Tessera caerulea — commentariolum. — Numeri cum lineis subscriptis — commentariola in quinque tragoediae lineas. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS II, SCENA i  
OROMASDES, BESSUS

ORO. Utrum inquietus animus ignavos metus 314
Sibi fingit ipse (rebus ut magnis solet)?
An dii nocentes, sorsque difficilis bonis
Sese impiarunt scelere Roxanae in caput?
Praesagit aliquod suspicax animus malum,
Cur suspicetur nescit ast animus malum.
BES. Prudentis hic est morbus, in vano timor. 320
ORO. Prudentis hic est nervus, in dubio timor.
BES. Effare servo quis cruciat animum metus?
ORO. Cavere possim si sciam, sed suspicor.
BES. Properat nimis suspicio, quae praeit metum.
ORO. At illa sera est quae sequitur altos metus. 325
BES. Is suspicetur cuius est etiam timor,
Rex quem timebit? ORO. Maior est nobis timor,
Sed non apertus: turba fit poenae arbitra,
Raro timoris. BES. Quale vereatur malum
Roxana? ORO. Quicquid foemina, et quicquid nimis 330
Dilecta; rarus invidet miseris deus.
Sed ne latenti torquear frustra metu,
Cape has sacratae interpretes claves domus,
Iterque caeptum corripe, et cape annulum
Sigillum amoris, et sacram fidei notam, 335
Speculumque formae conscium, cum his literis,
Quas irrigavit imbre lachrymarum dolor
Pene ad lituras: expedi, redi, vola,
Non inquietos exuet prius metus
Sollicitus animus, crescit in peius timor 340
Moras trahendo. BES. Fiet, Oromasda inclyte,
Certabit expeditio cum fide sua.
Sed qualis iste non tui vultus color,
Incertus oculi iactus, et dubii pedes,
Tremorque subitus, et animus haud constans sibi? 345
Partem doloris coniice in me, si potes
Omnem, voluptas subditi est, regis mala
Levare vel perferre. Taciturnus dolor
Se rodit ipse, vim gravem minuit mali
Qui narrat. ORO. Hic silentio curabitur 350
Morbus, loquendo crescit. BES. Id quod garrulo
Loqueris palam fit, claudit arcanum fides.
ORO. Qui multa cuiquam credit, effari docet.
BES. Qui consciis quid subtrahit, damnat fidem.
ORO. Nil statuo certi, sed timeo, sed suspicor. 355
BES. Suspicio saepe prodidit metum suum.
ORO. Loquax recondit temeritas raro fidem.
BES. Quod dixeris mihi, lapidi dictum puta.
ORO. Occulta reddit Lydius at lapis palam,
BES. Muto loqueris, cuius os vocem premit. 360
ORO. Quod lingua muti celat, id signa exprimunt.
BES. Sic immerentis elevas servi fidem?
ORO. Sat, Besse, constat, sed animus magno in metu
Impos sui est: nec credit aliis, nec sibi.
Illud verebar, ne quis Atossam malus 365
Docuisset error coniugem de coniuge.
Sic inquieta visa et anxia est modo,
Ambigua iactans verba, nec fractis iter
Reclusit ira vocibus; perque omnia
Par est Atossae, parque zelotypae dolor. 370
Sed tu citatam corripe et viam et moras.
Curae ut minantis exuar caeco metu,
Me distinebit interim cura anxia. 

  

