Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio 

CENOTAPHIA

A CAROLO FITZGEOFRIDO POSITA ET SACRATA DIIS MANIBUS ET PIAE MEMORIAE NONNULLORUM

 Quos nunc meritae permensos tempora vitae
Secreti sinus orbis habet mundusque piorum.

OXONIAE, EXCUDEBAT JOSEPHUS BARNESIUS, 1601  

 

1. PIAE ET DIAE ANIMULAE ERRICI BANDI DESYDERATIISSIMI AMICULI, CENOTAPHIA MEA DO DICO DESTINO

Albo deorum et caelicolum choro
Adscripta, terrarum et fatui soli
Pertaesa, quicquid et dolente
Solem oculo pudet intueri,

Olim mei, o sacrata anima Errici, 5 
At nunc Dei, nunc et patrii poli,
Quae sola restas una Bandi
Portio, sed potior, superstes, 

Tete, ecce, quantum per lachrymas licet,
Quantum per aegri cordis anhelitus, 10 
Non alloquendum hic nomen, aeger
Alloquor, et lachrymans saluto.

Have perenne, atque (heu) Carolo tuo
Vale perenne, atque has tibi naenias
Habe perenne, si perenne 15 
Quid fuerit Caroli futurum.

Sperate lector carminibus meis,
Non sic legende in carminibus meis,
Lugende semper, et legendo
Si mea semper erunt legenda. 20 

Quicquid futurum est, seu mea posteri
Sciant, nepotes seu mea nesciant,
Hinc scito tu, nescire Carli
Te sine vivere, Bande, quicquam.

2.

Ut te muneribus suis bearent,
Sese numina, Bande, pauperarunt:
Linguam Mercuriius suam, suumque
Dat Pallas cerebrum, sua ora Peitho,
Phoebus ingenium suum, suumque 5 
Dat Cleio genium, suas Cupido
Genas, at genetrix suos amores.
Unus Iupiter abfuit, sed eheu
Quod non serius abfuisset! Ille
Suum dat tibi largiendo coelum. 10 
Beatissimus o beatiorum
Tanto munere, verum ego misellus
Sum miserrimus (heu!) miserrimorum,
Quod tu tam cito munere auctus illo
Beatissimus es beatiorum. 15

3. PATER DEFUNCTUM ALLOQUITUR

Heu iustas sine iure, aequas sine lege sorores,
Stamina quae stabili pollice nostra trahunt!
Quae decuit iuvenemque seni puerumque parenti
Ferre, senex iuveni fert pueroque parens.
Ergo levi cineri dabimus, tenuique favillae, 5 
Quae iusto decuit iusta dedisse seni?
Siccine de cunctis haeres quae a patre referret
Nil praeter lachrymas iam, tumulumque feret?
Quodque magis cruciat praebetque alimenta dolori,
Ingentes lachrymae sunt, tumulusque brevis. 10 
At bene habet. Potiora tibi patrimonia surgunt,
Elysiis haeres instituere plagis.

4. FRANCISCO PATRI ET FRANCISCO FILIO RUSSELIS, BEDFORDIAE COMITIBUS

Clare pater, clarique patris clarissime fili,
Magnus uterque a se, maior ab alterutro:
Tu genitor numquam merito, Francisce, fuisses,
Fransiscum sobolem ni tibi fata darent,
Tu genitus numquam digne, Fransisce, fuisses 5 
Franciscum dederant ni tibi fata patrem.
Morte patri par, nate, modo sed dispare mortis,
Ah! nocuit paritas, disparitasque magis.
Ferre patris mortem poteras virtute virili,
Sed patriae haud poteras in patre, et inde peris. 10 

5. FRANCISCO WALSINGAMO, EQUITI AURATO, CONSILIARIO REGIO

Et tu coelestem Iovis accersitus in aulem,
Walsingame, tuae Palladium patriae.
Nil adeo externas ausum sine teste per oras,
Ut tibi sit clausum notitiaeque tuae.
Te magis inde domi formidat Iberus inermem 5 
Quam foris armatum classe potente Drachum.
Indignans sua mortali secreta patere
Tete immortalem Iupiter esse iubet:
Tu patria poteras abiens atque orbe carere,
Te patria atque orbis rite carere nequit. 10 

