Tessera glauca — commentariolum. Tessera rubicunda nota textualis. Tessera viridis translatio

CAPITA DE QUIBUS OMNES TENENTUR SINCERE RESPONDERE PRIUSQUAM AD HABITUM ET CONVICTUM COLLEGII ANGLICANI ADMITTUNTUR

GUILLIELMUS ALABASTER
NOVEMBRIS 30, ANNO 1598

PRIMA QUAESTIO

De vero nomine, aetate, loco nativitatis, educatione.

RESPONSIO

Guilielmus Alabaster nominor, annum ago 31, in comitatu Suffolciae, oppido Hadlei natus. Westmonasterii grammaticae operam dedi, inde 16. aetatis anno Cantabrigiam missus, 14 ibidem annos exegi.

SECUNDA QUAESTIO

De parentibus, eorumque statu et conditione &c., et quosnam habeat fratres, sorores, aut cognatos praecipuos, haereticos vel Catholicos.

RESPONSIO

Genus paternum ab antiquo nobilique Arbalastorum stemmate profectum est, qui una cum Normannis in Angliam ingressi sunt, et in gentilitiis Normannorum matriculis Arbalasterii Regii dicuntur, unde et nunc in insignibus arcubalistam, eundem nominis munerisque primum indicium, gestamus.
Genus maternum a Wintroppis deducitur, splendida veterique prosapia. Pater, ut in re collapsa natus, primis annis mercaturum exercuit Hispaniam, deinde rebus non succentibus destitit, nunc vero fortuna parva sed sufficienti transigit, Catholice ut bene spero affectus.
Cognatos ex utero latere complures habeo: alios cives, et mercatores Londinenses, ampla satis fortuna extructos, quorum alii hereticissimi sunt et morosi, alii, quod in in Hispania negotia diu tractarint, Catholice (sed clam) sapiunt, iidem multos alios e fraternitate et sodalitio suo habent pariter animatos. Affinium reliqui nobilium more splendide satis vivunt, qui partim haeretice sapiunt, partim indifferenter et ad tempus se gerunt. Sorores tres, fratres vero duo adhuc supersunt.

TERTIA QUAESTIO

De studiis quibus operam dederit, et de profectu et progressu, et ubi studuerit.

RESPONSIO

Grammaticam, poesin, rhetoricam, logicam, philosophiam, mathematicas, historiam, criticam, philologiam, omnesque pene antiquos authores Grecos et Latinos, qua magis, qua minus, gustavi aut hausi, quatenus quidquam ad theologiam pretium operae facturum sperarem. Multa Graecorum patrum minora opera, et similiter Latinorum et historiam ecclesiasticam, et Sententiarum Magistrum et D. Thomae Summam, et patris Roberti Bellarmini et Zuaris in 3a et Stapletoni Principia, et similia Catholicorum scripta evolvi Cantabrigiae. 12 annos studui, quo tempore theologiae licentiati evadunt.

QUARTA QUAESTIO

De valetudine et aegritudine corporis animaeque quam sentit vel aliquando sensiit.

RESPONSIO

Aequabilem satis valetudinem <a> prima pueritia traduxi (qua Deo gratia sit), nisi quod tentationem aliquam febris leviculam, et triduanam, bis terve lacessitus tulerim, Caetera corpus integrum constat, studiis vigiliis laboribusque ferendis morigerum et par, neque aliqua quod sciam parte adhuc minatur. Animum constantem et tranquillem semper habui, et corpori concinnum: nunquam vero inversum aut per intervalla lucidum. Iam vero tam serenum sentio fidei lumine, tam sudum mollemque vernis his primi fervoris solibus, ut negotium non quodvis sit contritionis et timoris flatibus pro disciplinae Catholicae more inquietare aut exasperare. Et tamen boni nostri superintendentes conversionem meam insaniae calumnia defamuerunt.

QUINTA QUAESTIO

De vocatione, hoc est si haereticus aliquando vel schismaticus extiterit. Et quando? Qua via? Cuius gratia factus sit Catholicus, et quae ipsi acciderint circa hoc negotium, si aliquid passus est.

