Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio

1. THOMAE MYCHELBORNE MI DICATUR DEDICATUR AFFANIARUM LIBER TERTIUS

Tertius, ecce, tibi, fratres cum tertius inter
Aonios clueas, sed mihi primus amor.
Quem primum patrima Sais satis oscine dextro
Sorte mihi, cum sis ultimus ipse, dedit.
Tertia nostra tui sponsalia dia cerebri 5 
Nata petit, cerebri nata vigore mei.
O mihi quam grater, si quas ex hoc hymenaeo
Concipias copi pectore laetitias!
Unius genetrix tibi si mea filia risus
Extiterit, Priamum vincere dicar avum. 10 
Nec metuo sterilem: vetula sit ineptior Afra,
Fit Niobe, cerebri fertilitate tui.

2. AD THOMAM MYCHELBORNUM

Quidam e grammaticum severiorum
Insulsis pecuarii, tremendum
Attolit digitum, implicatque frontem,
At supercilii minacis arcum
Obliquat, miserumque me et trementem 5 
Torvum lumine limat intuente,
Et centum mihi verberationes
Dirus destinat, impotensque (o pars
Nostri cordis iniquor) libellum
Ausim filiolam mei cerebri, 10 
Et non filiolum meum vocare.
Atqui grammaticus meus negat se
Scire, filiolam hanc mei cerebri
Quam nuptum cerebro tuo dicamus
Unam esse, et minimam ultimamque natu 15 
Foetura e triplici meae Camaenae
Quas ego Affanias meas vocavi.
Quare, o grammaticelle mi, vicissim
Hunc nodum mihi, quaeso, Gordianum
Acuta ipse novacula cerebri 20 
Dissectum cito des, et expeditum,
Utrum mi integrius foret vocare
Natos Affanias, librosve natas?
Aut hoc si nimium nimis videtur,
Vestrorum mihi, quaeso, Scaevolarum 25 
Pandectas, canoriesque Prisciani,
Scitamentaque regulasque normasque
Omnes grammaticum vetustiorum
Gnavus discute, sedulus require,
Utrum tutius, expeditiusque 30 
Aequa lege Latinitatis, atque
Bona, cum venia patrum priorum
Possim dicere Romuli Remique 
Sordem grammaticos pediculosam, aut 
Sordes grammaticum pediculosas? 35 

3. AD IANUM

Vestibulum limenque novi tibi, Iane, libelli
Dedico, commissam fac tueare fidem.
Si mentem adducat quis, sponte Patulcius esto,
Si frontem adducat, Clusius esto pater.

4. AD CYNTHIAM

Cynthia, cede polo, noctu dominabitur astris
Clara Sabetha magis, casta Sabetha magis:
Aut potius ne cede polo, tu sydera noctu,
Illa suos Anglos nocte diesque regat.

5. AD ILLUSTRISSIMAM HEROINAM MARIAM PEMBROCHIAE COMITISSAM

Sydnaei genuina soror, prosapia coeli,
Filia sed Phaebi, Phaebigenumque parens!
O quam te memorem? Venerem? At tu castior illa
Illaque te, quovis iudice, pulchra minus.
Calliopen? Verum Musarum illa unica tantum, 5 
Musae omnes insunt sed tibi, diva, novem.
Euphrosinen? Verum illa etiam Charis unica tantum,
Mille tuis ludunt luminibus Charites.
Pallas? Sed Iovis e cerebro nisi nata fuisset
E cerebro nasci debuit illa tuo. 10 
Ergo quis es? Maria es, quo dici nomine gaudent
Pallas et Euphrosyne, Calliope, atque Venus.

