Tessera caerulea — commentariolum. — Numeri cum lineis subscriptis — commentariola in quinque tragoediae lineas. Tessera viridis — translatio.  

CLARISSIMO DOCTISSIMOQUE VIRO RADULPHO FREEMAN,
EQUITI AURATO, REGIAE
BRITANNIARUM MAIESTATI A SUPPLICIBUS
GULIELMUS ALABASTER SALUTEM

NTE quadraginta plus minus annos, morticinum hoc edidi duarum hebdomadarum abortum, et unius noctis spectaculo destinatum, non aevi integri. cumque tanto temporis intervallo quievisset, in aeternum dormituram speravi fictitiam Roxanam, inter manes populares suos, cum ecce nuper plagiarius quidam de crucis bene merito nuncupatus corruptum poematis huius exemplar nactus, suscitavit Roxanam dormientem, et reluctantem, et de vitiis propriis consciam, iterum protraxit in famae theatrum, ut sui ipsius tragaediam ageret. et praeter ea quae ex partu praecipitato vitia trahebat, addidit de suo tot menda, ut certasse mecum videatur, uter crebrius peccaret. quid facerem? an paterer vagari librum sceleratum, qui nomen meum si non a fronte, tamen a tergo gereret? vel senex septuagenario propior, Musas juveniles precarer, ingenio iam marcente, et conditione vitae abhorrente? vicit paterna indoles, ut foetum juventutis a cura senis non deponerem. revocavi igitur ad calculos plurima quae admisisset crimina, vel ex ingenio proprio, vel pravo amanuensium consortio. prodit ergo iam Roxana, literata magis a stigmatibus, quam a scientia; et crebra linerarum interpolatione caperata, patri suo similiorem se exhibet. tibi ergo pro veteri amicitia, cothurnum hunc mitto, qui pro ingenii perspicacia et Musarum familiari commercio, potes, quae a me omissa sunt, corrigere, vel pro amore tuo defendere. nam si totum dictionis huius lolium extirpassem, magna pars arvi huius cespite careret. admonendus eras, recitare ista cum spuma soni, ut solent poetae tragoedias suas, quia in grandius quodammodo excoluntur, quae cum ampulla oris leguntur. sed servabis vocis robustae accentum in Lamentationem Romae, quae intra annum in scenam prodibit: de illa bene sperare audeo, huic pretium ad arbitrium lectoris statuo. Vale. 

   

VIRO CLARISSIMO COLLEGAE SEMPER AMICO GULIELMO ALABASTRO TH. D.
ROXANAM REDIVIVAM SONULO HENDECASYLLABICO GRATULATUR
HUGO HOLLANDUS

En Roxana superstes e profundo
Orci limine nuper est regressa,
Quae casu nimis improbo repressa
Nunc toto volat expiata mundo
Quis Graium tonat ore tam rotundo, 5
Cuius tam cita Musa tamque pressa?
Quae necdum senio est premente fessa,
Sed cursu instar aquae fluit secundo.
Sic Roxana triumphet atque proles,
Queis vates Clarii est vetus minister, 10
Et vatum quot ubique sunt magister.
Iis sit pro tumulo haec stupenda moles,
Quam non diruet aestuans Atossa,
Nec tempus sacra dissipabit ossa. 

AD CLARISSIMUM ATQUE DOCTISSIMUM VIRUM
D.
GULIELMUM ALABASTRUM S. T. D.
SUPER TRAGOEDIA SUA
ROXANA EX IURE REPETITA,
SECUNDUM VINDICIAS ASSERTA, ET
NUNC AB IPSO EDITA

Roxana scenae emancipata pulpitis
Olim ubi, cothurno nixa, contempsit solum,
Calcavit astra, condidit caelo caput,
Eheu! tot annis libera et iuris sui
Servire tandem cogitur avaris typis; 5
Hinc mutila misere prodit et mendis scatens.
Non tam nocebat perfidum Bessi caput,
Non ipsa Atossa tam cruentabat flagris,
Plagisque arabat pellicis roseam cutem:
Quam qui deartuavit Aonium hoc melos 10
Plagiarius, Procrustis ad lectum et suum
Luxansque detruncansque Sophocleos modos.
Roxanae at isti vivit (et vivat) pater,
Moleonte melior, qui manu iniecta asserat
Cerebrigenam prolem, esse et hanc dicat suam. 15
Uterque plagio gratiam hanc refert tamen;
Hic, quod iuventae sic datur lusu frui;
Illa, hinc quod almam sanior lucem videt.
Tantum aura lectorum benigna si favet,
Iubeto simul omnes, valere et plaudere. 20