RESPONSIO

Tota anteacta vita inter haereticos natus et educatus, alte erroribus immersus sum. Vatiniano vel potius Calviniano odio in ecclesiam Catholicam exarsi. Omnia studia, preces, vota contra ecclesiam collimavi. Sed vigesimo nono aetatis anno coepi aliquid remittere de illo furore, et in alteram insilui opinionem, ut crederem unam esse et Catholicorum et Protestantium ecclesiam, neque ad salutem multum referre a quibus quis sentiat, priores tamen purioresque esse haereticorum Calvinianorum partes. Atque in hoc luto defixus penitus haerebam. Et iam libros famae conciliatores in Catholicos scripturire gestiebam: iam maleficis beneficiis et praebendis aureis onerandos humeros parabam, iam ambitionis terminos inter summos regni honores animo defigebam, iam pulchellae sponsae diu ambire nuptias faelix procus parabam, quas ad unius praebendae accessionem, quae 400 coronatos annuos praeberet, distuleram, eamque ob causam comitem Essexium sectabar, qui maturrime negotium se confecturum receperat. Cum ecce versanti mihi in aula (ubi aeque difficile est fieri bonum ac reperire) et librum quendam Reginaldi nostri pro causa Catholica conscriptum oscitanter legenti, nondum transcursa praefatione, tantum subito lucis divinae fulgus animitus hausi, tantum insoliti gaudii asperginem medullitus sensi, ut illo ipso momento protinus exiluerim gestiens, et in hanc apud me vocem prorupuerim, “nunc Catholicus sum.” Extemplo ergo, valedicto omnibus aulae, comiti, praebendae, Cantabrigiam revolo, et raptim nuncio sponsae amoribus remissionem, revoco me ad solitudinem, ad preces et lachrimas et luctus et ieiunia et humicubationes, ut praeteritae vitae sordibus depurgatis sereniori oculo et corde fidei et charitatis radios imbiberam, et Catholicae disciplinae honorem vitae novitate aemularer. Simulque Deum obnixe rogavi ut semestris temporis pacem et inducias largiretur, in quo ita me in omnibus controversaliis instruerem, ut possem cum haereticis sine dedecore causae manus conserere, quandoqcumque eo ventum esset. Atque ita Deo indulgente factum est. Interim consilium mihi dederunt amici totius rei censem ut fuga trans mare dilaberem priusquam res in propatulo esset. Negavi me facturum, sed confidenti potius animo expectaturum quid possent pseudoepiscopi dicere aut facere. Tandem itaque deprehensus sum, et in arctam custodiam per 7 menses traditus, unde saepe protractus coram commissariis regiis apparui. Quos oblatis centum et supra pro causa Catholica rationibus laccesivi ut unamquamque solverent, stipulatus deturum me manus si satisfacerent. Quid multis? Obstruxi eorum ora, ut non auderent provocati postulati flagitati verbum mutire. Sed postquam amplis pollicitationibus precibus minis infractum et immotum <me> persistere viderent, exuerunt me omnibus dignitatibus et bonis et ludicris minestellorum ordinibus et in carcerem remiserunt. Ergo ubi viderem ereptum omne librorum solatium, nec spem superesse aut disputandi cum illis aut agendi cum aliis, evasi, latui, aufugi, huc veni.

SEXTA QUAESTIO

De proposito ac desiderio quod sentit ad vitam ecclesiasticam agendam, et observandam disciplinam Collegii dum hic manserit.

RESPONSIO

Omnes animae potentias defixi in hoc proposito, ut hoc unum semper agant et desudent, quomodo Dei gloriam in ecclesiae bono promoveam. Hoc intellectus contemplatur, voluntas satagit, memoria ruminat, iudicium ponderat, desiderium aestuat, spes captat, totus denique animus versat et agitat. Et quia compendiosissima ad haec omnia via per humilitatem et obedientiam extenditur, morigerum me in omnibus Collegii huius institutis praebebo ut illam quae humilibus datur adipiscar gratiam.

Finis