6. AD INVICTISSIMUM HEROA CAROLUM BLONTAM, MONTIOAE DOMINUM

Maxime Blontiadum, cui se peritura reservant
Agmina, Tyronii sorte superba ducis,
Solus Ierneae qui ad pestem posceris Hydrae
Alcides, soboles non renuenda Iovi.
En tibi (quis melius humeros supponat Athlanti?) 5 
Spesque suas credit patria resque suas.
Heroumque animae, quotquot cecidere perempti,
Ultorem implorant teque tuamque manum.
Proque aris tu, pro focis gere praelia, pro te
Ara calet votis fervida, ture focus. 10 

7. AD REVERENDISSIMUM PATREM IOANANNEM WHITGIFTUM, ARCHIEPISCOPUM CANTUARIENSEM

Candida dona Dei qui te, Whitgifte, negabit,
Qualia sint nescit candida dona Dei.
Nil te candidius certe meliusve dederunt
(Quantum hnominum est) nobis astra, bonusque Deus.
Sed neque, credo, dabunt, quamvis rediviva reducant 5 
Argenti nitidos candida secla dies.
At ne dona, precor, mutent sua numina, ni fors
Pro sene, Whitgiftum restituant iuvenem.

8. DE EODEM
 
Ad Cranmerum

Non ideo te Phaenicem, Cranmere, vocamus,
Quod solus fueras unus et absque pari;
Nec quod rara avis, et mundo vix visa priori;
Nec quoniam lucis cultor et ultor eras;
Sed quia te in cinerem vitae satur ipse dedisti, 5 
Phaenicum ut cinis hic redderet inde novam.

9. AD REVERENDUM PATREM TOBIAM MATHAEUM, DUNELMENSEM EPISCOPUM

Mite supercilii iubar, et lepor auree vultus,
Tuque Pericleae frontis amaena charis,
Lingua, cui debet totum pro nectare caelum,
Qua sine, credo, forent pocula sicca Iovis,
Oraque Hymettaei quibus invidere quirites, 5 
Mellifluosque labris composuere favos:
Ut vestrae diis animata temporibus aurae
Musa reviviscit pene sepulta prius!
Nec nova res, quod vestra meae nunc aura Thaliae
Praestat, aletheae praestitit ante dea. 10 

10. AD REVERENDUM PATREM THOMAM BILSONUM, PRAESULEM WINTONENSEM

Quid Phoebi radiis exponere noctua pullos
Audeo? Quid caecus provoco grande iubar?
Sola ferat solem stirps quae ferat arma Tonantis,
Lucifugum metuat tela corusca genus.
Te solem mea lippa fugit, Bilsone, tueri, 5 
Luscula nectantum est Musa ferendo decus.
Nam radios impune tuos si ferre valeret,
Fulmina tunc poterat telaque ferre Iovis.
Fas animo coluisse tamen, quod cernere non est;
Nemo est tam caecus quin sciat esse iubar. 10 

11. AD REVERENDUM PATREM HENRICUM COTTONIUM, SARISBURIENSEM ANTISTITEM

Maesta suam fatis abreptam ecclesia gemmam
Fleverat, atque urbis una querela fuit:
Quamlibet antiquum redeant nova secula in aurum
Aurea vix gemmam reddere secla valent,
Verum ubi te, caeleste caput, reverentia templi, 5 
Sacrum pectus, honos urbis, et orbis amor,
Deliciae rerum, Cottoni, viderat astris
Delapsum, et fidei credita sacra tuae,
“En demissa polo nostra in solatia tandem
Gemma iterum,” populi vox fuit una, “venit.” 10 
Larga suas omnes Iovis indulgentia gemmas
In te uno nobis contulit, atque dedit.
Utque dedit, servet; nam tu si amittere, gemmas
Quas daret unde habeat dactylotheca Iovis?

12. AD REVERENDUM PATREM D. ROBINSONIUM, CARLIELENSEN EPISCOPUM

Sancte vir, aut nulli, aut sociande Renaldi,
Fors nisi quis mallet te sociare tibi,
Orba diu cuius iam ecclesia credita curae
Se curae sponso comperit esse suo,
Non ego ut has, venerande, legas cupere audeo nugas5 
Sat mihi si his nugis te patiere legi. 

