avitis angelos caeli locis
Mortalium res qui negat, numen Deo
Crudele, sanctos aetimat mundo graves. spacer5
Nec ordinari lege mortales vices
Qua caelum aditur, nescit in caelo tamen
Pietas teneri, qui in afflictas ruat
Miserata gentes reddita in terras via.
Hinc luminosi templa deserui aetheris, spacer10
Patriaeque repeto Marte turbatas domos,
Ubi Danus hostis volitat atque omni furens
Crudelitatis genere funestat pias
Sacrilegus aras, ferre sed miseris opem
Descendo rebus, Angliae carae memor, spacer15
Et regis ad me prece recurrentis pia.
Si forte vestras fama Cuthberti tulit
Praesulis ad aures nomen, Anglobritannia
Quam genuit olim, nunc colit caeli incolam.
Ego ille vobis vera mortalis dabo spacer20
Exempla vitae semper instabilis, brevis,
Et semper indigentis auxilio Dei,
Precibusque sanctis. Praelii adversi malis
Fractus Aluredus iam fugae latebras petit
Dano insequente. Quemque tot faustis stetit spacer25
Adversus armis victor, in regno suo
Ab hoste tutum vix reperturus locum
Iam profugus errat. Scelera sic populi Deus
Punit Britanni, donec instructus malis
Timere discat numen et vitae sequi spacer30
Facta melioris. Unus ex ducibus foras
Venit Aluredi: do locum in scenam, brevi
Rediturus actor. Exitus laetos dabunt
Principa maesta. Vos animum et oculos date.

bar

ACTUS I, SCENA i
ATHELREDUS

Dirempto noctis interventu praelio et Anglis fugatis, Athelredus dux peditum fugiturus patriae miserias deplorat.

ATH. Quo fata vergunt Angliae? Quisve exitus spacer35
Manet Britannos? Insolens hostis fide
Rupta vagatur, caede cognata solum
Stagnat suorum, et sanguinis spargit notis
Lacrymosa sontes terra maestumque imbibit
Ebria cruorem. Lacera stillantes fluunt spacer40
Per membra guttae, purpuram invisam induens
Temulenta ripas unda arundineas quatit,
Testata magno bella fluviorum patri.
Fuimus Britanni. Nomen et gentem simul
Delere Danus properat. Occidimus, truci spacer45
Gemit icta clade terra sanctorum parens.
Quid fugis? Ab hoste satius adverso mori
Quam damna patriae cernere superstes tuae.
Repetatur hostis. Pulchrum Athelredo magis
Quod venit ab hoste funus, o patriae civis? spacer50
Te testor, et te nox superifero ambiens
Terras meatu, non amor vitae brevis,
Nec amica timidis umbra nocturnae viae
Subtraxit hosti turpi Athelredum fuga,
Sed tempus ipsum noctis a me hostem abstulit spacer55
Caedendo fessum. Sed quis huc flectit gradum?

ACTUS I, SCENA ij blue
HUMFREDUS, ATHELREDUS

Humfredus magister equitum, qui errore regem omiserat, ocurrit Athelredo.

HUM. Ubi sum? Quis error abstulit regem mihi?
ATH. Humfredus hic est, vicis agnosco sonum.
HUM. Clamabo? Sonitum Danus excipiet ferox,
Qui stat sub armis nemoris observans latus. spacer60
Redibo? Dubiam clle non trito viam
Nox caeca reddit. Quid faciam? In hostes ruam?
Pugnam capessam rursus? At solus cadam
Et inultus. O sors aspera! O Britannia!
Vix tibi superstes ,ense cui saevo furens red spacer65
Insultat hostis, clade praeludens tua.
ATH. Humfrede, socium recipe Athelredum tibi
Aut mortis aut doloris. Aluredum vago
Errore regem, quem tenent silvae abditum,
Repetamus.
HUM. spacerspacer Ecce prodit Eduardus. Patrem spacer70
Comitatur, una puerum Adeluoldum trahens.

bar

ACTUS I, SCENA iij
ALUREDUS, ADELUOLDUS, EDUARDUS, HUMFREDUS, ATHELREDUS

Aluredus gerens dextera gladium, sinistra corona regiam, Adeluoldo minore filio ad Osburgam aviam suam, quam vicina valle latitabat, post se ad insulam Athelnea, quo ipse fugiturus erat adducendam, maiore filio Eduardo ad reginam matrem et sorores suas in aliquo tuto loco collocandas, Humfredo ad exercitum instaurandum, Athelredo ad coronam regni in aliquo praesidio reponendam missis, postremo gregarii militis habitum induens et purpuram regalem in spelunca deponens, solus Athelneam versus fugit.

