Tessera caerulea — commentariolum. — Numeri cum lineis subscriptis — commentariola in quinque tragoediae lineas. Tessera viridis—translatio. 

ACTUS IV, SCENA i |
NUNCIUS, CHORUS, MOLEONTIS UMBRA

NUN. O si furentis turbinis procellipes 940
Quadriga raptum me per aereas plagas
Sistat nivoso Caucasi infamis iugo,
Flagrantis aut qua solis incumbens vapor,
Lybicas arenas damnat aeternae siti,
Aut nubis atrae condat obscuro sinu, 945
Ne fulminantis ardeam taeda Iovis,
Terrave hiante mergar in stupidum chaos,
Natura dum se vindicat, turpem et domum
Et tanta scelerum monstra ad infernum premat.
CHO. Quis horror iste subitus, et tantum scelus? 950
NUN. Aut fulminator vindices frustra pater
Si quaerit iras, et Cyclopeae manus
Tarde caminis flammeum versent opus,
Me nube raptum vibret ut fulmen citis
Tortum lacertis in gravem scelere domum. 955
CHO. Authorem sceleris effer atque ipsum scelus.
NUN. Quis me expiabit ostiis septum suis
Aegyptus undans, rore conspersum pio?
Non omnis unda, quamque sydereus poli
Fornix coercet, pensiles thermae Iovis, 960
Terram rigantes, quamque spumosis Thetis
Volvit lacertis, purget hos visis malis
Oculos nocentes. O si abhorrendae Stygis
Epotus imber mergat aeterno situ
Tam saeva scelerum spectra quae memorem gravant. 965
CHO. Perplexa quorsum verba sic miseras tenent?
Utrumne rupta Tartari repagula
Damnata coelo monstra torpenti vomunt?
Et saevus Atreus regis intravit domos,
Tuoque Atossa se recondit pectore? 970
Iterumne nocte flammeum merget caput
Dies recurrens, et suos natos pater
Iterum vorabit? NUN. Exolevit hoc scelus,
Atossa victrix Atrei aequavit nefas.
CHO. Expone sceleris ordinem, et molem mali. 975
NUN. Suprema qua pars regiae claudit latus,
Gelidumque pigrae sidus ursae respicit,
Secretus horret thalamus, et rarum iubar
Coeli receptat, ambitum totum loci
Feralis umbrat taxus, et bustis comam 980
Fundens cupressus, unde bubo lethifer
Strigesque noctuaeque flebili modo
Strident silenti nocte, et horrendum gemunt.
Opacus intus horror infamat locum,
Tacitumque murmur conscios addens metus 985
Inerrat aedes; noctis hoc tacito statu
Infame magicis cantibus livet sacrum,
Et crebra caedes volucrum, et humanis iecur
Fibris revulsum palpitat tristi rogo,
Atque imbre multo sanguinis spumat solum, 990
Et tecta fumo sordidum rugant caput.
Hinc saepe tristis gemitus, et vegeto die
Clangunt catenae, et strepitus armorum gravis
Collisus in se; saepe verberibus tonat
Tortis flagellis Aeacus saevus crepans, 995
Animaeque poenis sauciae ululatus cient.
Rauco boatu saepe Tartareus canis
Trino remugit, ignibus crebris micant
Ignava tecta, nec suas flammas timent.
Huc intrat omni liberum pectus metu 1000
Atossa gestans, et locum ornari imperat.
Aulaea nigra pensile, et moestum decus,
Cingunt parietes, nullus at subtemina
Interpolavit artifex, nec lucidum
Variavit orbem floribus mixtis acus. 1005 
Non vernus errat pictus auleis decor
Violae nigrantes, purpurans splendor rosae,
Narcissus ardens, lilia auratis comis,
Lauri virentes, sedulae et pratis apes,
Sed unus horror, et sibi constans nigror 1010
Aulaea pingit, parietem, tectum, solum,
Qualis nigrantis Tartari ornatus fuit
Cum raptor Orci duceret Proserpinam.
Sic nuptiales ornat infelix fores
Nemus cupressi, perque nigrantem domum 1015
Horrenda pendent signa, et infausti ominis.
Crudus comesis liberis coniux Rheae,
Medea laceri fratris artus dividens,
Et omnis Argi infamia, elixus Pelops,
Exustulatus Plisthenes, vorax sui 1020
Miser Thyestes, carptus et matre a sua
Pentheus, quadrigis tractus Hypolitus patris.
Perque aedium omnes angulos ater stetit
Lychnuchus ater, fumidam quassans facem,
Defuncta tanquam spectra de bustis suis 1025
Rapta favilla languidas vibrant faces.
CHO. Quorsum apparatus tendit infaustae domus?
NUN. Roxana, postquam balnei crepidine
Emersa rores exuisset frigidos
Ceu nuptialis duceret ritus sacri, 1030
Haec tecta penetrat, bissini veli leves
Induta amictus, et thoris fulvae comae
Adoperta vultus, qualis Oceano emicat
Diana, quando fratris oppositum iubar
Speculo rosanti frangit, et nubis sinu 1035
Amicta terris invidet plenum decus.
Regalis ambit indoles geminum latus,
Minora tanquam iuncta lunae sydera. 
Quo viso Atossa praecipit claudi fores,  
Tenerasque diris vinculis cogit manus. 1040
Captaeque mox increpitat indignis sonis.
“Roxana, thalamos cernis et taedas tuas.
Aulaea pulchra, fronde viridisntes fores
Laetae cupressi, lucidas gestant faces
Pueri nitentes, tristis augurium canet 1045