13. AD VIRUM DOCTISSIMUM, IOANNEM RENALDUM

O virtus invicta, o insuperabile robur
Ingenii et dextrae, die Renalde, tuae!
O telum metuendum, o formidabile fulmen,
Una levis digitis penna vibrata tuis!
En Deus Herculeo calamum tibi robore donat, 5 
Romulea ut pereat viribus Hydra tuis.
Ille manum telumque movet, quo fretus in uno
Omnibus obiectas hostibus, ecce, caput.
Intumeant bellis, armisque, minisque superbi,
Magna solet minimis frangere saepe Deus. 10 

14. AD VIRUM DIVINUM MATHAEUM SUTLIVIUM

Unica tantum alios victores palma corona,
Deque uno meruit hoste triumphus agi.
Nestora Dormannus timuit fugitque Noellum,
Quod vulpi anserulus, Foxe, tibi Osorius.
Hector et Hardingus cecidit sub Achille Iuello. 5 
Campiano Hannibali Scipio Fulkus erat.
Tum cor papicolis Renaldus fregit in Harto,
Alba Stapeltonium iugera deinde premunt.
Une negas uni Sutlivi insistere palmae,
Quotque Hydrae, tot sunt ure trophaea tibi. 10 

15. AD GULIELMUM TOKERUM, THEOLOGIAE DOCTOREM

Te mea, si auderet tantum sperare triumphi,
Lectorem optaret Musa, Tokere, sibi.
Nempe venustates omnes, omnesque lepores,
Quicquid et est Charitum, quicquid et Aonidum, 5 
Si modo te ferret, poterat mea ferre papyrus.
Cunctarum siquidem es dextra, Tochere, manus.

16. AD THOMAM HYDAEUM, SARISBURIENSEM SANCTISSIMAE THEOLOGIAE DOCTOREM, CUM ILLI DRACUM MEUM OBTULERIM

Si suffurari curis gravioribus horam
Munia dum peragis irrequieta, potes,
Sive tibi hanc Titan sive hanc Plutonis coniux
Faenerat, et tricis forte vacare soles,
Hanc tenui impendas, minima est iactura, libello, 5 
Impensae precium gratia dantis erit.
Nempe Pericleas apinis puerilibus aures
Si potes, at vereor qui potes, oro, dabis.
Neve sit invidiae parvi mensura libelli
Parvula: qui canitur, maximus ille fuit. 10 
Non mage conveniens aliud tibi, candide, munus
Quam Dracus, ille sago maximus, ipse toga es.

17. EODEM ARGUMENTO, AD RENALDUM BELLOTTUM THEOLOGUM

Quo te, quo, liber impolite, tandem
Audax pectoris impetus superbi
Instigans rapit, et trahit procacem?
Aut cuius fieri modo expetiscis
Dextrae sarcina, luminisque paena? 5 
Bellottine? Quid, o liber, superbis?
Imprudens! Fore te ferendo credis
Dextrae robora, luminumque solem?
Audax omnia perpetrare, magnum
Quem canis, referes Dracum, libelle. 10 
Exi proinde, libelle, non morabor.
Nolentem quis enim velit morari
Quem nemo nimium velit volentem?
Bellotto ergo aditus propinquiores
Adornes, videas virum, et salutes, 15 
Qui pollens animo capaciore
Spiritus sapit enthei vigore
Vanae praeter opinionis auram
Multitudinis imperitioris
Maccorumque sat impolitulorum. 20
Ille si modo vel remotiori
Tete afflaverit halitu Prometheus
Iam binos prope mortuum per annos,
Alter Virbius en clues renatus.
At lucro tibi mors eritque laudi 25 
Bellottus tibi si dabit renasci!

18. AD GULIELMUM THORNUM, HEBRAEICAE LINGUAE PROFESSOREM

Thorne, cui sacrae mysteria cognita linguae,
Inque adyta ipsa dedit cui penetrare Deus,
Ni frustra quidam rabbinum gente putarunt
Non aliud superis esse ideoma diis,
Angelici vel tu ore chori facis ipse loquelas, 5 
Anglicus loquitur vel chorus ore tuo.