6. PHILLIPO SYDNAEO EQUITI AURATO

Dona, Philippe, tibi vivo, lachrymasque cadenti,
Munera dein tumulo numina quinque dabant,
Mars primus, Martique Venus, Venerique Minerva,
Pan illi, Pani Calliopea comes.
Mars pectus, frontemque Venus, cerebrumque Minerva, 5 
Pan dedit Arcadiam, Calliopea modos.
Marti armis, facibus Veneri, ingenio Minervae,
Par Pani calamis, Calliope sonis.
Martem irae, Venerem lachrymae, luctusque Miniervam
Pana furor tetigit Calliopenque dolor.10 
Mars hastas, dat serta Venus, violasque Minerva
Pan hederas tumulo, Calliopea rosas.
Mars equitem, natumque Venus, pullumque Minerva,
Pan flet pastorem, Calliopeque patrem.

7.

Cur non Elysiis redeunt de vallibus umbrae?
Sydnaeus blandis Syrenis entheat aures.

8. GULIELMO MOHUNO, EQUITI ILLUSTRISSIMO
 
Cornubia patria

Quem peperi quondam faelix patremque virumque
Orba viro infaelix nunc fleo, et orba patre,
Nympha metalliferis praegnans Cornubia venis
At gravido praegnans nympha dolore magis.
Nec me praestantem meritis animisque Mohunum 5 
Tam peperisse decus, quam caruisse dolor.
Deficerent lachrymae, si non et prodiga flenti
Sufficeret latices Doris amica suos.
Cur absit tumulus functo mirare? Mohuno
Idem servatur scilicet atque mihi. 10 

9. RICHARDO GRANVILLO, EQUITI INVICTISSIMO

O metus, atque idem summa admiratio Iberum!
O stupor Hesperiae gentis, itemque timor!
O Sampson metuende, tua qui morte trumfas,
Pluraque quam vita, funere damna facis!
Ipse tuae mortis vindex et funeris ultor 5 
Per quem Vindicta est ultio et ipsa sui!
Sic victus, cupit ut victor sic se quoque vinci,
Nec, quo tunc vicit, victor abire modo.
Hoc unum forti superi invidere beatae
Patriae Granvillum ut contumularet humus. 10 
At, quae magnificum dederat tibi terra triumphum,
Haec eadem tumulum dat tibi magnificum

10. IOANNIS NORRISII HEROIS FORTISSIMI TUMULUS LOQUITUR

Quinque ego regnorum labor unicus, at me opellam
Invite praestant quatuor, una lubens.
Anglia, Belgia, Iberia, Gallia, Hybernia, cunctae
Nonnihil, ut fierem, contribuere mihi.
Anglia divitias, spes Belgica, Ibera timores 5 
Gallica gens laudes, at suum Ilerna scelus.
Omnia dum partum coeunt haec semina in unum,
Semidei nascor Norissi tumulus.

11. THOMAE EGERTONIO EQUITI TORQUATO

Irae deorum, vosque Avernales minae,
Acheronticusque livor atque Orci furor,
Vetulaeque noctis filia infamis fames,
Gulaeque nullis exaturandae stragibus,
Quousque tandem saevietis? Aut quibus 5 
Cruoris estis expiandi victimis?
Homicida Furia, mortis o pedissequa
Libitina, quam nam cladibus pausam dabis
Malisque nostris! Ut catervatim ruunt,
Luctusque nostros antevortant funera 10 
Praestantiora! Iamque Norrisii duo
Ratcliviusque cum Caraei pectore
Pressere nigra transtra puppis publicae.
Adhuc superstes unus instar plurium
Superabat, ille caeterorum fecerat 15 
Magis ferendas atque lugendas minus
Amissiones; idque sentiscis ferox
Stygiaeque sorti nostra transcribis bona,
Solatiumque luctus Egertonium
Ne parca Parca! Nequid uspiam super 20 
Solatiive staret aut levaminis.
At o supremae mortis et vitae arbitrae,
Famulae Tonantis, si quid ingemiscitis,
Nostrisque tandem si datum sat stragibus,
Pro mille noxis, mille pro dispendiis, 25 
Saltem hoc levamen unicum rebus date:
Quos abstulistis filio feroculae,
Mites parenti dabitis et fratri dies.