ALU. Tellure nota iam fruor. Ad Athelneam
Haec nemora ducunt insulam, huc fugam paro.
Te, puer, ad aviam praepes Osburgam gradu
Properabis imae vallis abstrusam specu. spacer75
Tecum illa nota periter his silvis via
Post me sequatur. Curre, properato est opus.
AD. Curro, sed animum paene conturbat metus.
ALU. Eduarde, ventis ocyor matrem petes.
Hanc et sorores, noctis adiutus dolo, spacer80
Committe tuto ab hoste castelli loco.
Tunc providum ad me diriges solus gradum.
ED. Mandata perago, mox revisurus patrem.
ATH. Adeamus, Ipsi mortis aut fugae comes
Haerebo.
HUM. spacerSalvo rege minuitur dolor. red spacer85
ATH. Alurede, fidos accipe in viam duces.
HUM. Socios doloris sume, miseriae, fugae.
ALU. Non eget amicis, nulla cui restat salus.
ATH. Misero salutis instar est socius mali.
ALU. Socium mali qui quaerit est socio malus. spacer90
HUM. Fortuna socios addit, aud ultro petis.
ALU. Fortuna socios auget addendo malum.
ATH. Qui Marte fuimus, erimus et comites fuga.
ALU. Qui Marte cives perdidi, nollem fuga.
HUM. Odiosa vita est, rege sublato, mihi. spacer95
ALU. Rex esse adempto desinit regno tibi.
ATH. Consulere misero subditos regi decet.
ALU. Consulere miserum subditis regem decet.
Proinde abite, solus inveniam fugae
Quam quaero tectus nocte taciturna viam. spacer100
Humfrede, si te tangit Auredi salus,
In hoc fidelis esto regique obsequens,
Ut solus abeam. Melius hostiles manus
Hac arte fugiam. Te salus rerum vocat
Alio mearum. Militum ex toto manum spacer105
Regno parabis, dissipatasque ordinum
Sedulus in unum colliges turmas locum,
Exercituque me secuturus novo
Athelneam hosti terram inaccessam petes.
HUM. Mandata, princeps, exequi propero tua. spacer110
ALU. Praestabit etiam regi Athelredus fidem,
Si quod iubebo peragat.
ATH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHoc factum est, iube.
ALU. Portare iam me tristi quod cernis malum
Diadema regibus. Accipe, in manus tuas
Custodiendum trado. Tu tuto in loco spacer115
Repone donec sorte meliori Deus
Exire miseris dederit Aluredum malis.
Tunc me revises, factus Humfredo comes.
ATH. Abeo fideli iussa facturus manu.
ALU. Nunc age, Alurede. Regis officio carens spacer120
Depone vestem. Purpuram odiosam exue,
Quae prodit hosti vitam, et inimicos facit
Splendore nimio, nec magis oculos rapit
Procul intuentes quam venenato dolo
Alienat animos semper infidos metu. spacer125
Nunc militaris veste celatus viri
Non sum invidendus. Deme regale hoc onus,
Ambitio moritur. Pauper, ubicumque est, latet.
In hoc recessu rex late melius solo
Celatur aurum et purpurae accensus rubor, spacer130
Cuius fugaci dum tument reges bono
Fiunt tyranni. Quid moror? Alio vocor.
Non est querelae, qui datur fugae, locus.

bar

ACTUS I, SCENA iiij
GOTHRUNUS, OSBERNUS, GORMO, MILES GLORIOSUS, PIMPO SERVUS, MILITES, DUO REGIS ASSECLAE

Gothrunus Danorum rex militum suorum in prosequenda victoria pigritiam exprobrat. Fratrem suum Osbernum cum una cohorte, et Gormonem cognatum cum alia, ut Anglorum fugientium tergis insistant praemittit, quos ipse statim sequitur.