19. AD RICHARDUM HARVAEUM, DANMONIUM THEOLOGICUM

Has spicas tibi, diva Ceres, tibi, Bacche, racemos,
Haec tibi do lactis cymbia bina, Pales,
Quippe, Ceres, segetem, vites mihi, Bacche, dedisti,
Tu pecora et pecori pabula laeta, Pales.
Verum, o prime mei teneris formator ab annis, 5 
Libamenta tibi qualia quanta dabo?
Nec Cereri tantum debet seges, uva Lyaeo,
Pastoresve Pali, quantum ego iure tibi.
Tu mihi me quondam studiis, Harvaea, dedisti,
Totum ego me grata nunc vice reddo tibi. 10 

20. DE SALLIONE

Sub cruce Paulina tam belle Sallio dixit,
Dignum ut Petrina non cruce nemo putet.

21. AD ASELLUM PAROCHUM

Omne tulit punctum duplicemque meretur honorem,
Et gemina mystes laude vehendus erit.
Cuius facta suis respondent aemula verbis,
Nec vitae pugnat dissona lingua suae.
Qui monet atque movet, iubet ire, et praevius instat, 5 
Qui faciendo docet, quique docendo facit.
Talem cum te omnes merito fateamur, aselle,
Debita stat meritis insula bina tuis.
Prava docens peiora facis, linguamque secuta est
(Vara velut vibiam) pessima vita malam. 10 

22. DE ASELLO

Congrua temporibus atque auditoribus ipsis
Qui loquitur, prudens praeco salutis erit.
Praestat utrumque meus, quis non fateatur, asellus,
Apta loquens populis temporibus simul.
Istis frigidius nihil est, nec ineptius illis, 5 
Frigida nemo facit verba et inepta magis.

23. DE NANULO, SED DOCTISSIMO THEOLOGO

Tantane tantillo virtus in corpore? Tantas
Tantula tam varias arcula condit opes?
Qui nequit in pulicis sine scala ascendere tergum,
Cuique cicada volans Pegasus esse potest,
Ingenio mundi partes complectitur omnes 5 
Sydereasque vices aequoreasque vias.
Enthea vis animi divum mysteria pandit,
Et reserat summa condita iura poli.
Iliada ergo nucis mirum est incudere testam?
Illa sub hoc orbem claudere testa potest. 10 

24. AD DIVAM ELISAM

Dum mecum reputans imo sub pectore solus
Brutigenas recolo Martia corda duces,
Quos vita, quos morte beas, queis vivere sub te
Contigit, et pro te principe, Elisa, mori,
Sydnaeosque Drachosque, et Martigenas Granvillos, 5 
Et Burhoiadas et Gulielmiadas,
Hauquinsos, Frobisherios, fatalia Iberis
Nomina Norrisios, Caundishiosque tuos,
Atque alios, quorum aureolis Polyhymnia stellis
Aeterno insculpsit nomina clara polo, 10 
Foelices ter dico animas, queis gloria vitae,
Praemia queis etiam mortis Elisa fuit:
Nemo potest alia melius sub principe nasci,
Proque alia melius principe nemo mori.

25. DE FRANCISCO DRACHO

Fama ait, infantem si quando protervia Iberum
Corripuit petulans ore, animique procax,
Nec molles cunae, nec blanda crepundia curae,
Nulla movent Mammae ludicra, nulla Tatae,
Omnia nequicquam experiens maestissima nutrix 5 
Intexens tetricis blandula dicta minis,
Voce vocat ter deinde Drachum, furor illico fractus,
Nomine nativos incutiente metus.
Scilicet a cunis pubes Hispana tenellis,
Et primo didicit lacte timere Dracum. 10 
Accrevit cum aetate timor; qui nomine quondam
Terruerat pueros, terruit ore viros.