Solenne bubo, exordietur nuptias
Saturnus auspex, et Tysiphone pronuba, et
Signator Orcus, liberi tabulas dabunt
Fietque gemitus arrha sponsalis tua,
Et liberorum striduli manes canent 1050
Festum hymenaeum. Coniugales lampades
Furiae rotabunt, Baccheus liquor fluet
De Ditis amne, Belides undas tuis
Epulis refundent, omnis umbrarum chorus
Mensis recumbit nunc sibi thalamum novum.” 1055
CHO. Quid illa contra? NUN. Veris ut cytharistria
Quam nasciturae suave Matutae melos
Modulantem aduncis unguibus milvus rapit,
Consumpsit ipsum spritum nimio metu,
Sic illa postquam sensit infaustos domus 1060
Dirae apparatus, hausit et truces sonos,
Collapsa sensum fudit, et morti vicem
Dedit ante mortem. Tanto Atossa saevior,
Ceu torva praedam tigris abreptam fremens,
“Fugisne” clamat? “Mortis et praeoccupas 1065
Moriendi sensum? Quanta pars mei perit
Si sic peribis? Ite fomentis fugam
Latentis animae sistite, hic matrem decet
Simulare Atossam. Nata, quos thalamos fugis?”
At illa sicut imbris effusi rosa 1070
Gravis ruina flaccidas vergit comas;
Aegre refecta, languidum obliquans caput,
Moriente voce scire delictum rogat.
Mixtoque fletu liberi veniam petunt,
“Parce, avia, matri, parce matri” clamitant. 1075
Atossa nihil mitior contra increpat.
“Roxana, pellex regis, et pellex mihi,
Disce abstinere coniuge alieni thori,
Contaminare regias tedas time;
Si mortuorum sensus in formas novas 1080
Post fata migrant obita, tunc disce et time.
Vitae parum nunc restat, exemplo nihil.”
Irriguit istis illa tam diris sonis:
“Et o deorum si quis in coelo regis,
Et o piorum si quis inferno lates, 1085
Vos testor (inquit) prodidit fidem meam
Vitamque princeps; simplicem clusit dolis.
Quae nunc precabor astra, quem flectam deum?
Quod numen exorabo nisi numen tuum,
Regina? Quo te cunque fas ritu deam 1090
Miserae precari, pone non totas, dea,
Iras, sed auge, foeminae quantum est pati.
Vel serva vivam, maior hinc regi dolor;
Vel sola moriar, maius hoc divae decus.”
CHO. Atossa non has flebiles caepit preces? 1095
NUN. Ut sanguinata tygris Hircani iugis,
Cautesque crebris fluctuum Marpesia
Pulsata nimbis ridet insani maris
Iram impotentem, nec suo cedit statu,
Sic illa surdis auribus fregit preces 1100
Verbisque parcit, et suum aggreditur scelus.
Primoque tortis expediri praecipit
Flagella nodis, imperata tardior
Urget minister. Creber et roseam cutem
Plagis aravit, lividi vibicibus 1105
Sulci tumescunt, corpus et totum fuit
Pro vulnere uno; saepe vibratum suo
Lorum flagello adhaesit, invitum et scelus
Tarde peregit. Saepe ceu tubulis latex
Ruptis, aequalis exilit, fusus cruor 1110
In ora Atossae purpurae guttas pluit
Tingens pudore debito invitas genas.
At illa spumas sanguinis laeta accipit,
Ut sicca tellus lucidos imbres bibit
Torrente Cancro. Saepe puerorum indoles 1115
Pro matre posuit terga succedanea
Prohibente matre: dulcis est contentio
In re dolenda, mutuo pietas fuit
Pro matre soboles, mater et soboli timens.
MOL. Huius cruoris dulcior latex mihi est 1120
Quam fons Lyaei, nectar aut summi Iovis.
NUN. Atossa postquam sanguinis satis sitim
Primam rigavit maius orditur nefas,
Gladiumque dextra matris invitae locans,
“En (inquit) ista sceptra Roxanam decent, 1125
Regina causam pellicis diiudica.”
MOL. Sic sic decebat, aequus hoc statuit Minos.
NUN. Fulgore gladii gemina proles territa
In matris ulnas cessit, atque arctis latus
Manibus premebat, pampini ut vitem premunt; 1130
Quos illa raptim matris avellit sinu,
Gladioque sistit, et recusantem manum
Cogit, trementem firmat, errantem regit
In liberorum pectus, et flexum caput
Matris reducit, cernat ut vulnus suum. 1135
“Pungisne natum, mater?” infelix puer
Clamat; “ferisne,” clamat illa, “filiam?”
Sic impiatam non suo scelere manum
In prolis egit viscera, et in se sui
Ebullientis sanguinis rorem capit, 1140
Vivi ut metalli exustulata grandine.
Nec misera mater questibus vanis iter
Suffecit, alto sed rigens animus metu
Niobes parabat fata; sed torvum furens
“Regina, sponte,” dixit, “ordires mori? 1145
Invita morere, dumque te sentis mori.”
Sic fata, gladium mersit in laevum latus
Capuloque adegit, atque luctanti viam
Animae reclusit: illa ne natos suos
Premeret seorsim cecidit. CHO. O nulla scelus 1150
Voce exprimendum! NUN. Fraenet affectus suum
Adhuc dolorem, magna pars mali silet.
CHO. Nondum stupendum facinus absumpsit scelus?
NUN. Quem rere finem parvus est mali gradus.
CHO. An insepultum dedecus coelo dabit? 1155
NUN. Dabit sepulchrum. CHO. Vile. NUN. Regium nimis. 