THO. FARNABIUS 

 

  Dramatis Personae

MOLEONTIS UMBRA
MORS
SUSPICIO
OROMASDES rex
ATOSSA regina
BESSUS
ARSACES senator
ROXANA Moleontis filia
SISIMITHRES Roxanae filius
ARIASPE filia
NUNCIUS
DAMIANA nobilis aulica
Chorus famularum reginae 

 

 ACTUS I, SCENA ii
 MOLEONTIS UMBRA

Utrumne noctis ille Tartareae vapor 1
Depinxit oculos ludicris mundi notis,
Vegetumque rerum examen errore implicat?
An hoc quod oculis haurio late meis,
Illa est scelesta et execrata Bactria? 5
Quamvis hebescant oris ista lumina,
Fulvosque solis halitus abhorreant,
At illa pernix pupa vindictae videt,
Et vel per ipsa furva noctis viscera
Molemque terrae conspicetur Bactriam. 10
Video superba turrium cacumina,
Urbisque festa tempora (at festa haud diu).
Agnosco celsum regiae fastigium,
Nunc hostis, olim sed meum (heu olim) decus.
Iam video nimium, praestat Orcum regredi: 15
Est Orcus hic, et si quid Orco saevius.
Sed mollis, excors, vane, quid saevis, dolor,
Spaciumque poenis debitum questu teris?
Vindicta viva et aequilibris ultio,
Nictu corusci fulminis pernicior, 20
Et ignis altis rictibus voracior,
Age: quod superstat saucii animi pabulum
Perpes vorato. Luxuriat udum iecur,
Vacat dolori: credo iterum hominem induam.
Adhuc furoris vivit humani modus 25
In corde nostro, necdum odia persensimus
Quae spectra, larvas, et malas animas decent:
Iras vigere a morte, non mori scient.
Sed verba velitamur, et dies fugit,
Quam Parca Furiis constituit ultricibus. 30
Promissa sed quid auxilia nectunt moras,
Quae destinavit arbiter Stygis mihi?
Gravis ultioni vel levissima est mora.
Sed quale spectrum se intuenti interserit?
Vel quantus illi livor et terror subest? 35
Quod si tenaci mente mihi consto satis,
MORS est. Furentes sensimus semel manus,
Postinde nunquam vidimus: vivos amat,
Illic moratur. Mortui nequeunt mori. 

  