26. AD FRANCISCUM POPHAMUM, EQUITEM AURATUM

Quis faber hanc fulvo gemmam conclusit in auro?
Addidit hic precium scilicet atque decus.
Tu precio decorique auro es, Francisce, nec ullis
Congrua pectoribus flava metalla magis.
Quod si deficerent mundum aurea pondera, mundo 5 
Sufficerent mores fulva metalla tui.
Pectore gestatum hoc aurum minus unde superbit?
Gestantis mores ingeniumque sapit.

27. AD RENALDUM MOHUNUM, EQUITEM AURATUM

Nobilis Illermi soboles, qui more parentem
Et simul ore prius, nunc et honore refers,
Indepto dignum meritis a principe digna
Gratulor en titulum, qua licet arte, tibi.
Te minimo aequalem mitis mens fecerat, ergo 5 
Aequalem magnis nunc dea iure facit.
Sic sua virtuti sunt praemia; dotibus eia
Macte novis, titulos nacte, Mohune, novos.

28. AD RUDOLPHUM HORESEIUM, EQUITEM AURATUM

Flos, Horseii, virum quibus aureus ambit elenchus
Colla, quibus digitis fulgida gemma nitet,
Pectora cui Pallas dedit e potiore metallo
Quam tibi quo pectus cinxerat aurifaber,
Quandoquidem aurati cluis ordine ornamentum, 5 
Haec sinito ornetur nomine charta tuo.

29. AD IONATHANUM TRELAUNIUM, EQUITEM AURATUM

O multis memorande mihi, generose Tralauni,
Nominibus, patriae Iulia stella tuae,
Praemia virtuti tibi non indebita princeps
Nuper, et haec etiam nunc tibi Musa locat.
Te titulis regina novis et honoribus auxit, 5 
Tu titulos auge moribus, eia, tuis.
Non equitem auratum calcar, non aurea torquis,
Aurato digitus non facit orbe micans;
Auratum pectus, aurati in pectore mores,
Atque equitem virtus aurea sola facit.

30. AD IOANNEM HARINGTONIUM, EQUITEM AURATUM, POETAM VERE AUREUM

Ut tibi vis adsit Phoebus pater, in que vocatae
Adspirent faciles ad tua vota deae,
Sic tu crescenti faveas modo Ianae poetae,
Et bleso argutum te patere ore cani.
Tu quoque (ni vanis adflet nos Fama susurris) 5 
Pectora ab hiis Musis non aliena geris.
Nec satis Orlandi furias domuisse canendo,
Angelicam angelica vel cecinisse tuba.
Quin arguta vago flectas epigrammata torno,
Sive Britanna iuvent sive Latina magis. 10 
Inque his bubilico poteris comes ire poetae,
Illis Heywodos Davisiosque praeis.
Nimirium hoc vere est equitem praestare, veredo
Pegaseo reliquos ant’ equitare duces.

31. AD CLARISSIMO VIRO THOMAM BODLAEUM, NOVAE BIBLIOTHECAE OXONIAE INSTAURATOREM

Sedibus extorres, totoque Helicone relicto
Errabant profugae, coelica turba, deae,
Sicut apes, quibus ursa ferox immanibus ausis
Vimineos stravit, cerea tecta, lares.
Hospitio pro fugas Aluredus, et omnium egenas 5 
Excipit, et miseris fert miseranter opem.
Mollia quin sollers alvearia struxit ad urbem
Udus olorifera quam lavat Isis aqua.
Haud levius moliris opus, Bodlaee, minusve
Utile vel Charisin vel minus Aonisin, 10 
Dum melicae turbae melicos facis impiger hortos,
Prataque mellifluis undique foeta rosis.
Queis succum Latii gens sedule libet amomi,
Et Graii florem, plurima mella, thymi.
Talis enim nostris tua bibliotheca Camaenis 15 
Qualis mellilegae Chloridis hortus api.
Magnum opus, Aoniis struxisse palatia divis,
Sufficere hiis ipsis nectara, maius erit.

