Tessera caerulea — commentariolum. — Numeri cum lineis subscriptis — commentariola in quinque tragoediae lineas. Tessera viridis—translatio.

ACTUS V, SCENA i
ATOSSA, CHORUS

ATO. Aurae fluentes, atque venti flamina 1282
Quaecunque fertis expedita, nuncia
Per lata terrae climata et coeli plagas,
Cum vos ad Hesperiam leves alae vehent, 1285
Haec dicta Medeae date: haud superbiat
Cristasque tollat propter antiquum scelus,
Atossa maius hoc dedit, maius dabit.
Nec fel draconis noctuaeque sanguinem,
Nec huc petivi cantilenas Thessalas, 1290
Sed omnis herba luridi succi abfuit,
Novendialis raptus et busto cinis,
Et luna pallens ad tremenda murmura.
Hoc quicquid est ab uno, in uno pectore
Natum et petitum est, nemo laudem hanc dividet. 1295
Cura ultionis, vosque felices manus,
Ultum est abunde, et ipsa quod fateor, satis.
Ah iamne satis est? Tam breves iras alis?
Si sic quiescas summa vindictae perit.
Extende poenam, tangat Oromasden dolor. 1300
Haec velitavi; restat ardor praelii:
Torrens tepentis sanguinis rigat manus 
De pellice ipsa regis et gemino sato,
Ultraque sitiunt donec ipsum exhauriant.
I nunc, ministros convoca, dapes parent, 1305
Mensasque plenas regia pompa struant.
Lymphae fluentis lucidos haustus date,
Ut sanguinatas rore suffundam manus.
Qualis cruori splendor, et nitens rubor!
Aegre refundo, sic manum belle decet 1310
Ceu purpurissans mixta liliis rosa.
Tamen refunde manibus, ut sitiant magis.
CHO. Atossa, quales coniugi dapes paras?
ATO. Solenne moris annui convivium,
Quod rege dignum est regis et sponsa nova. 1315
Amavit ille liberos et pellicem
Vitae potentes, ut nihil par aut supra:
Ecquemne credis suaviorem mortuis
Cibum parari posse? CHO. Quantum est hoc nefas
Quod nesciens admittet? ATO. Haec pietas foret 1320
Si nesciens hoc faceret, at sciet miser.
CHO. Cur sic corollam bracteatam respicis?
ATO. Succus veneni laureas tingit comas,
Haec implicabit aureum vini scyphum
Unde ille Bacchi nectar et mortem hauriat. 1325
CHO. Etiam marito saeva moliris necem?
ATO. Nihil Thyestem, Tantalum nihil supra
Conabor? Hoc unum sit exempli mei.
CHO. Virtute pulchrum est lumen exemplum dare
Haud scelere. ATO. Non est ultio sceleris scelus. 1330
CHO. Si iure fiat, inque solos noxios.
ATO. Quid bella faciunt aliud, ubi tota oppida
Etiam immerentum principis causa sui
Ruina sorbet una? Et hoc gloria
Regis vocatur, culpa privati est scelus. 1335
CHO. Unde hic Atossa pectore insaevit furor?
ATO. Mirare potius quod tonante buccina
Non Bactria quatiat tota, et armatae solum
Premant cohortes, flammea quod non pice
Collucat aula, et sanguinis spumas agens 1340
Violentus Oxus pingat Hyrcanum mare,
Mirare tantum plecto quod leviter scelus.
CHO. Vacare debet scelere, quae plectit scelus.
ATO. Iniuriarum lis sed intendit parem
Querelam utrinque. CHO. Foeminam incautam dolo 1345
Sed prodidisti. ATO. Dispari non sunt loco
Virtus dolusque in hostibus. CHO. Num foemina
Hostile nomen patitur? ATO. Inter foeminas.
CHO. Roxana te nescivit et sortem suam.
ATO. At foemina omnis odit ignotam aemulam. 1350
CHO. Insons at huius criminis proles fuit.
ATO. Sed fructus huius criminis proles fuit.
CHO. Cur addidisti caedibus culpam thori?
ATO. Vindicta sceleris summa fit scelere pari.
CHO. Rex vindicabit ista. ATO. Coniux regia 1355
Iam vindicavit. CHO. Non decet ferrum tuam,
Atossa, dextram. ATO. Sed caput minus decet.
CHO.Quid foeminis cum Marte? ATO. Quid Veneri et viris?
CHO. Regina, metue: vindices raro deos
Flagitia fallunt. ATO. Ista memorato piis: 1360
Casurus alto respicit terram, haud polum.
Sed iam tyrannus tendit ad coenam gradum,
Nunc fronte laeta verba simulata eloquar. 