 ACTUS I, SCENA ii
 MORS, MOLEONTIS UMBRA

MORS Moleontis umbra, qui quid exequendum habes, 40
Quod nostra levius opera conficiat tibi,
Effare; morti nemo frustra supplicat.
Si bilis atra, et pervicax irae sitis,
Qua totus aestuas, riganda est sanguine,
Frustra invocabis numina, et lentis moris 45
Franges doloris impetum, possum brevi
Comprendio praestare quod mille ambitus.
Nam bella, morbi, pestis, et peior fames
Mihi ministrant, turba ceu satellitum.
His saevio, et sine his; mihi namque est mali 50
Ars mille formis, saeculis incognita,
Semperque morbi nova propago pullulat.
Quin grandis etiam pompa medicorum mihi
Operam ministrat, tergit ingenium meum
Labor scholarum; discipula Machaonis 55
Profiteor esse. Simplici graderer via,
Si non acuta consilia medici darent,
Ut vita ab ipsa fieret antepharmacum
Vitae: sub illo rore potor dulcius.
Ingratus apparatus est reliquus necis, 60
Medicina lethum temperat cum gratiis.
MOL. Communis ordo est, et necessitas mori.
Quae lege fati, et more transfigitur suo,
Vindicta non est illa, sed maturitas
Caduca vitae; semper et homines prope. 65
Non est mori miseria, sed misere mori.
MORS Quae tanta curis pectus insanis agit
Crudelis ira! Tam furentis impetus
Non est origo tenuis, effare hoc mihi.
Morti vacabit semper excidii novas 70
Audire causas.
MOL. exequar lubentius,
Ut fama tanti sceleris, et meritus pudor
Iusto dolore sauciam te concitet
Nostris favere partibus; mixta manu,
Intorta sic vindicta feriet fortius. 75
Haec gloriosa regna latae Bactriae
Olim Oxyartes frater obtinuit meus,
Quae regna moriens credidit dextrae meae,
Dum temperando filius sceptro foret
Par Oromasdes; non erat in animo mihi 80
Fidei deesse, aut lineae rectae viam
Limare regni devia cupidine.
Haerebat ista cura sed factis meis,
Ut fieret usu dignus imperio patris,
Annisque pariter. Ille sed morae impotens, 85
Regnique saeva fervidus cupidine,
Praeoccupavit tempus et Gangaridum
Regem petivit, cuius et natam thoris
Despondit, et conflavit ad bellum viros.
Diuque marte pendulo, tandem tamen, 90
Pugna potitur (qualis est belli alea),
Vitaque me, et regno exuit, vita altera.
Sed damna vitae gravia nec solii forent
(Utrumque quamvis grave sit), his nisi additum
Natae fuisset dedecus et iniuria. 95
Quam ne superbo praeda victori foret,
Mali futuri providens, et nunc dati
(Tam certus augur rebis in malis timor)
Et sole et orbe nesciis, sylva intima
Clausi secretam (sed palam illa est foemina)
100
Quam non recondunt castitas, pudor, fides.
Quin et Dianae dedicatam virginem
Turri sacravi marmoris reconditam,
Ut illa casto flore serviret deae,
Illamque tutam ab hoste servaret dea. 105
Sed nulla turris, nulla religio satis
Munita, quam non curiositas levis,
Profana vel libido faciat perviam.
Frustra deos rogavimus, frustra pii.
Deos tyrannis usus, haud pietas facit, 110
At sola simplex turba veneratur deos.
Rex Oromasdes forte venatu suis
Sociis aberrans repperit natam meam
Sylvis reclusam, cumque Atossae coniugis
Maritus esset, ambiit stupro meam 115
Violare natam. Sed meam natam nego,
Quae cum tyranno, et sanguinis nimis sui,
Et adultero, et quod leve erat, homicida patris,
Amore, stupro, nuptiis haesit malis.
Quin et quod uxor sterilis abnuit dare, 120
Dedit tyranno liberos; fecit patrem,
Per quem illa patre caruit, atque illa pater.
Id nempe solum defuit malis meis,
Foecundus hosti ut essem, et ex qua surgeret
Vindicta patris, hostis oriretur domus; 125
Et spes senectae, et regii throni iubar.
Inimicus orbus ne esset, ego pater fui,
Felicitatem credidi natam, via
Sola haec miseriae fuerat, ad summum mali.
Nisi a seipso, nemo fit plene miser: 130
In impudicam hanc pellicem, et matrem malam,
Quae neptis esse, et esse nata vult mihi,
Sed utrumque nomen neptis, et natae execror:
Et hunc tyrannum, sanguinis nostri luem,
Nepos, generque qui cupit dici meus; 135
Sed utrumque nomen patrui, et soceri execror.
In hunc, in illam, in utrumque, et utrinque irruant
Moleontis odia. Bene fit: utrosque implicat
Unus reatus. Saepe violentus furor
Cum iustus hostis defuit, deferbuit. 140
In quos feratur ira nostra repperit;
Ne desit hostis, nata se nostra obviat.
Saevire discam hinc rectius, et in filia
Experiar, in nepote quod post exequar.
MORS Ingens malorum messis, et scelerum ambitus 145
Perplexus, unde tot capita, et propagines
Odii resultant, fertilis morti seges.
Sed quale tanta ad scelera commentum placet?
Unde ordieris? Cuius auspiciis ages?
Authore quo, quid incipis momentum habet. 150
MOL. Pulchre statutum est: vota se nostra explicant.
Spem de futuris foveo, principium liquet.
Ministra sceleris sola Suspicio placet,
Homines latere gestiens, et se latens.
Ut suspicetur, suspicax etiam sui. 155
MORS Quid moliaris sentio, et monstrum scio,
Quod plurimos morti dedit, plures dabit.
Isthic morare; quod cupis sistam tibi. 