32. AD VIRUM CLARISSIMUM ANTONIUM ROUSAEUM

Foelicem memorare te parentem
Proventu numerosiore prolis,
Naturae ac simul eruditionis
Largis dotibus expolitae ad unguem,
(Seu quis discutiatve cogitve 5 
Florem corpori, indolemve mentis),
Nec, Rousaee, mihi libido, sed nec
(Si novi bene te) tibi cupido est.
Quamvis quid melius potest parari
Primaevo Ambrosio? Quid aut putari 10 
Potest candidius tuo Roberto,
Aut amabilius meo Richardo,
Franciscove facetius probari?
Arthuro dein’ Antonelluloque
Quid torosius elegantiusve? 15 
Ne natas loquar interim, quid autem
Natas? Nae Charites tot aut Diones!
Verum, quod patriae tuae per ora
Omnium pater audias bonorum,
Antoni, studiose cultor aequi, 20 
Hinc est quod merito lubensque possim
Faelicem memorare te parentem.

33. AD RICHARDUM CARAEUM VIRUM CLARISSIMUM

Quis deus tibi tam bene invocatus,
Dissertissime millium trecentum
Idemque optime plurimum, Caraee,
(Seu quis multiplicem eruditionem,
Seu quis, quo magis emicas elenchum 5 
Morum ponderet elegantiorum,
Virtutumque tot auream coronam)
Quis (inquam) deus (o deus profecto!)
Tantis te spoliis, tot et trophaeis
Terrarum locupletat exterarum, 10 
Domi perpetuo interim morantem
Et libris patriaeque servientem?
Quo Graii tibi, quo tibi Latini
Auri pondera tanta? Quove Hetrusci,
Galli, Teutones, invidique Iberi 15 
Tam adfatim te opibus suis bearunt?
O si tot deus ora, totque linguas
Mihi indulserit, ut tuas referrem
Laudes, quot dedit ora quotque linguas
Tibi uno deus ore, lingua in una! 20 

34. AD ROBERTUM MOYLIUM, VIRUM CLARISSIMUM

Nuper ut Aonia residens feriatus in umbra
Contemplor Clarium, frondea regna, nemus,
En tua me virtus pellacibus allicit escis
Et sacras penna praepete capto dapes.
Ah! Quibus illaqueor pedicis! Quae raetia mentem 5 
Impediunt captam, compedibusque premunt!
Hinc Pietas, soror inde piae Clementia mentis,
Hinc Sophia, inde Lepos, hinc Themis, inde Charis,
Hinc amor in doctos (quorum es non ultimus) omnes,
Inde animum stricto compede plura ligant. 10 
Retibus eia piis me nunquam exolve, Moyle,
Dum tam dia animo suppetat esca meo.
Talia sunt etenim mihi retia, talis et esca,
Ut dubitem, capiant retia an esca magis.

35. AD ANNAM MOYLIAM ROBERTI CONIUGEM, DOCTISSIMAM PIENTISSIMAM

An[na . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ]
Faemineo gestans mascula corda sinu
Cui Graio Uranie ter pectora lavit aceto,
Cui Latium indulsit dia Thalia melos:
O quam te sophies olim in penetralia divam 5 
Duxisse, aut mammis dicam aluisse suis?
Credo equidem Pandora fuit: quin verius illam
A mammis alitam credo fuisse tuis.
Aut divis Pandora velut sata millibus una est,
Sic tu Pandoris millibus una sata est. 10 