12. IOANNI IUELLO DANMONIO, SARISBURENSI EPISCOPO
 
Prosopopeia defuncti.

Non ego iam super astra vehi me laudibus opto,
Dudum anima evexit quem super astra Deus.
Quid nisi displiceat divo mihi fumus honoris
Cui numquam vivo non male gratus erat?
Sorduerat cum laus alio mihi semper ab ore 5 
Iam non a proprio sordeat ore magis?
Tantum igitur de se fas dicere iure Iuello
(De quo nulla potest dicere lingua male)
Discite de nostra vivi bene vivere vita,
Et bene de nostra discite morte mori. 10 

13. IN GEMMEUM NOMEN IUELLI

Non ideo in precio est magnus mihi iure Iuellus
Quod de gemmarum nomine nomen habet:
Verum ideo in precio mihi gemma est ipsa, quod ipsa
Gemma Iuellaeo ex nomine nomen habet.

14. EDUARDO DEERINGO, THEOLOGO

Anule chare, tui quod nominis innuit omen,
Aptavit digito quem Deus ipse suo,
Accedes nostris precium, Deringe, papyris,
Nec gemma renuas annulus ire comes.
Parcere principibus, sic laedere nescia lingua, 5 
Docta movere tamen, nata placere fuit.
Sat laudis, meritas tibi nolle adsciscere laudes,
Sat praemi, meruisse haud habuisse tamen.
Sat vitae vixisse Deo, patriaeque, tuisque.
Ha male! quod non his vixeris ipse satis. 10 

15. IOANNI FOXO, THEOLOGO ET MARTYROLOGO

Defuncto monumenta tibi quid, Foxe, paramus?
Quis potiora tibi quam tua, Foxe, paret?
Vinditiis asserta tuis gens enthea flammis
Te cinere et flammis asserit atque rogis.
Et quot divino canis ipse volumine testes, 5 
Tot laudis testes atque laboris habes.
Cum te assertorem divi cupiere videre,
Foxe, suum, terras linquis et astra petis.

16. LAURENTIO UMPHREDO, THEOLOGIAE DOCTORI

Laurus eras, Umfrede, tuas academia frondes
Iactavit merito, serta superba, diu:
Caetera quum viridi senium defraudet honore,
A senio vires tu capis atque comas.
Abfuit Elysiis tantum sua laurea lucis, 5 
Te Deus lucos transtulit ergo suos.

17. ALEXANDRO FITZGEOFRIDO, THEOLOGO PATRI SEMPER COLENDISSIMO, DESYDERATISSIMO

Marmor viatorem alloquitur.

Non desunt mihi verba, deest mihi lingua, viator,
Hanc tu si praestes vel lapis ipse loquar.
Ne mirare tamen, pietas et pondus amoris
Muta potest vestris saxa animare sonis.
Credidit exuviis hominis mihi Fitzgeofridius5 
Cui dedit induvias caelitis ipse Deus.
Nascenti dias Bedfordia praebuit auras,
Granta artes, vitam Cornubia, Isca necem,
Divitiae cupiisse nihil, studium aetheris ardor
Victus, sobrietas, nobilitasque, fides. 10 
At tu, quisquis eris, nisi me sis durior ipso,
Molliter optabis dormiat iste cinis.

18. HENRICO SMYTHAEO, THEOLOGO ET POETAE

Ad sacra tu primus duxisti pulpita Musas
Posthabito incesto nemore, atque Helicone profano.
Te praeeunte viam faelix, Smythaee, sorores
Pierides Christo nomen tutulosque dedere.
O quantum debet tibi concio sacra? Vel a te 5 
Quantum habuit vivo, quantum in te amisit adempto?
O quo tu linguam tinxisti in nectare! Vel quis
Angelus insedit labris! O qualis ab ore
Melleus Euphrates, et lactis vortice torrens
Undavit Gihon, et scatebris bibulum ebriat orbem! 10 
Digne polo iuvenis memorande, poloque recepte,
Nam tellus indigna fuit sibi munere tanto.
Vive meis (quanquam ipse meis quod vivere cures),
Aeternum victure tuis, Smythaee, papyris.