GOTH. O lenta ad iras turba, vindictae immemor,
Cessatis arma ferre victrici manu? spacer135
Spargere cruore gentis inimicae solum
Cessatis? Hic quis torpor imbelles agit?
Iam iam cruento terra stagnaret vado,
Iam rapida caesis unda corporibus fluens
Turbaret amnes, decoloraret mare. spacer140
Ignave miles, cum locus praedae datur,
Cum bella clamant, timidi. Mihi solus placet
Gemitus cadentum. Aspicere singultantium
Vultus virorum, audire morientes iuvat.
Quis parcat hosti? Statis? Ite, ite ocyus. spacer145
Rapite arma manibus, spargite per agros faces,
Urbesque totas fumeus obumbret vapor.
Quaecunque regem sternet Aluredum manus
Mercede tollet mille nummorum libras.
Osberne frater, tuque cognato mihi spacer150
Sanguine propinque Gormo, nunc vestram fidem
Probate factis. Militum in terga hostium
Ducite cohortes. Omnis in caedem manus
Animosa currat. Sanguis humanus meae
Severitatis testis oceano ferat spacer155
Flebile tributum.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerFeret, et hac dextra cadet red
Quicquid timendum regibus Danis fuit.
GOR. Eamus. Alta caede cumulabo domos,
Urbes ruina. Pallor oriturum diem
Stragis futurae conscium afflabit, rubor spacer160
Tinget cadentem sanguinis sparsi notis.
MIL. GL. Praecede, scutifer. Liceat anhelitu
Difflare gentes et exsufflare oppida.
Hodie triginta millibus haud uni minus
Vacabit haec romphaea. Ad ictus singuos spacer165
Succenturiabit victimas inferno Iovi.
PIM. Hoc est, mactabit centum homines ictu unico.
Sed ne centum ictibus unum quidem interficiet.
GOT. Ite, ite, nostra sanguine Anglosaxonum
Imperia surgant. Cineribus oriat tuis, spacer170
Britannia, velut vivido Phaenix rogo.
Flet Gothruno regna pariturus cruor. red
Quin iussa potius exequor praesens mea?

bar

ACTUS I, SCENA v
OSBURGA, ADELUOLDUS

Osburga Aluredi mater prae doloris impatientia mortem red expectare statuens, tandem pueri Adeluoldi miseratione permota, qui a suo latere nolebat discedere, sententiam mutat et fugam Athelneam versus capessit.

OSB. Conditio vitae misera. Cur mortem fugis
Osburga, regis uxor, et regum parens? spacer175
Iam profuga, saevis tamque miseranda hostibus?
Odiosa miseris aura, cur nectis moras
Animae tenaces tanta fugienti mala?
Heu gravius ipsa morte tormentum fero.
Vitam ipsam, avito filium pulsum throno spacer180
Dum video, et arva fertilis Britanniae
Victoriosis gemere sub signis feri
Cerno tyranni. Quod mihi superest malum?
AD. Cur tempus, avia, gemitu inexhausto teris?
Quin fugimus? Instat hostis in vultu furor, spacer185
Caedisque toto pectore exundat sitis.
Hac hac sequamur patris Aluredi fugam.
Silvis in istis mortis effugium datur.
OSB. Mortemne in ipsa morte fugiendam putas?
Vitam in miseria quaeris? In luctu moras? spacer190
I, sequere patrem. Mihi senescentem malis
Exuere vitam sedet, et hostili manu
Tumulo reponi cupio, ne mortem oppetam
Crudeliorum, quo secuturus dolor
Promittit annos morte graviores mihi. spacer195
Tu vive, iuvenis. Poteris ulcisci patrem.
A fratre forsan regna debentur tibi
Transmissa. Miserae nulla spes superest mihi.
Iam sum cadaver: spiro, quasi terrae gravis,
Frigida dolore membra stupuerunt mihi. spacer200
Recede, requiem quaero, non mortem expeto.
AD. Miserere tandem, avia, tui, patris, mei.
Nam tu solebas, mole curarum gravi
Cum fluctuaret animus, iteratis patrem
Firmare monitis. Quis modo iacentem levet? spacer205
Dicere solebas impium est mortis statum
Praeripere tempus, ultro cum mortem expetis?
Cur perdis animam morte meliorem tui
Partem, dolori eripere peiorem parans.
Fugiamus. Una vita reparatur fuga. red spacer210
Si renuis obstinata, si fixum est mori,
Moriamur una. Comite Adeluoldo, tibi
Sit vita, sit mors oro. Me vives duce,
Moriere comite. Quin tuum pectus doma
Malis fatigatum, in quibus vinci malum est. spacer215
OSB. Eatur, aviae ignosce dementi, puer.
Nam mota pietas pene furioso locum
Cessit dolori, et memet eripuit mihi.
Sed iam dolore pectus excuso vacat,
Unaque pietas, egomet et reddor mihi. spacer220
Non quaero mortem, non timeo vitae moras.
Sequor, antecede. Fuge, fugio, quavis patrem
Mundi latentem parte, si petas, petam.

bar

ACTUS V, SCENA vj
HUMFREDUS

Humfredus inventam cuiusdam Dani militis vestem, ut hostium iam sibi instantium manus effugiat, induere cogitat.