36. AD VIRUM ORNATISSIMUM CHRISTOPHORUM MAINWARIUM

O quem fata deum melioraque sydera tandem,
Queis ludo fuimus ludibrioque diu,
Iam miseros miserata, et fessos fessa premendo,
Aut fracta aut nostris exsaturata malis,
Sublicium generi cupiunt supponere nostro, 5 
Et iam lapsurae tigna novella domo,
Nullaque ne subsint priscae vestigia sedis,
Relliquiis fulchrum ruderibus parant!
O deflorenti tandem novus insite trunco
Surculus, et frondis spes recidiva novae! 10 
Lauta antiqua domus, per secula trina superstes,
Et fundata atavis atque habitata meis,
Per scelus, ecce, nothos nacta ignotosque colonos
Disparibus dominis est dominata diu:
Caetera perdiderat, nomen servavit avitum, 15 
Dedecori dominis opprobrioque novis
(Ut quoties tituli subeant et nomina mentem,
Et crimen videant et sua furta simul).
Vindice, Mainwari, teque assertore revixit,
Et postliminii iure renata viget. 25 
Indigenasque suos tandem rediviva salutat,
Haeredesque suos et sua regna videt.
Vindicat Aeneas profugos ex hoste penates,
Et facto potuit promeruisse polum;
Tu profugos hostes virtute penatibus arces, 30 
Vix tibi pro meritis sufficiet ipse polus.

37. AD FAMAM, DE REDITU RICHARDI ET FRANCISCI ROUSAEORUM E BELGIA

Quid me, quid dea lingulaca, Fama,
Tibi est lusio nunctiis cupitis?
Quid aures mihi, vana, prurientes
Quas nostri satis esse ad hos susurros,
Blandis vocibus usquequae lactas, 5 
Quae Fracisciolum meum, et Richardum
Fratrum, nobile par beatiorum,
Vota iam soluissse diis marinis,
In portu memoras Plymuthiano,
Deinde Haltonia domus patritae 10
Faelicem genium, et lares cupitos
Visisse, et decumam diis reversos
Immolasse penatibus salutem?
Credamne hoc tibi, diva millelinguis,
Cui ludo toties fui et cachinno, 15 
Vanis credulus usque et usque verbis?
At si vera mihi bonaeque tandem
Calculo fidei probata narras,
Immortalis in hoc repente fiam
Nunctio. At tibi, diva mellelinguis 20 
Veracissima caelitum dearum,
Non ingratus ero, tibi sed aram
In Franciscioli mei et Richardi
Genis purpuris struam, ut quotannis
Hac nostris hecatomba de labellis 25 
Tibi concidat osculationum.

38. AD EOSDEM FRATROS REDUCES

Certum est credere, quippe noster ille
Verus, quo mihi nemo Veritati
Litavit meliusve sanctiusve
Cuius verba ego pluris aestimarim
Ac centum tripodes, tot et Sybillas, 5 
Nunctio cupidas beavit aures.
Quare o iam dea praepotens volandi
Te manent tua sacra; adeste quot quot
Estis mi super osculationum,
Votum solvite pro parente vestro, 10 
Votum quod pepigit deae loquaci.
At vos, o reduces mei sodales,
Mi Francisciole atque mi Richarde
Expedite genas, sinus, ocellos,
Colla, pectora, dextras, lacertos,15 
Nam volans venio feroque mecum
Centenas simul osculationes,
Amplexus totidem, tot et cachinnos,
Et nexas manuum iugationes.
Quin illas quoque daedalas parate 20 
Linguas, artifices locutionum.
Garritus volo mille, mille rerum
Messes ingerere auribus novarum:
Qui mores hominum, situs locorum,
Urbium, suburbiumque vultus, 25 
Fontes, flumina, campi et ambulachra,
Aurae temperies, cibi atque potus;
Quid monstri fuerit vel unde natum,
Cocyti, an Stygis e palude, zythum
Mulsum Teutonici merum palati, 30 
Et quam dispare dissidet sapore
Nostrae cervisiae Blosflemiana?
Verum ante omnia sum sciendi avarus,
Quo res Pieridum loco, quid ille
Exterarum academiarum ocellus 35 
Leidensis lepor apparet novorum?
Quid Iuni genius, Charisque Dousae,
Peitho Scaligeri, Heurniique Phoebus,
Quid Volcania cogitet Minerva.
Haec ut vos mihi cuncta hiantem in aurem 40 
Verbis nectare sesamoque sparsis
Instillabitis ipse totus ora
Optarem fieri manusque quo vos
His amplceterer, oscularer illis.