 

ACTUS I, SCENA iii
MOLEONTUS UMBRA sola

Canis Britannus vertragus velut celer, 160
Quando latentis indicem odorem ferae
Hausit rapaci nare, gestit artubus
Cunctis, et ora sufflat, et latratibus
Nictens acutis, praecipit quod non habet,
Et non videt; sed spe tamen videt, et habet. 165
Sic execratae divitem praedam domus
Percipio (blanda specula, at amica tamen),
Certamque facile credo, quia certam volo.
Nunc vivere incipio, hostis incepit mori:
Nunc faustiori sorte quam prius rego. 170
Hoc imperare est: nolle quicquid non potes,
Aut posse quod vis: possumus, reges sumus.
Et fuimus olim, sed luent per quos stetit
Quod fuimus. Occupanda nunquam sceptra sunt,
Nisi propter hostes, esse mihi regem lubet. 175
Agite ministri; quis minuet istum mihi
Dolorem, ut inde crescat ipse, qui me amas
Ostende (nullum maius indicium peto).
Dilecta capita mihi nepotum, filiae,
Generique monstret, absque corporibus magis 180
Forsan placebunt: si redire in gratiam,
Odiumque quaerant diluere, haec sola est via.
Sed sentiant se quando moriuntur, mori:
Et antequam moriuntur, hoc mortem facit.
Tamne expedite? Prius amicos credidi, 185
Nunc sentio. Quid hoc? Video natae caput?
Roxana salve, patris in amplexum veni.
Solet perire mortuis formae decus,
Sed crevit in te nata: quanto es pulchrior
Defuncta (si non iudico nimis pater)! 190
Et haec nepotum capita de matre auguror,
Patri nec abludunt, habent et quiddam avi:
Nepos, generque gemina amicitiae nota.
Optate patruo nepos, socero gener,
Optate per te, at liberis et coniuge 195
Optatior gemina: hic modum irae ponimus.
Vindicta tandem pereat, et malus furor.
Sed non peribit. Anime, quo pergas vide.
Incogitantes, garruli, et (quod maximum
Inesse vivo huic pectori potuit scelus) 200
Pene innocentes fuimus, innocue loqui
Dum discimus. Non parvus ad amorem est gradus
Affari amanter, sentias contra licet.
Quod sustinebis dicere, et facere id potes. 

 