HUM. Quid hoc? Quod omnis hoste numeroso sonat
Orbita, nec horror noctis obscurae potest spacer225
Tardare nostrae militem instantem fugae?
Quacunque parte refero taciturnum pedem,
Occurit hostis. Iamque furioso agmine
Bis terve circumseptus evasi, dolum
Noctis securus, et tenebrosos specus. spacer230
Nulla est latendo, nulla fugiendo salus.
Si fugio, gressus indices flammae notant.
Namque omnis igne campus accenso flagrat,
Clarumque mediis reddit in tenebris diem
Ignitus aether, hostibus prodens viam. spacer235
Si lateo, miles nemoris observat loca,
Retegitque caecos facibus oculatis dolos.
Alia ineunda est ratio. Fortuna auspice,
Pervenit ista vestis in nostras manus.
Hanc esse Dani militis et habitus probat. spacer240
Iuvenique nuper ipse moribundo abstuli.
Hanc induam, Danisque permistus viris
Sternam saluti et liberae fugae viam.
Sed ecce prodor. Aliquis huc exit meo
Moriturus ense. Siste praecipitem manum, spacer245
Forte est amicus, quem times hostis loco.

bar

ACTUS I, SCENA vij
ATHELREDUS, HUMFREDUS

Humfredus, audito Athelredi periculo, qui cum corona Aluredi eo confugerat, propria salute neglecta, ei vestem relinquit et statim abit.

ATH. Heu, quos timores inter et curas feror!
Ab hoste circumcingor, ut canibus fera,
Quae se reflexos more Maeandri rotat
Quoties in orbes ut secuturis fugam spacer250
Celet molossis. Signa eam toties pedum,
Odore noto canibus ostensa referunt.
Num timeo vitae? At carius vita hoc mihi
Insigne regni et regis Aluredi decus.
Ne veniat hostis in manus letho magis spacer255
Mihi metuendum est. Militum accipio sonum
Instantium, aures strepitus armorum subit.
Qua parte, quove pugnus hoc regni loco
Depnam iniqua sorte deprensus nequit
Animus statuere. Versor ancipiti metu;,spacer260
Diadema manibus ne mihi aut vita excidat.
Sed vita pereat, dummodo intactum hoc queam
Servare ab hoste.
HUM. spacerspacerspacerspacerspacerMira depositi fides!
Humfrede, quid agis? Militem et amicum sines
Perire, quem servare cum regni bono spacer265
Hac veste poteris? Quid tibi tantum salus
Privata reddet? Patriae quantum mali et
Tibi cumulabis, si ducem tolli sinas
Ope destitutum. O anime, vixisti satis.
Age, moriendum est. Hostis ut ferro cadas spacer270
Optanda sors est. Patriam eversam vides,
Regem exulantem, sanguine madentes agros,
Cives peremptos. Adiice infaustam fugam,
Vitae miserias, huius horrorem loci,
Et mille quae vivendo patietis mala. spacer275
Post ista quid sperabis? Age, vestem induat.
Dubitatur etiam? Rumpe degeneres moras.
Servare civem militi summum est decus,
Servare amicum nunquid Humfredo grave est?
Accede. Sancta clarum Athelredum fide spacer280
Salute, quam desperat, impertit comes
Humfredus armis. Cura, quae mentem coquit,
Diadema regi quo reponatur loco,
Quave arte vitam, pignus ut redimas sacrum,
Pro laude ponas. Pectus aequali meum spacer285
Pietate pulsat. Plura iam tempus negat.
En capta ab hoste vestis. Hac tectus fuge.
Memor sodalis vive morituri. Vale.

bar

ACTUS I, SCENA viij
ATHELREDUS

Athelredus, frustra Humfredum revocare conatus, variam deliberationem init quid sibi potissimum factu opus sit. Tandem, iudicans eo melius et sibi et amico prospectum iri, vestem induere proponit.