ACTUS II, SCENA ii
BESSUS, SUSPICIO

BES. Fortuna misero blanda, felici levis,
Gravis ruenti, capta quae semper capis, 375
Quo me extulisti in arduum montis iugum?
Regi ut superbum proximus ferrem caput,
Ubi mors cadentem sequitur, et stantem metus.
Humili latebam tutus et tectus domo,
Nec posse tangi senserat prudens dea; 380
“Ergo elevetur,” inquit: hac parte obviis
Telis patebam ut crescerem in damnum, altior
Irem at ruinam. Sentio labi statum
Quo fulciebar, despicio praecipitii
Immanem hiantis vorticem: sola est salus 385
Praeoccupare praecipem casum, et specu
Minante mortem inferre, ne monte obruar.
Utrinque timeor et vereor; obnoxius
Sum noxiusque credor, id regi sat est.
Hic suspicatur proditum per me dolum; 390
Si proditus sit, conscius solus fui.
Regina per me credit abscondi malum,
Quodcunque prodi possit; inter aulicos
Secreta solus namque regis sentio.
Utrique vitam debeo, ne non satis 395
Sit unus exigendo: mihi pariter nocent
Fecisse, non fecisse, peream ut certius.
Sed fasciculus hic de segete mei est mali.
Cupido misero nulla, moderato levis,
Gravis fluenti prosperis, quo me rapis 400
Mei impotentem, sive amor, sive es dolor?
Furorque potius. Anime vane, intemperans,
Hic siste fluctus ebrios nec litora
Rationis ultra, fervidum salum vome.
Atossa, Besse, numquid ambitur tibi, 405
Regina clarae Bactriae, cuius sacro
In ore maiestas sedet, castum et decus,
Et forma nulli facilis, et custos pudor?
Magis inde amavi, laus amoris et nota est, 410
Et ansa. SUSP. Sed spes non favet votis tuis.
BES. Magis inde amabo, plus libet, quod non licet.
Vincentis honor est, ubi labor stat victoriae.
SUSP. Reginam amas. BES. At principes nihil timent.
Virtutis arctum est vinculum, pudor et timor. 415
SUSP. Pulchra est. BES. Videtur pulchra sibi nunquam satis,
Nisi quando amatur. SUSP. Castitas moram dabit.
BES.Cum castitate forma vix iugum trahit.
SUSP. Sed unde votis annuet veniam tuis?
BES. Amabo, amoris magnus est illex amor. 420
Etiam ipsa flectet, nulla amoris nescia est
Quae semel amavit: virgines quod non sciunt
Amant, mulieres quod sciunt, et quod amant.
Sed longum iter signamus, et nimium ambitum
Porrigimus, isthuc consilio acuto est opus: 425
Amor morari qui potest, tolli potest.
Aut franget, aut frangetur affectus meus.
SUSP. Quid si ipsa tardet? BES. Regii pateant doli,
Roxana coniux aemula, et nati novi,
Zelotypa faciet, quicquid Atossa non facit. 430

SUSP. Sic est agendum, per scelera tutum est scelus.
BES. Sed immodeste, stulte, violente, impudens
Anime quid audes? Quid facis? Regi et mihi
Pariter rebellis? Regis oblite, et mei?
Quonam alma pietas cessit? Ubi latitat fides? 435
Ubi se deorum condidit metus? Et pudor
Tinctura honoris? Quicquid et homines malos
Non patitur esse, nec patitur esse in malis?
Ubi haec, ubi illa? Et quicquid isto in pectore
Abesse tantum sentio: vel si levi 440
Parte infuisset, fugeret hoc tantum scelus.
Sed ecce amoris flammeam vibrans facem
Atossa tendit: quis vetitus animum calor
Iterum lacessit? Heu recrudescit dolor
Saevus sepulti vulneris? Quo me, pudor 445
quo me relicto tendis? Abiit, et redit,
Sed tardus, iterum totus et penitus fugit. 

  