19. GUILEMO WHITAKERO, THEOLOGIAE DOCTORI

Nymfa diu scopula dura religata cathena
Nullam in deserto littore sensit opem.
Nuda sinus, ferroque manus attrita tenaci,
Fletibus ora, pedes compede, corda metu,
Exposita (heu!) monstris Ecclesia maesta marinis, 5 
Crimina quo lueret non sua morte sua.
Tu deploratae tandem miserate puellae
Accedis Perseus, o Whitaker, novus.
Balenasque truces contundis, et horrida caetae
Exsolvens vinclis membra, timore sinus. 10 
Iamque triumphata Latiali Gorgone tandem
Sydereos auges, victor optime, choros.

20. RICHARDO GRENHAMO, THEOLOGO

Te vivum voluit, Grenhame, latere, neque ante
Ostendi terris, quam raperere, Deus.
Viventi ingratus lucem tibi denegat orbis,
Nunc luce extincti fulgurat ecce tua.
Haud secus obfuscant picea ferrugine Phaebum 5 
Invida per longos nubila saepe dies,
Ille tamen terris radiorum prodigus aurum
Explicat, Hesperias iam subiturus aquas.
Vixisti ante Deo, Grenhame, at mortuus orbi;
Nunc orbi vivis, mortuus atque Deo. 10 

21. DILECTISSIMO CONSANGUINEO MEO RENALDO BELLOTTO, THEOLOGO

Ite oculi in lachrymas, ito in suspiria pectus,
Ito cor in gemitus, cordoliumque iecur,
Quandoquidem (heu) tenues ivit Bellottos in auras
Et tanti superest nomen inane viri.
Flos generis gentisque iubar, solatia vitae, 5 
Occiduaeque mihi spes cecidere domus:
Sed privata queror, quid enim dispendia tangam
Publica, vulneribus vulnera iuncta meis?
Patria, parce mihi, cui non fera Parca pepercit.
Sat mihi sat prius ingemuisse malis: 10 
Quae quia iuncta tuis, quam plaga reciproca laesit,
Te mea damna decet, me tua damna queri.
Neutra tamen lugenda nimis, pia patria, quando
Illius nostris sunt bona iuncta malis.
Nam tibi Bellottus vixit, patria, ante mihique, 15 
Nunc sibi fas vivat scilicet atque Deo.

22. H. NELDERO, THEOLOGO

Heu lachrymas! Iterum in nostros dolor incipit atrox
Se illatebrare sinus? Iterum seges altera questus
Luxuriat, maestique novum maris aequor arandum est?
Ecquis Agenoreo de semine prosatus exul
Vipereos nostris, fatalia semina, dentes 5 
Sparsit agris, luctus dira incrementa futuri,
Unde armatorum seges ingruit alta malorum?
O quae funerea de pixide laxat in orbem
Funestas Pandora faces? Patefacta recludens
Tartara, quot Furias, o quot manumittit Erynneis? 10
Praecipue morbos, sacrum genus, et quibus impar
Nequicquam imbelleis Podalirius obiicit arteis!
Hinc tot funerea caedes lachrymaeque per urbem
Grassantur, pestesque Erebi glomerantur in unum
Innumerae, incerto dum pendent omnia filo. 15 
Hinc longum superesse senes puerosque videmus
Praereptos citius fatis, aetasque laborans
Defluvio capitis vivit, moriturque comatus.
Vix ego Risdeni crudelia funera flere
Desieram, extinctos lachrymisque querebar amores, 20 
Ecce pium cantanda mihi nova funera funus
Excipiunt: quem das finem Libitina dolorum!
Tuque cerebrigenae sacris operate Minervae,
O Neldere, cadis (si sit cecidissse vocandum
Ad superas ferri sedes coeloque potiri), 25 
Flos Clarius, Phoebi pullus, Suadae medulla.
Et cuius tenebrosa prius quam nubila fati
Aureolum involvunt Laethea nocte nitorem.
Emicuit virtus velut Erigonaius ardor
Circumagensque Helice roseas Arctoa quadrigas, 30 
Et cuius sicco quisquis videt ore pheretrum
E duro riguisse oculos adamante putarem
Cotibus et duris cerebri mutasse fluorem.
Certe ego qui solus videar superesse meorum
Funeribus tantis, ut vitam in funere ducam 35 
(Dum malefida in me levis inclementia sortis
Conglomerat miserae sexcenta incommoda vitae),
Humidulis oculis video, pereoque videndo.
Verbaque plura velim charo dare moestus amico
Sed dolor (heu!) iugulat vocem, perimitque Camaenam.40 