ATH. Ah siste gressum, flecte furiosum impetum.
Ergo recessit ad necem? Pro me? Innocens? spacer290
Suae salutis prodigus? Avarus meae?
Hac veste tectum fugere Athelredum iubet,
Sibi oriendi detur ut soli locus?
Adeone dulce est vivere, et amarum mori?
Non erit. In hostes ibo, revocabo nefas. spacer295
Sed unde repetam? Vel ubi fugientem assequar?
Longe hinc recessit concito in mortem gradu,
Mihique vitam quam dedit ademit sibi.
Heu saeva pietas! Heu freagile vitae bonum,
Meo in periculo redditum, ereptum suo! spacer300
Ergo morietur? Quin prius mortem occupo?
Mox aderit hostis. Anime, quid tandem imperas?
Nunc statue qua vis morte, qua vita frui.
Si moreris, una perdis imperii decus.
Si vivis, Humfredum. Impedit mors patriam, spacer305
Vita pietatem. Quin fruere vitae bono
Dum poteris, a te hanc patria pietatem exit,
Fidesque regni, et regis Aluredi salus.
Proinde vestis huius exuviiis late.
Forsan salutem casus Humfredo afferet, spacer310
Et tibi sodalem tempori aptari decet.
Age, simulandum est. Repete secretum nemus,
Hac veste donec tectus arripias iter
Medios per hostes. Mox amicitiae memor
Piam redi laturus Humfredo manum. spacer315

bar

ACTUS I, SCENA viiij
OSBERNUS CUM MILITIBUS

Osbernus cum militibus Humfredum noctu persequens, arepta ab uno adstantium face, silvam in quam ille se paulo ante receperat ingreditur.

OSB. Huc, miles, arma et lucidas profer faces.
Lustrentur oculis vallis obscurae loca.
Non ille longa fallet instantes mora,
Quisquis doloso nuper e manibus pede
Nostris profugit, fraude nocturna potens, spacer320
Abesse longae non potest spatio viae.
Penetrate nigras luce silvarum domos,
Excutite lustra. Cingite corona nemus.
Impune, nostras quod lecessivit manus,
Si foret, inanis esset Osberni furor. spacer325
Sed miror in quem modo retrocessit locum,
Vel quas in umbras aure suspensa incidit.
Quid statis? Omnis lumine diescat via, blue
Retegite latebras. Non meas iterum manus
Fugiet, ab ipso repeterem praedam Iove. spacer330
Suggerite flammas, rapiam et incendam omnia.
Ferro latentem aut ignis excutiam face.

bar

ACTUS I, SCENA x
GORMO CUM MILITIBUS, HUMFREDUS

Humfredus a Gormone captus et vinctus producitur. Is, audito eius nomine et nobilitate, et magno pretio redemptum iri arbitratus, vitam ei concedit.

GOR. Huc rapite vinctum. Nostra quid possit manus
Moriendo discat. Nimus at angusta est meo
Unica furori victimi, innumeras daret spacer335
Hic ensis Orco, copia si animo foret.
In hoc beatus esto, Gormonis manu
Quia moriturus. Dextera inimicos mea
Solet decora reddere beatos nece.
Nunc, si Britanno restat in sinu calor spacer340
Vivacis animi, pectus in vulnus para.
HUM. En pectus, hauri.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Nomen et stirpem prius
Edissere.
HUM. spacerspacerMihi nomen Humfredus, genus
Insigne, at atavis stemma deductum inclytis.
Comes Aluredi et militum princeps fuit. spacer345
GOR. Bene est, salutis pretia servando feram.
Stricto prius mucrone tentabo virum.
Non expavescis?
HUM. spacerspacerspacerspacerspacerQuid?
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNecem.
HUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacer Est finis mali.
GOR. Moriere.
HUM. spacerspacerspacerspacer Certum est.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Hac manu.
HUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer Cupio.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMori?
HUM. Pro rege.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerNusquam est.
HUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacer Patria.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer Cecidit.
HUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFide. spacer350
GOR. Qua?
HUM. spacerspacer Christiana.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Quid tibi ex illa?
HUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Salus.
GOR. In morte?
HUM. spacerspacerspacerspacerspacerChristi.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Scilicet hominis.
HUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Et Dei.
GOR. Quid fecit?
HUM. spacerspacerspacerspacerspacer Orbem.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Cui?
HUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerHomini.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEt hominem?
HUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSibi.
GOR. Quid egit?
HUM. spacerspacerspacerspacerspacerObiit.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEt Deus.
HUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerMundi salus.
GOR. Moriendo?
HUM. spacerspacerspacerspacerspacerAmando.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuos?
HUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSuos hostes.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerUbi? spacer355
HUM. In cruce.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerQuod illi crimen?
HUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Innocentia.
GOR. Qua vi coactus?
HUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSceleribus.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuibus?
HUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHominum.
GOR. Miranda narras, fabulae haec speciem ferunt.
Sed mentientis esse tam sanctam fidem
Credibile non est. En tibi fatum imminet. spacer360
HUM. Non deprecor.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuin vive, sed dono meo.
Captivitatem redimere pretio datur.

bar

ACTUS I, SCENA xj
OSBURNUS, GORMO, MILITES

Osbernus reposcit Humfredum a Gormone tanquam sibi iure belli debitum.