ACTUS II, SCENA iii
ATOSSA, BESSUS, SUSPICIO

BES. Foecunda mater somniis, tellus parens,
Et vos, beata turba noctivagi dii,
Manes laresque praestites nostrae domus, 450
Noxque alma cuius lucidae furvum caput
Flammae coronant, quae tuo gremio foves
Defecta somno membra, quotque numina
Alia sepultos agitis in sensus vagas
Imagines et imbuitis animum novis 455
Rerum theatris, este mihi precor leves,
Et saeva noctis visa, et horribiles minas,
In execratas vertite hostium domos.
Sed, Besse, qualis iste tam immotus status,
Colorque languens saepe, saepe germinans, 460 
Et laxa cervix, et caput humeris grave,
Oculisque tanquam corneis fixum iubar,
Anhelitus repetitus, et plexae manus?
An te suborta territant insomnia?
BES. Horresco noctis visa, sed lucis magis. 465
ATO. Ignavus est qui somniat vegeto die.
BES. Spes blanda nihil est nisi vigilis insomnium.
ATO. Licetne scire somnii formam tui?
BES. Necesse visa est scire, quae tendunt tibi.
ATO. Si laeta sunt, accipio; si laeva, abnuo. 470
BES. Praestare utrumque liberum imperium est tibi.
ATO. Sed quae recurrit forma sensibus tuis?
BES. Per amica noctis visa amare credidi.
ATO. Effare amatae nomen, et certas notas.
BES. Timor pudorque prohibet, at magis timor. 475
ATO. Comites amanti inutiles, timor et pudor.
BES. At hi fatigant vel recusantem hospitem.
ATO. Effare amatae signa, si nomen negas.
BES. Atossa, nisi tu, nulla tam similis tibi.
ATO. Vel ipsa possem amare tam similem mihi. 480
BES. Sic illa loquitur, adspicit, stupet, tacet
ATO. Quis nescientem surripit memet mihi?
BES. Proferre vultus signa possum vivida.
ATO. Nomen negatum surget ex vultu indice.
BES. Hic spirat illi nobilis formae decus. 485
ATO. Nihil hic resultat imaginem praeter meam.
BES. Sic nempe speculum consciam formam refert.
ATO. Videre cur es ausus istuc somnium?
BES. Amica vetat nemo amici somnia.
ATO. Cur somniasti nulla quod dabit dies? 490
BES. Vigilantium unus mundus est in somniis.
Suus cuique quisque quod vult somniat.
ATO. Ergo ut videtur me videns vigilans, amas?
BES. Amare si sit culpa, culpam deprecor.
ATO. Fides colenda in principem, non hic amor. 495
BES. Qui quod minus iubet, haud vetat quod est maius.
ATO. Fidem et timorem quicquid est ultra, est furor
Aut servitus. BES. Seu sit furor, seu servitus,
Uterque Atossae servit, et Atossae furit,
ATO. Mitte hunc amorem, te decet melius pudor. 500
BES. Is frustra amavit, non amare qui potest.
Fati reguntur legibus mors atque amor.
ATO. Si fata cogunt facere, cogent et pati.
BES. Quae sic amanti irascere, quid hosti facis?
ATO. Pari loco est qui me odit, et qui invitam amat. 505
BES. Quaecunque culpa est, culpa, regina, est tua.
ATO. Quis amare iussit? BES. Lucidum formae decus.
ATO. Spectare quis coegit? BES. Hoc formae decus.
ATO. Tibi non patebat. BES. Astra non possunt tegi.
ATO. Siste hunc furorem. BES. Quis furori obstet furens? 510
ATO. Sciet Oromasdes. BES. Plura rex intelligit.
ATO. Moriere. BES. Idem est mihi non potiri vel mori.
ATO. Sic me Cupido mollis, et turpis Venus
Despecto amori proiicit ludibrium?
Populo probamur, viximus nimium diu. 515
Besso placere caepimus, pulchrae sumus.
Despecta si non coniugi et vilis forem,
Non cogitasset ista: de regis animo
Perspecto amavit, hoc ab arcanis venit.
SUSP. Rescivit, actum est; eloquere, praeoccupa. 520
BES. Atossa! Fasso si patet veniae locus,
Secreta prodam, quae tuum tangunt caput.
ATO. Audacter effer, dabitur et venia, et fides.
BES. Coniux Oromasdae est alia. ATO. Quod monstrum audio?
BES. Roxana nata patrui. ATO. Id superi sciunt? 525
BES. Et gemina proles. ATO. Sustinet terra hoc nefas?
BES. Regnoque destinatur. ATO. Atossa hoc sinet?
BES. Divortium meditatur. ATO. A vita sua.
BES. Condiderat illam in intima sylva pater.
Dum forte rex venatur, errat longius, 530
Turrimque cernit; solus intereram comes.
Ingressus istam conspicatur virginem,
Narrat parentem mortuum, regem novum
Se iam imperare, moestam et attonitam metu
Stupro subegit, iungit et mox nuptiis. 535
Ubi peperisset, nunc quod aula Bactrica
Regina non colatur, et sylvam exuat,
Obstare matrem fingit inceptis suam.
ATO. Tam casca videor et vetula, mater meo