23. GENEROSISSIMAE DOMINAE MARIAE MOHUNAE, RENALDI MOHUNI EQUITIS AURATI CONIUGI, HENRICI KILGRAEI EQUITIS AURATI FILIAE

Nunc ego ne-parcas tandem, nunc sentio Parcas,
Parcere cum nollent, bella Mohuna, tibi.
Non ego nolle tamen, sed non potuisse putarem
Parcere: lex solido scripta adamante vetat.
Flectere si quicquam, poteras tu flectere mortem, 5 
Parcere si poterat, parceret illa tibi.
Quod si nobilitas et priscum stemma valeret,
Kilgreiae poterat stemma valere domus.
Si forma aut species, poterat mors frigida ocellis
(Frigida quantumvis) incaluisse tuis, 10 
Si pietas, si dia fides, si denique virtus,
Quis virtute fide, quis pietate prior?
Singula non poterant, poterant tamen omnia forsan;
Omnia erant uni, non potuere tamen.

24. FRANCISCO DE BRINA, ITALO MEDICINAE DOCTORI

Terrea pars Brinae corpus, pars caelica Brinae
Spiritus: illa solo cessit, at ista polo.
Itala quem peperit, pepulit tamen Itala tellus,
Angla suscipiens fovit, et Isca tegit.
Non alius morbis adhibere peritior artes,5 
Promptior aut miseris consuluisse fuit.
Nunc, patriis profugum laribus pietatis amore,
Aetherei excipiunt, patria vera, lares.
In dubio est, talemne Italis insignius esset
Vel peperisse decus vel pepulisse nefas. 10 

25. IANO DOUZAE FILIO, IUVENI INCOMPARABILI

Aut Phaebi, aut (magna est nam controversia) Douzae
Progenies, idem ni sit uterque deus,
Belgice (quid maius dicam?) Sydnaee, vel illi,
Vel tibi, vel nulli, vel sociande patri,
Vive, amor; atque idem docti dolor orbis, adempte; 5 
Delitiae rerum tristitiaeque simul,
Quo, quidnam maius potuit dare Iupiter orbi,
Orbi immortalem te nisi, Douza daret?
Miraclum est nostro talem vixisse sub aevo,
Maius miraclum est sed potuisse mori. 10 

26. EDMONDO SPENCERO

Dum tumet inque suo nimis Anglia vate superbit
Atque omnes mundi provocat una sinus,
Et tu, Tasso, taces, nec tu, Bartasse, triumphas
Ulterius, caepit teque, Arioste, pudor,
Non tantum invidiam populus movet omnibus audax 5 
Sed coelum invasit livor, agitque deos,
Spenserumque tibi superi rapuere poetam,
Anglia, cum vatem non habuere parem.
Quantus erat, pro quo non tantum regna, sed ipsos
Rivales meruit patria habere deos! 10 

27. EIUSDEM TUMULUM CHAUCERI VICINUM WESTMONASTERIO

Spenserus cubat hic, Chaucero aetate priori
Inferior, tumulo proximus, arte prior.

28. RICHARDO TARLTONO

Conspicienda amplo quoties daret ora theatro
Tarltonus lepidum non sine dente caput,
Spectantum horrifico coelum intonat omne cachinno
Audiit et plausus aula suprema Iovis.
Attoniti stupere poli stupuere polorum 5 
Indiginae indigites coelicolumque cohors.
Hausuri ergo tuos omnes, Tarltone, lepores
Elysia in terras valle redire parant.
Id metuens, ne fors deserta Iupiter aula
Bellerophontaeos transigat usque dies, 10 
Ha! crudele tibi scelus imperat Atropos, et tum
Tarltonum ad plures insidiosa rapit.
Quod nisi tu peteres superos, Tarltone, petissent
Te superi, ad blandos conflua turba iocos.