OSB. Captivus ille, Gormo, quem vinctum tenes,
Meo labori cessit in praedam.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMea
Sed captus arte.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacer Facilis, inventa fera, spacer365
Labor opprimendi est.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Facilis inventu fuit.
OSB. Sed nocte latuit.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Nocte sed cepi.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDie
Vix ausus.
GOR. spacerspacerAusus, quicquid Osbernus, die.
OSB. Vel redde praedam vel meae fulmen manus
Pugnando disce.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacerIacere si fulmen Iovis spacer370
Tonando posses, obviam ferre manum.

bar

ACTUS I, SCENA xij
GOTHRUNUS, OSBERNUS, GORMO

Super hac re utriusque altercantibus et iam pugnam commissuris, Gothrunnus supervenit et, cognita dissidii causa, cum minis tum persuasione ad concordiam revocat. Deinde, facta sibi prius ab eis deditione captivi, ad hostem longius inseqendum praemittit.

GOT. Quid arma cerno? Et stari succinctos duces
Ad praeliandum? Vos quis inflammat furor?
Osbertus hinc, et inde quid Gormo petunt
Ruituri in enses? Dicite, quis animos rumor spacer375
Esasperavit?
OSB. spacerspacerspacer Gormo captivum hunc mihi
Laboriosae noctis excussum sinu
Iniuriosus abstulit.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacer spacerSors hunc mihi
Inopina retulit erutum Osberni plagis,
Et nescienti quicquid in nocte accidit. spacer380
OSB. Haec dextera dedit in fugam.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerHaec vinctum dedit.
OBS. Meo labore proditus.
GOR. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer Captus meo.
GOT. Haec ergo causa facinoris tanti fuit,
Ut in cruoris ense cognati scelus
Rueretis? Adeo constitit parvo salus, spacer385
Et iura sanguinis, et amicitiae fides,
Victoriae fortuna civili manu
Ut proderetur? O inauditum nefas,
Et inusitatus sceleris horrendi modus!
Quam paene toto cecidimus regni loco, spacer390
Ubi steteramus prospero fulti pede!
Quo ruitis ira fervidi, immemores meae,
Vestrae salutis, militum, patriae, omnium?
Si fortitudinis ardor in caedem tulit,
Habuistis hostem. Regna si cupitis, solo spacer395
Cessit Britannus ut daret vobis locum.
Petitis honores? En triumphato decus
Ab hoste partum. Si spolia, totum iacet
Regnum triumphis pervium Britanniae.
Quid petitis ultra? Mutuae etiamnum necis spacer400
Vos ardor agitat? Proh scelus, et ipsis, furor red
Eliminandis inferis Danis malum.
Quod imprecari malus Aluredus potest
Quam quod patrastis? Redeat, ah redeat, duces,
Tranquilla virtus animo, et insanus furor spacer405
Exulet ad hostes odia, ferrumque ocyus
Deponite, animos firma coniungat fides.
Sociate dextras, ruite in amplexus. Bene est.
Ubi facilis error, facilis est veniae locus.
Victoribus servare commune est fidem. spacer410
GOR. Osberne, studio pacis hunc victum tuae
Trado ditioni.
OSB. spacerspacerspacerspacerspacerMunus hunc regi fero,
Iniuriosus ne tibi in causa mea
Videar. Fidelis arbiter nemo est sui.
GOT. Accepto, vestris dignus et meritis honor spacer415
A me feretur. Munus inceptum modo
Peragite, tempus adimite hostili fugae.
Instate timidis. Prosequi victoriam,
Quam vincere aeque incumbit invicto duci.
Praeite, toto robore virorum sequar. spacer420

bar

ACTUS I, SCENA xiij
GOTHRUNUS, HUMFREDUS, ATHELREDUS

Humfredum rex interfecturus ab Athelredo, qui se Danum ficta narratione simulat, et huius caedis officium sibi deferri postulat, a proposito revocatur. Relicto igitur Rollone centurione, qui assumtis sibi quibusdam militibus huic carnificina interesset, et preposita omnibus poena mortis si reum elabi, sinerent, ipse cum reliquo exercitu discedit.