ACTUS I, SCENA iv
MORS, SUSPICIO, MOLEONTIS UMBRA

MORS Sic illum in omnes ira crudelis rapit. 205
SUSP. Attendo, sed praecede: MORS Cur nectis moras?
SUSP. Egone mortem patiar a tergo sequi?
Ut falx tibi est, sic colla mihi. MORS Frustra times.
SUSP. Frustra veretur nemo, quod nemo satis.
MORS Sed cur lates? SUSP. Suspicio quare sim rogas? 210
MORS Quo iam recurris? SUSP. Metuo ne fures domum
Me absente rapiant. MORS Sed nihil domi est tuae.
SUSP. At cura magna est ne pereat illud nihil.
MORS Numerasne claves? SUSP. Forte coniux insciae
Subduxit, unam absente quo me pellicem 215
Inducat. MORS An victus et cascus senex?
SUSP. Aurora Tythonum rapuit aeque senem.
MORS Pectus perambit clathra cur plicatilis?
SUSP. Deprensa sum, quorsum ista sciscitatio?
At ille testis, suspicor, verbis datus. 220
MORS Rex est, nec esse regibus testes licet.
SUSP. At regni ob usum multa reges perpetrant
Quae non decent. MORS Cur exilis loco tuo?
SUSP. Ne pulvis illic subsit igneus, mico.
MORS Quid tecta spectas, unde nil veniet mali? 225
SUSP. Tegula subivit impluens se Iupiter.
MOL. Monstrum nigrantis Tartari, sub quo lates,
Illudque sub te latitat, omitte hos leves
Sagacis animi et suspicacis impetus.
Quid in teipsam saevis? Auxilium mihi 230
Promitte, dabitur magna materia mali:
Servi libido, regis ignotus thorus,
Regina spreta, et spreta quod sit nesciens,
Ignara pueri mater, et matris puer,
Gener, nepotes, mater, infesta omnia. 235
SUSP. Cur tu immerentem filiam ulcisci paras?
MOL. Utrum immerentem stuprum, an impietas facit?
SUSP. Sed passa vim est invita. MOL. Credo et nuptias,
Et liberos. SUSP. Quid virgo faceret impotens?
MOL. Quod nata Ledae fecit, et quod Belides. 240
Vetus exolevit fama, fecisset novam.
SUSP. Habes nepotes regii haeredis avi.
MOL. Sed habeo generum patrui homicidam sui.
SUSP. Saevis genitor in filiam. MOL. Vel in patrem,
Vel in meipsum, dummodo hostem saevio. 245
SUSP. Quid suspicabor esse faciendum mihi?
MOL. Quodcunque durum, triste, crudele, horridum
Scelus, atque si sit scelere nomen dirius,
Quod suspicari nulla suspicio potest,
Nec
Mors piare plena poenarum agmine. 250
Contagione regiam, sed pessima
Accende, qualem ipsa metuas cum accenderis.
Ingredere tota sicut ad facinus soles.
Quod ipsa abhorres, nulla pars aulae vacet,
Tuique nulla, minima suspicio volet 255
Seu vera, seu sit falsa, dummodo mala.
Si quicquam amoris aut fidei inest regiae,
Quod impedire possit inceptum scelus,
Cito amputetur. Sed quota est haec pars tui,
Ut illa pereant? Rariores hospites 260
Nulli inter aulas; sponte moriuntur sua.
Sed illa surgant, digna te et studiis tuis,
Cautela nimium suspicax, vani metus,
Doli, furorque caedis, et scelus, et nefas,
Et quicquid hostes hostibus vovent mali, 265
Boni remittunt: horreant quod non sciunt,
Et quod cuiquam possit accidere malum,
Vereantur in se, et constet augurium sibi
Sui timoris. Forte propositum scelus
Praeoccupent utrinque, et ad finem mali 270
Capiantur uno victor, et victrix dolo.
Atque en superbam principis pompam ferens
Atossa dubio tendit ad templum gradu.
Ut saeva noctis visa donis expiet.
Ipsa tacente, loquitur in vultu metus. 275
Accinge te nunc, suscipe hanc causam tuam,
Viresque totas collige; ut tui tibi
Mensura constet, trade documentum grave:
Nisi qui probavit, nemo se recte aestimat.
Tuque illi adhaere particeps,
Mors, et comes; 280
Perfecta non est poena quae parcit neci. 

 

CHORUS ex tribus

Qualis vario syrmate formas,
Nox picta, trahis mille colores?
Atque sepultis sensibus offers
Rerum facies, speculoque tuo 285
Actus prodis saepe futuros.
Sollicita tuae cura quadrigae
Et comes haeret timor eunti.
Nocte suprema sic Atossam
Pavidis terrent somnia spectris. 290
Pratis florigerae sicut apes novis,
Carpunt delicias, et iuga florea
Errantes,variis crura saporibus
Ad cellas referunt tincta, sed unicum
Succum de variis floribus exprimunt; 295
Sic inter species sensibus obvias
Noctu mens animi corpore libera
De cunctis variam fingit imaginem.
Non vana fides, hominum functas
Animas media nocte vagari, 300
Et demersis sensibus umbras
Mittere rerum saepe futuras.
Cum nox medios ageret currus
Staret et aequo temone polus,
Subito geminos vidimus angues 305
Ruere in thalamos Atossa tuos,
Et sinuosas volvere spiras,
Et surrigere sibila colla.
Lineam cum sol pater aequilibrem
Tangeret coeli, penetravit aulam 310
Insolens urbis lupus, et domorum
Ferre conspectum: gemuitque bubo
Carmen infaustis ululans querelis. 

Perge ad Actum II