Tessera caerulea — commentariolum. — Numeri cum lineis subscriptis — commentariola in quinque tragoediae lineas. Tessera viridis—translatio. 

ACTUS III, SCENA PRIMA
OROMASDES, ARSACES

ORO. Iam laeta coeptis porrigit frontem meis 648
Fortuna, pleno spiritu impellunt ratem
Animae sequaces, nec procul portus fugit. 650
Tu solus inhibes impetum fusae ratis.
Ceu remora piscis iniicit navi moras
Salsum vomenti gurgitem, quanquam Notus
Incumbit acris in renitentes sinus.
Arsaca, non licebit uxori meae 655
Divortium remittere, ut faciles dies
Agam expeditus coniuge et curis malis?
ARS. Rex magne, coeptis annuant superi tuis,
Nec vis deorum tristium, aut livor malus 660
Regni beatum nube contristent statum.
Sed esse superos cum scias, superos time.
Cunctos deorum iura venerari decet,
Magis imperantem. ORO. Tangit hic populum metus.
ARS. Rex plebis est mensura, pietatem docet 665
Qui facit. ORO. Honor regalis in vili est situs,
Cui iusque fasque plebe cum sua par est.
ARS. Pars magna regis decidit fastigio,
Minus cui licet esse quam populo pium.
ORO. Reliquus senatus ordo consentit mihi. 670
ARS. Hoc est timendum nemo quod regi negat.
ORO. Cur solus in diversa regem distrahis?
ARS. Rationem amoris nemo cogitur dare.
ORO. Regina sterilis impedit regni vices.
ARS. Iniusta facta regna regesque eruunt. 675
ORO. Sic Bactriani decidet regni decus?
Nec per nepotum sceptra transmittam manus,
Privata vel si tangerent animum minus,
At vestra flectant; quanta bellorum seges
Hinc pullulabit, regis ignoti metu? 680 
Quid factiosae principum manus agent?
Ubi quisque regnum, nemo quod iure obtinet,
Suum esse credit, quantus error partium
Manabit inde? Bella cum plures simul
Reges creabunt, unicum victoria. 685
ARS. Si cura prolis atque imaginis tuae
Sollicitat animum, coniuge hoc fiat tua,
Si foeta Iuno, mollis et spiret Venus,
Quarum fremente numine et sterilis foret
Niobe superba, Belidum aut ferax parens, 690
Vel illa quae tot filios, tot filias
Priamo creavit. Cernis exempla impia
Thalami coacti? Quam patrem se non velit
Miser Thyestes, viscera in viscera sua
Sua qui recondit? Quam Laius orbus foret 695
Foetu beato, funeris structor sui?
Exempla certant: questibus nullis magis
Lassantur astra, et regiae domus gemunt.
Quod si futuros prospicis regni metus,
Haeresque tangit, qui tuis sceptris deest, 700
Probas amorem, non probas metum tuum.
Mortale non sic sprevit (et suum) genus
Divum potestas, orbis ut curam exuant.
De rege superum viderit rex et pater,
Populusque censor principum, et vis ferrea 705
Sceptri sequestra; sed tuos pax altior
Beabit annos, si sciant in te mori
Regem, nec orti solis expectent iubar.
ORO. Hominum peribit hoc ad exemplum genus.
Quis coniugalem Cypridis legem, et iugum 710
Sacrum subibit, cuius incertum metus
Torquebit animum semper, infamis velut
Saxi minantis Sisyphum lapsus premit?
Quis arva sulcis tollet, aut fruges seret,
Quem rorulentus imber et madidis Notus 715
Exterret alis? Quis fretum findet rate
Quod Scylla latrans et resorbens aequora
Urget Charybdis, et procelloso mari?
Tot saxa, syrtes, vortices, aestus, vada,
Semper timenda posuit anguste deus 720
Vitae laborem, nulla pars metu vacat.
ARS.Privata cautio non vetat mundi statas
Durare leges. Liberi quamvis tibi
Desint, manebunt Bactria, et humanum genus.
ORO. Privata decora subtrahis regi tuo? 725
ARS. Iniuriam per publicam non fit decus.
ORO. Ius est, salutem quicquid auget publicam.
ARS. Ius illud esse, iura quod tollit, potest?
ORO. Ubi regna non sunt tuta, ius fasque excidunt.
ARS. Ubi iura non sunt tuta, regna decidunt. 730
ORO. Rex destitutus prole dimidium sui est
ARS. At saepe sceptris excidit totus suis.
ORO. Regem futuri temporis tangit status.
ARS. Cavet futuro, si cavet suo satis.
ORO. Quae iura laedit coniugis repudium? 735
ARS.Laedit parentum, gentium, regni, deum.
Debes Atossae regii sceptri decus,
Cuius parentis munus, hoc est quod regas.
Cum regna Moleon credita a tuo patre
Ipse occuparet, regis ad Gangaridum 740
Aulam volabas: ille restituit decus
Raptum coronae, et filiam uxorem dedit.
Nunc exul illa repetet antiquos lares
Intaminata, et scelere nullo saucia,
Cuius repulsam vindicet bello pater. 745
ORO. Exordiatur bella: non nobis manus,
Non arma desunt, sentiet quid Bactria,
Quid Oromasdes possit, et gener suum
Socerum perosus. Turbidos sed tu metus
Incautus auges, regis ignoras metum. [Exeunt.] 750 