GOTH. Nunc, ut potentem sentiat nostri manum,
Huc rapite tanti machinatoreum mali.
Quid possit ira et regis incensi furor,
Quiod non tacebit fama, documentum dabo.
Futurus ergo gentis irrisor meae spacer425
Venisti? Et alto sanguine Britannos agros
Paene imbuisti? Causa cur tanti duces
Sua cumularent fata discordi manu?
Tantum Britannus audet in Danos scelus,
Et vindicare regis irati manus spacer430
Lenta est Gothrunni? Iam Deum caeli voca
Tuum ad levamen, manibus haudquaquam meis
Te liberabit.
HUM. spacerspacer Ore blasphemo Deum
Mitte incitare sceleris in poenam tui,
Cuius tonantis dextra concussum quatet spacer435
Fulminibus orbem, qui rotat caeli vices,
Mundique solo fabricam nutu movet,
Regnare qui dat regibus et alto excutit
Solio tyrannos. Numen, ah, nescis miser
Quod provocasti.
GOTH. spacerspacerspacerspacerspacerRegnet et tonet Deus. spacer440
Tu morere, ut aequum est.
ATH. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer Siste fatalem manum,
Magnanime princeps, donec historiam meae
Docuere cladis, immisericordi manu
Quam perpetravit iste quem mortis reum
Astare cerno. Deinde, si iusta expeto, spacer445
Concede facilem precibus assensum meis.
GOTH. Effare. Longas ira non patitur moras.
ATH. Tria fueramus pignora ex uno patre,
Tibi militare sueta concordi fide.
Huius cruenta sustulit patrem manus spacer450
Geminamque prolem, voce nequicquam ultima
Inclamitantes sceleris ultores deos
Periuriique vindices. Patrem mala
Ubi superesset fraude, redimendum optulit
Pretium duorum pignorum. Nati patrem spacer455
Servari prompti sortis unanimi fide
Discrimen explorant. Cecidit inter duos
Fatalis urna: solus extremae malum
Calamitatis ferre miserando fui
Fato relictus. Obsides charo datus spacer460
Pro patre nactus, perfido irridens ioco,
“Accipite,” dixit, “quem redimistis patrem,”
Simulque saeva ponderans ferrum manu
(Crudele facinus!) supplicem obtruncat senem
Ante ora natorum. Solo effusus cruor spacer465
Cum capite fluxit. Horror astantes subit:
Pallor per ora fluctui similis vagos
Reciprocat aestus sanguine retro in abditos
Redeunte fontes. Finis hic nondum est malis.
Nam saeviorem tygride Hircani iugi blue spacer470
Meditatus iram, post patrem sobolis piae
Truculentus ense capita demessor secat.
Heu, quod doloris pondus, hoc visu, meum
Labefecit animum! Quosque non gemitus dedi?
Nunc advoluto genibus hoc unum tuis, spacer475
Rex, impetrare liceat, ut cuius manu
Cecidere fratres, et cruentatus pater,
Huius sub ictu dexterae truncus meae
Infamis expiret scelere digno exitu,
Ne gloriosam, si triumphantis manu spacer480
Regis ceciderit, cupidus in mortem ruat.
GOTH. Age, impestrasti. Quaere tormenti genus
Quod esse summum credis, et Phalaris suum blue
Cuperet vocari, quod Perillaeo magis
Boabit invento, huius in poenas eat, spacer485
Interque gemitus semper occurrat patris
Memoria tibi, fratrumque crudelem necem.
Tu, Rollo, certa militum fultus manu
Spectator adsta, donec expiret miser.
Trunco recisum deinde praefixum caput spacer490
Hastile referas. Quod nisi in nostras manus
Deveniat, omnes capite plectendos dabo.

bar

ACTUS I, SCENA xiiij
ROLLO CUM MILITIBUS, ATHELREDUS, HUMFREDUS

Rollo, confirmatis oratione militum animis, Athelredum ad caedem peragendum hortatur. Ille carnificis more ensem profert, iamque in genua procumbentum Humfredum (qui nondum eum cognoverat) quasi aliquid circa eum accommodaturus, solutis primum vinculis ad arma secreto concitat, ensem in manus dat, alterum vero ipse, quod ad latus gerebat, stringit. Imprimis igitur Rollone ad terram ictu prostrato, et caeteris militibus red fugatis, uterque sibi gratulantes discedunt.

