Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

ALCON, SEU DE NATALI IESU CHRISTI ECLOGA, AD ILLUSTRISSIMUM EICKARDUM AB AUGSPERG OLIM SCRIPTA

Et nos Alconis sacram referemus avenam,
Coelicolum regi quondam quem mira canentem
Obstupuit cum matre senex, medioque sub antro
Aligeri fratres plausu excepere sonoro,
Et vaga miratae posuerunt murmura sylvae 5
Tu modo, ni tanta rerum sub mole laboras
Dum magnis patriae studiis incumbis, et omni
Carniolae, veterumque legis monimenta tuorum,
Si iuvat Illyricos indagine cingere saltus.
Et gelidum Pana, et graciles non spernis avenas, 10
Huc ades, et pueri coeptum ne linque laborem.
En aderit tempus, meritos tibi texere honores
Quum valeam, laudesque tuas ad sydera tollam!
O decus, o, quem cura ingens praefecerit urbi,
Auspergi generose, tuae. Pro tempore parva 15
Nunc refero, et mitto (quamvis sint rustica) munus.
Stabant pastores regi divina canentes,
Sed voce, et calamis melior sic incipit Alcon,
Incipit. Extremae respondent omnia valles.
“Inter saxa gelu, disiectisque horrida dumis, 20
Vicinasque feris sedes, in nocte latenti,
Nasceris o divine puer. Te nulla fovebunt
Lintea, iam nullae Tyrio te murice vestes
Intinctae accipient, sed laevia culmina aristae
Fulta latus vili tenerum dant ponere lecto. 25
(Heu pietas) bos in primis, et segnis asellus,
Et gestare onus, et collo suspendere aratrum
Assueti, dominum agnoscunt te, nudaque proni
Membra fovent calidam spirantes faucibus auram
Concine nunc alios mea fistula, concine versus. 30
Nascenti puero vos o canentia nymphae .
Vellera ferte iugis, Milesia qualia semper
Dant nemora, et pulchro vestem contexite limbo.
Hic dux noster erit, nostris quem iam affore terris
Promissum, et magni licturum limina coeli, 35
Tot vatum simul ora canunt. Iesseia divum
Progenies, late sceptris iam proferet orbi
Imperium legesque sacras, divinaque iura,
Et mixta insperget placatae nubila fronti.
At caedem, horroresque feros, et noxia belli 40
Semina iam pellet, fratrum iam magnus Erynnem 
Compescet, sontesque Orco damnabit iniquo.
Siqua etiam antiquae suberunt vestigia fraudis,
Proteret, et nostros lymphis lustraverit artus.
Aurea divinae Parcae hoc sub rege futura 45
Saecla legunt. Pax alma novis redimita coronis
Adveniet, laetumque manu praetendet olivum.
Bis gravidi colles uvis, bis messibus agri,
Bis etiam arboribus stabunt pendentia poma.
Huic et mella ferent pinus, et lilia vepres: 50
Lilia si vepres, quid non feret omnia tellus?
Pascite oves, pueri, et syleris deponite robur,
Non malum in viridi se occultat gramine serpens.
Iam loca cuncta patent, ferus occidit, occidit anguis.
Hoc primum dispersi albis cum matribus agni 55
Non metuent ullum dentem, incursusque luporum,
Custode <te> et teneras decerpent mollius herbas.
Tune Dei mandata feres, tune impia Ditis
Invades regna. Et portae pandentur ahenae
Regi hominum, regi invicto. Tot monstra domabis, 60
Ut mortale genus misera contage solutum
Eripias tristi letho. Tu deinde triumphis
Ibis ovans, ibis spoliis indutus Averni.
Quin etiam sacri pastoris imagine captus
Diceris. Late pecudes in pascua duces, 65
Mane ubi crescentes gelidus ros sufficit herbas,
Et mollem violam, et narcyssum vertice amoeno.
Et vivo tenuis saxo delabitur unda,
Qua pingui distenta ferant ipsae ubera lacte. 70
Vesper ut e pastu revocat, iam vesper Olympo,
Ipse gregem ad stabulas, aut in sua septa reduces.
O ego si ventura meis haec saecula in annis
Aspiciam, quum tanta dabis spectacula terris!
Incipe, parve puer, solatia ferre parenti, 75
Os laetum, et pulchros oculos confingere risu.
Munera pastores calathis tibi agrestia plenis
Ecce ferunt, quae ruris hyems iam sordida liquit,
Et viridis lauri baccas, ederaeque corymbos.
Floribus haec alii post nos cunabula spargent. 80
At nos, o socii, quando has invisere sedes
Laetitia, plausuque deum per inane volantum
Tendimus admoniti, semper natalia magni
Dicemus, semper regis cantabimus antrum.
Non solum Arcadia se iacent optima nati 85
Fundere, et incisos fagis modulamine amores
Alternare: canent illi, vincemus amores.
Nam quae non referent laetos ad sydera cantus
Culmina, quae non arva “Deus, Deus ille” sonabunt?
Talia per noctem vacuas cantabat ad auras 90
Fatidico plenus, divino et numine pastor
Evigilans, donec roseo processit ab ortu
Phoebus, et insolito radiavit lumine coelum.  