  

ACTUS III, SCENA ii
ROXANA, BESSUS, SISIMITHRES, ARIASPE

ROX. O luce, quaque vescor aura charior;
Natalis urbis tractus, in qua olim pater,
Et faustior maritus, humani modi
Mensuram adeptus, propius accessit deos,
Salve, et deorum si quis infelicium 755
Preces resignat, sis precante faustior
Et te beato gaudium cingat sinu,
Inplumis et te protegat victoria.
Quantum inquietae gestiunt rerum vices!
Exuimus urbes in nemora, in urbes nemus. 760
Illic virentes arborum nutant comae,
Et sibilanti spiritu zephiri fremit
Mollis susurrus; vernulae fundunt aves
Ad prima lucis regna tinnulum melos,
Et captiosa sub cavernosis iugis 765
Eccho aucupatur vocis extremae sonos.
Hoc arcuatos fornices, et turrium
Educta coelo culmina, et molem parem
Monti colossos cerno, et infaustum patri
Aulae nitorem, tristis occurit mihi 770
Imago rerum veterum, et hanc superi levent.
BES. Quis innovatus sauciat mentem dolor?
Quid in sereno nubilus coelo vapor
Obduxit imbrem? Cur genas lachrymae rigant?
ROX. Genitor beate, mortuo si quis mei 775
Sensus superstat, parce, nec votum meum
Fidemve posce. Cur subitus animum metus
Labefactat, et cor pulsat obiectum latus,
Aegreque subdunt corpori officium pedes?
Deprensa sicut fervido navis salo 780
Incerta fertur, quam procellosi maris
Hinc aestus urget, turbines illinc trahunt.
BES. Roxana, causas explica subiti metus.
Generosus animus non leves motus capit.
ROX. Silentiosa noctis inter somnia, 785
Ad regis ibam tecta suspenso pede;
Nec regis illa tecta, sed sylvae horridae
Subito videntur, unde remetiri gradum
Perplexus error frondium et viae negant.
Sicque implicatae tigris infamis loci 790
Apparet horror, igneas spumas vomens
Primoque prolem dentibus saevis rapit,
Hausitque totam: deinde me praedae aggerit,
Horrore quo perterrita e somnis mico.
BES. Ut cum fluentis ebrius Nilus pater 795
Canopi in agros hospites undas vomit
Iterumque sorbet, squallidi e cumulis luti
Animata crescunt monstra, et effigies novis
Mirae figuris exerunt varium caput,
Sic quod diurnus condidit sensus, vigil 800
Animus retractat, miscet, et fingit retro.
Hinc milleformis rebus e variis micat
Imago, cum tot monstra iungantur simul.
Sic error est metuere quos facis metus.
ROX. Insigne raro somnium caret fide, 805
Sed somniis his exitum superi negent.
Quid hoc? Quid in me sic reluctatur mihi?
SIS. Mater — ROX. Sisimithra. SIS. Cur moras, mater, facis?
Properemus, atque eamus obviam patri.
ROX. Iter secundent superi, et hunc metum levent. 810
SIS. Ego non revertar amplius nostram domum.
ROX. Inauspicata verba cur iactas, puer?
ARI. Mater — ROX. Ariaspe. ARI. Hanc arborem magnam vides?
Cur sustines dextram, caput numquid dolet?
SIS. Lachrymabor ipse si video lachrymas tuas: 815
Alloquere matrem, soror Ariaspe, heu dolet.
ARI. Quis te lacessit, mater? SIS. Ipse mortuum
Hoc pugione dedero qui te verberat.
ROX. O vera matris, vera patris pignora,
Vobis eatur; quicquid adversi deum 820
Minatur ira, recidat in meum caput.
At vos beati crescite et patri et mihi,
Quicunque sed vos casus involvit, prius
Libabo dulce sobolis utriusque osculum.
O dulce oris spiritus, dulce osculum, 825
Et flos genarum suavior vernis rosis.
Absiste dextra sistere hunc fletum tua,
Nam leniendo lachrymas magis moves.
BES. Si possit esse pectori pietas redux,
Rediret isto flebili exemplo mihi. 830
Lachrymas inanes excutit surdus dolor,
Riget cor intus, sicut imbricitor Notus
Diverrit arbori folia, at arbor manet:
Sed ecce mater regis Oromasdae venit;
Compone fletus, obvios tendens gradus. 835 

  