Ut sim marito? Vapulabit hic puer. 540
BES. Nunc ista amatae signa Roxanae fero,
Cerasque regis indices veri metus:
Diu hoc recondit nimius in regem favor,
Amor reclusit; doluit insignis tui
Iactura honoris. Facio discrimen meae 545
Narrando vitae: moriar, an vivam, tuum est,
Fuitque nostrum. Quanta tibi tribuam vides.
ATO. Quis me execrati Ditis afflavit vapor?
Quae fusca nebula noctis involvit malae
Mentis cacumen, qualem ab Aetnaeo rogo 550
Furvum nigrantis vorticem fumi vomit,
Quoties paventes terret Enceladus deos
Et triste coelum noctis aeternae metu.
Ite huc benignae Furiae, et infamis strygum
Caterva stridularum, et ululantes chori 555
Lemurumque larvarumque, flammeas faces
In me rotate, non minor in hoc saeviat
Thorace flamma, quam impigris Lemni iugis
Insanus ignis volvit, aut nubis sinu
Fulgur coactum findit obstructum latus, 560
Laceroque hiatu flammeas undas agit.
Siste, ira, fluctus, siste, non vacat queri,
Quicquid dolori dedero vindictae perit:
Quae nulla nisi tota est, maritum amisimus,
Quaeratur alius; repperi. Besse, hic places. 565
Nec signa gemmis squallida Eoi maris
Aurive pondus grave, nec ad thalamos peto
Dotale sceptrum, quod dabo dextram in tuam.
Sed pellicem invisam, duosque liberos
Dari requiro. Besse, dote ista places. 570
Nunc dura mater, regias caepit preces,
Tandemque fractus animus ignotam nurum
Videre gestit, et suo genero frui.
Huc usque regis uxor in occulto fuit,
Regina mox dicenda, quod maius decus. 575
BES. Victor triumpo, numini id datur tuo,
Cui vota solvam gratias (ut diis solet),
Sed sentiendo quam loquendo plenius.
Et gratiarum non minima pars haec erit,
Differe grates ut cito iussa exequar. [Exit.] 580 
ATO. Neglecta, spreta, vilis et ludibrium
Hostile facta sum, idque (quod summum est mali)
Ignara: post tot scelera, post laesum thorum,
Post stupra, taedas, pellicem, atque annos decem,
Rescisco; perque haec cuncta ( quod magis dolet) 585
Pudica, fida, lenis, innocens fui.
Tandem revixi: et omnis annorum decem
Error dolorque tempus in praesens redit,
Cui non dolendo tempus omne sufficit.
Quemne exulantem, supplicem, fractum pater 590
Reduxit patriae, sceptro, throno,
Meis coactus precibus is me eiecerit?
Eripere possum sceptra, quae potui dare.
Sterilem querebar quis malus faceret deus,
Amor exulabat, frigidus meos thorus 595
Accessit et defectus, ad matrem ut solet.
Hoc saeva visa noctis, hoc superi docent
Tandem loquaces, sed taciti ad annos decem.
Roxana regnet, pellici cedam thoro?
An spurios alam? Excidam regno meo? 600
Prius Triones caerulam Thetin bibent,
Et inquieti circinum solis quies
Aeterna sistet, liberum vertigine.
Abscede ratio, mens bona, et mollis pudor,
Materque, pietas, quicquid et scelus vetat. 605
Discurre vivax ira, vindicta impotens,
Furorque praeceps, pectus en totum patet.
Non sic medullas hausit Herculeas Hydrae
Torrens venenum, nec per ululatum nemus
Insana maenas corde lymphato suum 610
Decerpsit Ino Pentheum; non sic ruit
Medea, laesi stimulo amoris saucia,
Quando astra et omnes ad suos gemitus deos
Deduxit: hoc maior mihi incumbit dolor,
Furorque maior, dummodo hoc peius scelus 615
Nascatur, omne sceleris exemplum supra. 

  

ACTUS II, SCENA iv
CHORUS

Futilis rerum male creditarum
Lingua, pruritu sitiens loquaci,
Quale portentum est, et inauspicati
Ominis horror! 620
Turbidos in se revocat tumultus,
Sicut inflatus violentus ore
Caecias nubes glomerat sequaces,
Flaminis caeca illecebra, polumque a
Cardine torquet. 625
Deprimit rerum meritos honores,
Pestilens sicut vapor inquinati
Sideris pulchros tetigit rosarum
Ordines, et purpureos comarum
Solvit amores. 630
Nutrit haec iras, pariterque amores,
Sicut Aetnaeo Enceladus barathro
Igneos amnes vomit ustulatus,
Et simul pluma nivis insoluta
Culmina canent.
635
Quam proditoris garrulitas malo
Vexat, rigescat lingua silentibus
Durata saxis, ut procacem
Dii Niobes domuere morbum,
Oblivioso mersa silentio 640
Perdat sonorum sensa recondita;
Lethaea sicut quos vorago
Immemori penetravit haustu.
Non dicta signet credulitas levis,
Sed verba spargant flamina, ut 645
Euri citato ventilata
Gluma vago glomerat rotatu.

Perge ad Actum III