  

ACTUS IV, SCENA ii
OROMASDES solus

Dii coniugales, et genius custos thori
Fidesque pinnis apta, quae procul loca
Nunc vos recondunt? An gravi brumae gelu
Damnata Thule, an exules terrae malis 1160
Coeli receptat aula? Nam nomen merum
Nunc esse iura constat, et fas et fidem,
Quando illa rupit claustra genialis thori,
Et turpi amore lucidam famam sui
Strinxit pudoris, castitatis unicam 1165
Luxisse quam decebat, exemplis facem.
Et ille adulter conscius nostri thori
Factus sequester, cuius officium et fidem
Mea promerebant merita, terrae filium
Re speque cassum, in debitis honoribus 1170
Erexi in altum, et proximo fixi gradu,
Summisque rebus consulem, et fidum caput
Mihi ordinavi. Praeter et legem thori
Titulumque regis, caetera haud impar fuit.
Nunc ille equestris factus, auriga impotens 1175 
Omnes habenas fundit, et modum sui
Tenere nescit, forsan et sceptri decus
Perstringit oculos impotentes ad iubar
Regni coruscum, forsan et tacitum dolum
Roxanae aperiet: ille secreti fidem 1180
Nunquam recondet qui thori violat fidem.
Ergo ante cordi lingua quam pandat viam,
Caput amputetur. Illa secreto latent
Quae nemo novit arbiter: minus timet
Qui non timetur. Utar hoc recto deum 1185
Favore, per quos dedecus turpe hoc thori
Secreta nutrix prodidit, et nunc exilit
Ovans adulter gaudio, et choreas agit.
Io triumphe: macte sis, Besse, hac tua
Virtute, lata dabitur ad coelos via. 1190 

  