ACTUS III, SCENA iii
ATOSSA, ROXANA

ATO. Sic nulla vultus aureos nubes tuos,
Sol alme, fuscet, purus et coelis eas,
Cuius petitum sidus illuxit diem.
Roxana nostras venit optata in manus.
Sed antequam quo coepta pertendunt eant, 840 
Fingamus animum qualis et matrem decet.
Roxana salve. Matris amplexus subi.
Roxana salve, cuius ignotus mihi
Vultus decenne prorogavit gaudium.
Et vos nepotes, tesserae indolis meae, 845
Libate primum grati amoris osculum,
Humerisque dulce pendeat nostris onus.
ROX. Quae tanta pietas matris invisam nurum
Amore fovit, gratias non est meum
Pares referre, sed deum, et nati tui. 850
At interim (quod principes munus decet),
Matremque liberosque famulos accipe,
Et ante lassum reddet occasus diem
Ortusque merget, ista quam pietas cadat.
ATO. Exurge genibus, supplices aufer manus, 855
Praestabo mox hoc socrus obsequium tibi.
Ingredere felix, sicut ad regnum decet,
Cultumque sume regium, et dignum viro. 

  

ACTUS III, SCENA iv
ARSACES solus

O caecus hominum sensus, et damno suo
Iactata vota, quos sitos humili statu 860
Incertus aulae splendor illexit novos
Tentare cursus, et vagae sortis rotae
Torquenda membra credere, Ixion velut
Iustis deorum calculis poenas luit.
Censura stulta peperit errorem hunc gravem, 865
Regumque saepe blandus et semper levis
Affectus, et quo nihil in incerto magis.
Non unda ponti blanda, sopito Noto,
Non verna coeli puritas, non Iridis
Arquatus umbro, mille pigmentis iubar 870
Mixtum revibrans, flaminum non Aeoli
Divisa regna per tot incertas vices.
Procella maior regias versat domos.
Illic recurrit quisquis incertos studet
Vitare casus plebis, atque iniurias 875
Potentiorum, tuta ceu periculis
Hic staret ara, cura cum nusquam magis
Homines fatiget, nec tot Aegaeo mari
Nautam lacessant turbinum subiti metus,
Vada inquieta syrtium reciproca, 880
Scopuli latentes, fervidus tumor maris.
Huc omnis illa turba vitiorum ruit,
Praeceps honoris ambitus, ridens dolus,
Suspicio larvata, impudens calumnia,
Invidia mordax, ficta dissimulatio, 885
Illiberalis servitus linguae, et deum
Supina cura, in impares fastidium,
In principes censura, bilis in pares,
Fastidiosus gustus animi, et partium
Non sanus ardor, et susurri mobiles 890
Discordiarum. Quicquid et alibi est malum
Hoc seminatum crescit ad summum scelus.
Sed maior illos cura versat et timor
Secreta quorum regia incumbunt fide,
Ut sacra recti sensa consilii micent 895
Virtute, quamvis inclytum nomen ferat.
Rex Oromasdes angitur quenquam sibi
Obstare, demi credit a regno suo
Quicquid negatur. Auget hoc regis malum
Facilis senatus, lentus assertor sui 900
Certusque regi si quid urget obsequi.
Sic flexa regis gratia, et laesus favor
Abscessit a me: iamque nudatum premit
Calumniatrix lingua, quae famae suae
Augmenta per veteris ruinam colligit. 905
Quocunque volvent fata nil statuent novi.
Nam fluxus aurae Euripus in varias vices
Diffusus animum per tot exempla instruit
Ut dura quaevis saepe spectando feram. 

  

ACTUS III, SCENA v
CHORUS EX QUATUOR

4. O vis indomiti saeva cupidinis, 910
Et fervor Veneris consilii impotens,
Quanto turbine agis pectora amantium!
1. Imbrium non sic gravidus ruina
Ebrias torrens iaculator undas,
Cum brevi indignatus abire ripa 915
Radit obiecti scopulosa montis
Terga, camporum nemorumque praedam,
Ore resorbens.
<2.> Non leves inter cineres sepultus,
Quando grassatur redivivus ignis, 920
Flammeum vibrans caput, et domorum
tecta ieiuno populatur ore.
3. Cum puer imos occupat artus,
Non tam ratio tendit habenas,
Non pudor undas gelidas rorat, 925
Non alma fides constat amanti,
Nil pensi facit, ut vota cadant.
1. Bosphori sic cum laceraret undas
Torvus insanis Aquilo procellis,
Stridulis et cardinibus tonaret 930
Porta coelorum, iuvenis Leander
Per mare abruptum natat, et tremendas
Noctis horrenti gremio procellas.
4. Quid Medeae memorem facinus?
Quae Cythereo saucia stimulo 935
Non ignivomos tremuit tauros,
Non pervigilis torva draconis
Lumina. Non est facilis ingens
Affectus: quocunque cadit ruit.

Perge ad Actum IV