  

ACTUS V, SCENA ii
OROMASDES, ATOSSA

ORO. Quamvis senator providus longos metu
Vitare monet, et pellicis notos dolos, 1365
Tamen impotentem provehunt ira et furor,
Animoque fixum est taedia et graves moras
Metusque nunc finire, rem facilem dabit
Corolla succis illita, et virus malum
Spirare docta, Totus internus furor 1370
Velo latebit, vultus iratum neget.
ATO. Pax alta, divi prosperi, et ridens salus
Regis secundent vota: mihi laetum diem
Matuta luxit, regis et praesens favor
Ceu sidus aliquod clarius spargit iubar. 1375
ORO. Redde expeditos coniugi amplexus. Dolor,
Parum recede, clarus hic dies mihi
Natalis elucebit. ATO. Oromasda inclyte,
Sic gratiarum teneor, ut quanto magis
Rependo tanto debeam. Furor, sile. 1380
ORO. Ergo accumbamus. ATO. Regum votum meum est.
1380a 

  

ACTUS V, SCENA iii
CHORUS canit

Geniale sacrum principis almae
Currens restituit vagus annus,
Matuta iubar roseum fusco
Condidit ortam verita formam,
Atossa, tuam. Sed tibi felix 1385
Semper veniat, redeat annus. 

 