29. THOMAE NASHO

Quum Mors, edictum Iovis imperiale secuta,
Vitales Nashi extingueret atra faces,
Armatam iuveni linguam calamumque tremendum
(Fulmina bina) prius insidiosa rapit.
Mox illum aggreditur nudum atque invadit inermem 5 
Atque ita de victo vate trophaea refert.
Cui si vel calamus praesto vel lingua fuisset,
Ipsa quidem metuit Mors truculenta mori.

30. NICHOLAO TREFUSIO

Faelices umbrae, vosque o nova numina manes,
Quos dii municipes iam statuere suos,
Tuque geni, nuper nostri tutela Trefusi,
Nunc conviva Iovis patriciusque poli,
Lenis ades praesensque piis allabere sacris, 5 
Pauperis et Musae tenuia liba cape:
Tenua liba quidem, nec non paupercula Musa.
Quod potuit fecit, quod voluit nequiit.

31. IOANNI CASAEO, MEDICINAE DOCTORI, PHILOSOPHO PRINCIPI

Omnes Casaeum comprobarunt calculi.
Linguam Minervae comprobavit calculus,
Apollo libris calculum addidit suum,
Artique calculum Aesculapius suum,
Vitamque Virtus calculo sanxit suo, 5 
Suoque mores calculo sanxit Fides.
At o nefandum factum et auditu scelus!
Quippe universis candidatum calculis
Mors una diro denigravit calculo.

32. ARTHURO HELO

Nate patris spes prima tui, solatia matris
Prima tuae, summus nunc utriusque dolor.
Ille tibi nato vitam dedit, illaque lucem.
Insuper et clarae stirpis uterque decus.
Ille tibi mores vivo dedit, illa pudorem, 5 
Et lacrymas cineri maestus uterque tuo.
Omnia quae poterant postquam illeque et illa dedisset
Ipse Deus caeli regna habitanda dedit.

33. TUMULUS LOQUITUR

Quem nollem tenuisse tego, quem amittere mallem
Heu! teneo. Vellem quo caruisse, fruor.
Qui cupio siluisse, loquo. Silet ille, loquentem
Quem cupio. Premo quem me premere ipse velim.
Arthuri tumulus dicor (quam paenitiet!) Heli 5 
(Quam dolet hoc misero laudis honore frui!)
Vis patrem matremque? Pius generosus uterque.
Vis patriam? Haec illi terra Devona fuit.
Vis vitam et mortem? Breviter tribus accipe verbi:
Vita fuit Musis dedita, morsque Deo. 10 

34. TR. GEOFRIDO

Fitzgeofridus eram dum tu, Geofride, superstes,
Parsque mei fuerat nomine clausa tuo.
Te mihi surripiunt fatalia numina, Parcae
Dimidiumque mei surripuere mihi.

35. IN TUMULUM AVARI ANONYMI

Qui iacet hic, vivus celare nomina iussit,
Ut si quis vellet haec quoque scire, daret.

36. IN TUMULUM VIVENTIS

Quam speciosa domus! Satis et spaciosa: dolendum est
Tam lautos dominum non habitare lares.

37. SCAEVOLAE CLAMOSISSIMI CAUSIDICI

Quod iacet hic, Rhadamanthe, tua ad subsellia raptus,
Non miror. Miror Scaevola quod tacet hic.

38. RICHARDO LATUARO, THEOLOGIAE DOCTORI ET POETAE

Finerat, Mortaeque datum satis ecce putarat,
Feralem exuerat lassa Camena peplum,
Timpora lugubrem, fatalia serta, cupressum
Iam prope depressis deposuere comis:
Nunctia Fama tulit Latuari funus, et heu 5 
Tantum suspirans, concidet exanimis.
Astabat Phoebus, manibus verbisque sororem
Sublevat, ipse etiam vix modo stare potens.
Aonios ambo maesti petiere recessus
Condentes tenebris trisitiaque caput. 10 
Morte tua inde silent Musae, Latuare, dolentes,
Quo in vivo solitae saepe fuere loqui.

39.

Ultima cunctarum libri vox ultima rerum,
Sola Deo divumque animis incognita.

Finis