ACTUS IV, SCENA iii
BESSUS, OROMASDES

BES. Nunc hic licebit libere quidvis loqui.
ORO. Moriturus audet libere quidvis loqui.
BES. O lux venusta, clara solis filia —
ORO. At saepe claram complicat nubes diem.
BES. — per purpurissum consecranda literis. 1195
ORO. Et purpuranti sanguine hoc fiet tuo.
BES. Te, diva, credo ex gaudiis natam, Venus.
ORO. Frustra es, cruore patrio nata est Venus.
BES. Inter supremos coelites sola es dea.
ORO. At insolentes sentiunt Nemesin deam. 1200
BES. Victor triumpho, castra devicta occupo.
ORO. At saepe pars devicta victorem premit.
BES. Horti spolia draconte sopito tuli.
ORO. Quem dormitare credis, attendit magis.
BES. Nunc mala victor Hesperi fero aurea.
1205
ORO. Cur ominosa verba iactas nescius?
BES. Caelo recludam sicut Alcides viam.
ORO. At is per Orcum stravit ad superos iter.
BES. Super astra celsus gradior, et limen poli.
ORO. Quo subveheris altius, gravius cades. 1210
BES. Tibi, Dione, debitas laudes canam.
ORO. Sic ante lethum praescius cygnus canit. 
BES. Malumne mordet fascinum sortem meam?
ORO. Momordit, et iam dissecat filum tuum.
BES. Quid hoc? Cor altis pulsibus calcat latus. 1215
ORO. Molitur inde transitum, quem nunc dabo.
Agite ministri, iussa transmittat fides.
BES. Eheu! In ipso versor Orci limine.
Per te tuamque gratiam, et vitam tuam —
ORO. Cessatis? Et vos flebilis tangit dolor. 1220
BES. — moram loquendi proroga, vitam nega.
ORO. Aequale fatum sentiat, si quem premat
Similis reatus. Turpe mittatur feris
Rapidis cadaver. Tuta nunc nullum fides
Testem timebit nostra; securo loco 1225
Roxana constat, tota suspicio malae
Linguae sepulta est; coniugis superest bonae
Amolienda cura. Quid nunc consulis,
Amor metusque, lege maculosam thori
Iniuriamne vindicabo, et dedecus 1230
Regis per ora curret, et plebis iocos?
Tacitusve factum patiar elabi et meas
Curas vorabo, sicut offensae impotens
Reponere iras? Plura mereatur pati,
Quicunque patitur immerens iniurias. 1235
Sed coniugis famula obvios tendit gradus.
Damiana, quid tu, quid Atossa nunciat?
 

 

ACTUS IV, SCENA iv
DAMIANA, OROMASDES

DAM. Regi salutem et prosperos annos rogat
Atossa divos, teque convivam suo
Festo rogavit, more quod lucis statae 1240
Natale celebrat hunc diem coniux: tua
Augustiorem credet ex praesentia.
ORO. Promitto. Vires consulendi hic explica,
Anime. Quid haeres, quid pias curas agis?
Sequetur illa. Rebus utenti pio 1245
Esse otioso licet. Is est frustra pius
Cui vita dubitat. Tolle turbantem obicem
Sed tolle per te, tanta non bene creditur
Tollenda vita, nisi cui expedit magis. 

 

ACTUS V, SCENA v
CHORUS ex quat
uor

1. Pater altitonans quem syderei 1250
Cortina poli tremit, et liquidum
Aeris aequor, si res hominum
Cernis, et omnes penetras tractus
Oculi radiis, cur non scelera
Vindice dextra plectis, et iras 1255
Tam lentus agis? 2. Murmure caeco
Nubes gemit, et radii currus
Per rupta micant latera; montes
Saepe involvis fulminis ictu,
Atque superbas fumida quercus 1260
Tua taeda rapit, sed mala nostri
Generis raro fulmine plectis.
3. Ad tua quondam fata, Thyestes,
Flexit refugam lampada Phoebus,
Et caeruleo proluit haustu 1265
Nondum emeritos fine iugales;
Non minor haec est causa latendi,
Et digna tuo, Phoebe, exilio.
4. Nunc vel geminas deserat Arctos
Squammosus Draco, novus Herculeae 1270
Virtuti labor, aut bis senis
Rutilum signis fugiat limbum
Astraea polo pronior imo,
Aut lunatum torqueat arcum
Chiron semivir, atque sagitta 1275
Feriat terras, aut monstrum aliquod
Fiat, in aevum quod vetus abeat.
1. Sed nos intro vocat obsequium,
Atossa, tuum: pariter nocuas
Tua noxa facit. Regum fatum 1280
Saepe et famulos premit immeritos.

Perge ad Actum V