ACTUS V, SCENA iv
OROMASDES, ATOSSA, MOLEON, ARSACES

ORO. Habet, peractum est, affer huc dapes meas.
ATO. Nunc ultione sicca turgent lumina,
Et irrigatum caede spumantem halitum
Ructat cruoris. Dicite, inferni incolae 1390
Post stupra, caedes, toxica, humanos cibos,
Ecquid superstat? Suspicio, lusum est satis:
Utrinque mors est coepta, quod restat furor
Poenaeque peragant, ossa nunc mollis mea
Pulvis superstet, et novae cingant rosae. 1395
ORO. Atossa, dulce ferculum dabo tibi
Si forte Bessum noveris, sume hoc caput.
Dudum placebat, fruere deliciis tuis.
Nunc osculare, et regium in thorum vehe.
ATO. Agnosco vultus signa, sat certe cibus 1400
Placet palato, diffiteri gratias
Regale non est: mutuae fient vices
Epulasque reddam, quas Iovis cerebrum putes.
En rara mensae gloria et dapum strues,
En delicatam cum suis pullis avem. 1405
Non ista volucris orbe de nostro venit,
Longinqua sed per maria, per terras vagas,
Sylva praehensam vexit huc annis decem
Expertus auceps: luxus hic regem decet.
ORO. Quale monstrum cerno? Qualis forma rerum haec impia? 1410
Lucidi currus polorum, tuque coelipotens pater,
Cur iubar clarum refundis intuendis tristium
Actuum spectris, coruscum et nube non condis caput,
Flammeumque lucis oculum ferrugineo syrmate
Noctis involvis, genusque sepelis humanum in Chaos? 1415
Sustinetis intueri triste dirumque hoc nefas,
Lumina oculorum, nec exilitis imis sedibus,
Nec meum pectus statim rigescit in marmor gelu?
At tu, leaena, stirpis haud nostrae indolis
Non una sub te Scylla, non una impotens 1420
Medea latitat, omne sed mundi scelus
Opprobriosum quicquid est, famae deest,
Stabulatur in te, qualis Hircanis iugis
Altrix leonum saltus, et cautes tuos
Incrustat artus, Caucasi o pectus ferax 1425
Mille Furiarum! ATO. Quanta pro me duceret
Lamenta regis charitas, pro pellice
Quae sic liquescit? Intima amplexus, pater,
Natisque coniugique: quam te diligunt
Corporibus orbi, qui venire sustinent 1430
Regem ut salutent! ORO. Maenas insana, impio
Stimulos dolori subdis? Et tantum in nefas
Furibunda ludis? O Furia Scyllae quoque
Pudenda, vel Medeae et Orci faecibus.
Sed si cruentum quod tuis oculis iubar 1435
Scintillat, ista caede restinxit sitim.
Defuncta redde membra, quod et hostes sinunt.
ATO. Dedi, daboque: stulte, quos habes rogas?
Coniux vorasti coniugem, et natos pater:
Quid animus haeret, tam cito evadis fugax? 1440
Revocate lapsum, magna pars poenae perit
Ni vivat ultra, et sentiat malum suum.
ORO. Post ista scelera sustinet coelum sua
Durare lege, nec solutis orbium
Claustris ruinae mundus incumbens suae 1445
Se nosque sepelit? Sentit hoc tantum nefas
Ignava tellus, nec fatiscens praecipes
Aperit hiatus, et suo rictu vorat
Pariter nocentes? Phoebe, nunc flammis tuis
Flagrare mundus debet, et tuo pater 1450
Stridente diram fulmine involve domum.
Pelagus malorum cerno, quod non littorum
Latus coercet, nulla quod vincat ratis.
Roxana coniux chare, Sisimithra puer,
Tenera Ariaspe, ubi estis? Inter viscera 1455
Heu obloquuntur, quos habeo desidero,
Quos tango nequeo tangere, complecti volo
Quos undique amplector, procul sunt et prope.
Cur mortuos non viso? Cuius maxima
Pars mortis est, et mortuis praebet locum. 1460
O versa rerum iura, sub natis pater
Superstes esse debet, at in me mei
Rediere nati. Nunc quater geminus gigas
Ter aucta gesto membra terque auctus dolor,
Exhauriendis una sed lingua est malis. 1465
Os claude limen vocibus, crescit dolor
Dolendo, at o reclude ut hinc ebullient
Gemitus meorum. Condat aeternus sopor
Oculos profanis impiatos visibus,
Sed o patescant, ut quod in me non meum est 1470
Videant scelestam caedis authorem mori.
Gladio recludam viscera, at sic coniugem
Natosque vulnerabo, propter vos mihi
Parcam nocenti. ATO. Ponere hanc curam potes
Compendiosam, namque lethalis tuas 1475
Iam vis veneni decoquit venas, miser,
Quod de corolla fluxit in laticem meri:
Nunc se explicavit poena, vindictae sat est
Quod sentias te miserum. At hoc unum abfuit,
Interfuisses coniugis caedi, et tubis 1480
Ebullientem combibisses sanguinem.
Te nesciente dexteram mersi in latus,
Et corda fibris rupta compressi manu,
Animasque quiddam stridulum et fissos sonos
Singultientes sanguine extinxi suo. 1485
Nec tu trementes videras artus focis
Stillare saniem, nec verubus assum iecur
Iam palpitare, noctuas nec tu truces
Circumvolare tecta, et ardenti e veru
Laniare carnes, igne fumantes suo. 1490
ORO. Vicisti, Atossa, parte nec meriti extima,
Illam repono gratiam, per te innocens
Quod mox abibo: tota laus sceleris tua est.
Sed non inanes senties dici deos:
Respexit in te Nemesis, ultrices deae 1495 
Mox insequentur. Errat in venis tuis
Virus draconis noxium, fato pari
Invita defungere, victi vicimus.
ATO. Super cadavera hostium dulce est mori.
Non sola iaceo, magna maiorem ruens 1500
Premo ruinam, nobili hoc fato minor
Essem superstes, nunc ad Orcinam domum
Ibo, et recenti gloria facti fruar.
ORO. Dominatur intus pestis, et totas furens
Vorat medullas, atque iam fato novo 1505
Iterum peribunt liberi et coniux mea.
Sed devoretur dolor, Atossa ne novos
Ducat triumphos. Nemo nunc inter meos
Morienti adest? Arsaca, te desidero,
Pietate longa cognitum, longa fide. 1510
O fida dextra, cernis horrendum scelus,
Vivum sepulchrum, coniugem, natos, patrem,
Unum cadaver, foeminae infando dolo
Regem iacentem. Cura nunc regni tua est.
ARS. O triste rerum specimen, o fata impia! 1515
ORO. Gliscit veneni fervor, atque omnes vias
Rimatur animae, limen insisto Stygis;
Salvete, manes, umbra venio multiplex.
At tu, scelesta, sequere: supplicio tuo
Non unus Orcus sufficit, nec Tartaram 1520
Angusta tantis noxiis. Quantum est tamen,
Undas fugaces Tantalus tradat, rotam
Ixion addat, Belides humeris tuis
Urnas resignent, Sisyphus saxum dabit,
Tota excitabo Tartara in poenas tuas. 1525
Renitere, anima, et proroga vitae moram,
Tormenta dirae coniugis dum contuor.
Sit hoc doloris pharmacum, nullum est necis.
Discurrit ossa pestilens succi vapor,
Vitamque quaerit, palpitat pugnae impotens 1530
Natura: iamque luminum torvae faces
Tanquam cometae fulgurant, saevum iubar;
Salit, minatur, fluctuat, frendit, tremit,
Intus remugit, friget, et suspiria
Properata ducit, maenas ut Nysae iugis 1535
Cum Baccha totum pectore excepit deum,
Roxana prodi, vosque chara pignora
Et ultionis [ . . . ]
ATO. Quid hoc? Citatis aera insisto rotis
Tractusque plenos nubium curru seco. 1540
Caligo quanta! Phoebus immersit diem,
Meumque fugit facinus; o magnum decus!
Noctuae tardos agitate currus,
Et recedentem revocate solem,
Cernat invitus facinus peractum 1545
Sol, serpentigerum curro qui circuis annum,
Siste rotas volucres, et fulvam lampada verte;
Torva Medusaei non sunt haec Gorgonis ora.
Quid fulminantem, Iupiter, crispas manum?
Vibravit in me: fulminor, cado, cado. 1550
Et haec et illa fecimus, Minos, scelus,
Hoc omne nostrum est: Bessus hinc nihil auferet,
Tormenta scelerum sola tantorum feram.
Vel deme partem. Denegas? Patiar, age.
Dilaniet vultur, rota torqueat, urna fatiget, 1555
Poma negent, saxum recidat, mors opprimat, una
Haec cuncta sustinebo: quid supra deest?
Fugite, Ariaspa parva, Sisimithra puer;
Roxana, coniux, parce: Minos avocat.
Abite, volucres pessimae. Sequar, sequar. 1560  

Finis