 

HYMNUS CHRISTO RESURGENTI

Maxime rex hominum, cui tot Iudaea labores
Terra dedit, tot saeva animis affixit iniquis
Supplicia, exitiumque tulit, tumuloque revinxit,
Et sacram effigiem iam moesto lumine solvi
Crediderat, quum tu superas redivivus in auras 5
Ecce venis, magnusque novo cum numine prodis,
Victor ades. Melior rerum tibi nascitur orbis
Conditio, melior coeli data copia divis.
Ille iterum fulgere, cava et sub nube latentem
Indignos cernet solem discindere amictus 10
(Authori quae tanta suo): nam nuncia cuius
Mira dabit terris, et claro praevius ortu
Laetitiae in nostras diffundet lumina mentes.
Mane novo, quum rara ferunt se sidera coelo,
Vixque Aurora suis nitidum caput exerit undis, 15
Christe potens, sanctum properantes ungere corpus
Templa petunt geminae Mariae. Quis marmore everso
Aligerum iuvenis candenti in veste recinctus
Observat, trepidasque deus monet: “Ite sorores,
Ita piae, nec enim quem quaeritis amplius urna 20
Haec habet,” et simul ossa rigor pervaserit ollis.
“Ne vos o dubitate, pios tumor exuat artus.
Ite cite ad socios.” Proh coelo innititur alto
Sancta fides, primaeque audent mysteria divae
Credere tanta, loquique palam. Stupet inscia turba 25
Iam metuens et tristis adhuc, atque abdita tectis
Ignotis. Qui illos luctus, quae dira tenebat
Moestities, quantos rumpebant pectore questus,
Ut caeso pastore greges. Iam iam omnia vobis
Laetitiam, plaususque ferent, vos carmina regis 30
Sacra manent. Mors victa tibi, manibusque superbis
Non homines, sanctos homines non horrida vincet,
Ut nostros olim tam turpi funere sensus
Abstulit, imbellesque oppressit pondere dextras,
Ipsa facem ac saevi protendens pectoris ungues, 35
Queis Dominum cecidisse rata est. Furit impia coelo
Arma ferens, magnique irridet numinis iras
Infoelix tellus. Tu obsessos milite lucos
Irrumpis, frangisque altos custodibus enses
Nomine te dicens, et scuta ingentia cernis 40
Ad terram cadere, effusosque horrere maniplos.
Tu regem insanum spernis, tu numine terres
Pontificem. Divina illos arcana latere
Saepe doces, vimque ipse virum indignaris iniquam.
Te non proba tamen, nec verbera saeva, nec ullum 45
Tormenti genus humanis avertere curis
Intrepidum possunt. Ferro dumisque rigentem
Aspice, foedataque impexam fronte coronam.
Aspice et ingentes procero stipite palmas
Ferre humeris, ipsumque onus inclinare retentum, 50
Invalidumque solo niti, et se sistere monti.
Tantum nostra salus facili pervenit Olympo.
Maxima laus isto contra de funere restat,
Cum primum obscuro tollens caput exit ab antro,
Conficit et magnum rediens ulciscitur hostem, 55
Aureaque ostendit constanti insignia dextra.
Cumque etiam curru sedeat sublimis ovanti
Mille trahet Mors infrendens ex aere catenas,
Invisos moesto vultu comitata triumphos,
Et secum horrendi ducens tetra agmina Ditis, 60
Quam non his terris versari, et sumere vires
Antiquas rursum victor sinet. Ibit in amnem
Sola suum, meritisque dolens luet omnia poenis.
Nec non regna petet vacua, informesque lacunas
Eumenidum vis illa, atri quae semina belli 65
Suscitat, invisumque genus furialibus odit
Dira malis. Centum nodos, centum exuet angues.
At circum antiqui heroes, qui numine vates
Fatidico ad seros portendunt cuncta nepotes,
Gaudia post, sacrosque hymnos, et pectinis aurei 70
Concentus, crebris iterabunt vocibus ultro.
Vicit io Mortem, vicit Cocitia regna.
Quantus in Aegyptum divisas aequoris undas
Moses agit, quantus Iessaeo e semine pastor
Golian sternit funda iaciente lapillos, 75
Tantus io hic Mortem, vicit Cocitia regna.
Namque ipsum aspicient (vates si vera locuti),
Indutos Orci referentem vestibus axes,
Servantemque illis tutae promissa salutis.
Scilicet iam tempus veniet labentibus annis, 80
Cum tuba mugitu coelum complebit acuto,
Horrendosque cava manes tellure ciebit
Ad vitam, effigiemque hominum; non aurea seu aere
Edita, sed vox illa Dei clamantis in ore
Intonat, aeternum et nos verba vocantia in aevum. 85
Nunc sat erit, sique ipse tuo, dilecte, parenti
Te reddas, patriaeque feras victricibus armis,
Pacatasque alta terras sub pace regentem
Praeficias, mansura novo sint saecula mundo.
Et nos assiduiis oneramus pectora verbis. 90

Finis