ROL Imperia regis, dura videantur licet,
Commilitiones, agite constanti fide.
Hostilis in nos irruat quamvis cohors spacer495
Numerosa in armis, nosque centeno agime
Circunstet, inconcussa Danorum fides
Curate rebus semper adversis solet.
Deprensa virtus crescit ancipiti loco,
Interque dubia fortior animus mala spacer500
Audaciae, metusque superando moras
Victor triumphat. Facinus inceptum modo
Securus, ultor perage, paenarum modum
Statue, perire morte seu lenta reum,
Seu concitata, su cupis propria manu, spacer505
Sive ut aliena spiritum invisum expuat.
Modo moriatur, quolibet pereat modo.
ATH. Modus est statutus. Sceleribus motu pari
Vindincta curret. Quo patrem et fratres modo
Sustulit, eodem spiritum inimico auferam. spacer510
Ferietur ense. Si quid extremo alloqui
Sermone numen, hic vel astantes cupis,
Paucis licebit.
HUM. spacerspacerspacer Ergo pietatem doces?
Quidque exuisti, numinus cultum approbas, red
Sacrilegus auctor, sceleris et summi reus? spacer515
Tunc esse numen credis? Inimicum tibi
Vel esse nescis? Fabricator qui doli
Omnis fuisti, vita quo, et fama, et decus
Mihi innocenti, causa inaudita, excidat?
Periurus ego? Quin fare, quo tandem loco spacer520
Huius cruentae caedis admisi nefas
Patremque tbii fratresque iugulavi manu?
Quid ora flectis? Conscium huc vultum refer.
Sed ista quorsum? Nunquid Hircanos queror blue
Inter leones? Perge felici via spacer525
Contemptor, anime, mortis. En geminos tibi
Spondet triumphos vivere insontem et mori.
Tu solis auctor, Christe, pietatis, salus
Aeterna iustis, redde certanti polum,
Et Christiana lauream emeritam fide. spacer530
ATH. Satis est. Priusquam victima paternos eas
Visura manes, nuncium hoc a me feres,
Secreto in aurem quod susurrabis patri.
Humfrede, ad arma, iunge Athelredo manum.
Moriemur una, fata si vitam negant. spacer535
HUM. Sequor admonentem.
ROL. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerProdimur.
HUM. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCeleri fuga,
Duce interempto, reliqua discessit cohors.
Proinde vitae te redemptorem meae
Fovere charo liceat amplexu.
ATH.spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerTibi,
Humfrede (amico maius hoc nomen mihi est), spacer540
Tuo salutem reddo quam dono tuli.
Ingratus, illam nisi recumulassem, forem.
Ignosce amori, si quid in nomen tuum
Iniuriosus, sed pio finxi dolo.
HUM. Ignosco.
ATH.spacerspacerspacerspacerspacer Abire tempus hinc alio monet. spacer545
HUM. Eamus.

bar

ACTUS I, SCENA xv
ROLLO

Rollo, reditu sensibus surgens, abiecta iam veniae et salutis a Gothruno impetrandae spe, revocare milites et ad latrocinia impellere statuit, hac scilicet ratione existimans si non precibus, saltem pretio sibi regis animum pacatiorem futurum.

ROL. spacerspacerAt vos mille furiarum agmina
Comitentur. Ergo prodimur fictis dolis
Carnificis huius? Quam prope Acherontem steti,
Vacuoque sensu capite pulsavi Stygem!
Lethale nondum vulnus accepi., tamen spacer550
Ictu obruebar. Territi casu meo
Fugere comites. Porro quid primum exequar?
Regemne repetam? Si facio, certum est mori.
Redimetur error capitis obiectu mei,
Et pro Britanno Danus irati cadam spacer555
Victima Gothruni. Melius ast homini Deus
Prospexit, et natura, quae vetat corpus
Proiicere et auras, vimque rationis dedit,
Qua se tueri ab hoste violento queat.
Qui monuit hostis, arma quasi nudo obtulit redspacer560
Et me Gothrunus capite damnandum occinens
Nisi retulissem militis caesi caput,
Servavit. Huius esse truculentam indolem
Saevosque mores novi, et indomitam asperis
In rebus iram. Proinde, si redeo, caput spacer565
Letho offerendum. Si fugio, in hostis manum
Mihi veniendum est. Media tentanda est via.
Sic erit. Adibo milites sparsos metu,
Quos crimen, eadem et causa sociavit reos,
Revocabo ad arma, et huius in collis iugo spacer570
Tecti nemoribus, more latronum, dolis
Victum exigemus, donec opulentam manu
Praedam assecutos regis irati impetum
Tardare donis liceat. Haec reditum dabunt.
Occlusa precibus panditur pretio via. spacer575
Auro salutis templa supplicibus patent,
Duro licet custode serventur fores.

Perge ad alterum actum