39. AD GULIELMUM ET THOMAM MOHUNOS, FRATRES GERMANOS

Quos mihi non generis modo copula, non modo nexus
Sanguinis, et patrius conciliavit amor,
Sed, quo nullum animos gluten ligat arctius, ipsis
A cunis paritas, a ferulisque fides,
Vobis si nostrae poterant caruisse papyri 5 
O quanta poterant parte carere mei!
Quam tener a trunco concepit surculus, illam
Servat anus retinens arbor opaca fidem,
Et nos, quos eadem iunxit Lucina, Mohuni,
Solvere, vel nemo, vel Libitina potest. 10 

40. AD GULIELMUM †LUNERIUM†

Tune etiam hiis honor accedes, Illerme, papyris
Affaniisque legi te patiere meis?
Unde ergo incipiam, aut unde ordia prima capessam,
Quid medio dicam, quis mihi finis erit?
Conantem proavos, tua me vocat insita virtus. 5 
Gesta foris recolo? Sunt potiora domi.
Vota prius, nunc verba nova virtute fatigas,
Quodque canam semper, dum cano, semper adest.
Quid faciam ambiguum est, taceam nisi. Non ego penna
Alcides, virtus scilicet Hydra tua est. 10 

41. AD RICHARDUM CARAEUM, RICHARDI FILIUM, E GALLIS REDUCEM

Melligo iuvenum, Caraee, quotquot
Danmoni occiduis alunt in oris,
Ecquid Fama †sinistunae† auricellae
Veris se insinuat meae susurris,
Te longae peregrinitatis omnes 5 
Exanclasse molestias, marisque
Emensum omnia taedia, ad parentes
Patremque unanimum, piamque matrem,
Membrorum incolumi statu rediise,
Onustum omnigenae eruditionis 10 
Gazis et spoliis, quot aut Camaenae
Dant vaenum emporio Lutetiano
Aut culto Aureliae urbis in lycaeo?
Qua tibi Aonii latus Nevilli
Phaebaeumque Trelaunium sequuto 15 
Aulam invisere curiam magni
Regis contigit, aemulam Tonantis.
At o liligeri potentis aula,
Aetatem bene sit tibi, quod almum.
Careum modo patriae patrique 20 
Post desyderium utriusque longum,
Salvuumque incolumemque reddidisti.
At tu non modo stemmatumque opumque
Verum et laudis et eruditionis
Patritae genuinis artis haeres, 25 
Cresce in spem patriae, hostium timores,
Patris delicias, Elisae amores,
Donec consiliis senex, at ore
Et membris iuvenis sat integellus
Totum Nestora vixeris, tuisque 30 
Album feceris Albiona factis,
Melligo iuvenum, Caraee, quotquot
Danmoni occiduis alunt in oris.

42. AD IOHANNEM BARKHAMUM

O quantum est hominum politiorum
Amicissime, quantum amiciorum
Politissime, quantum et est ubique
(Barhhame) ordinis optime utriusque
Ten’ tantum Charisin virum et Camaenis, 5 
Quem tanti faciunt et illae et illae,
Quanti nec faciunt suas papillas,
Quanti nec faciunt suos ocellos,
Sed quid charius est vel hiis, vel illis;
Tanti naeniolas Carolianas, 10 
Scissas, quisquiliasque, lappulasque
Merarum, tineasque ineptiarum
Ten’ tantum facere, et probare talem?
Ite, ite o criticum severiorum
Putidissima gens et invenusta. 15 
Ite et grammaticum molestiorum
Paedagogica plebs et inficeta.
Ite, et naeniolas Carolianas
Dirum rodite, carpite, atque in illas
Verba fingite viliora longe20 
Scissis, quisquiliisque lappulisque
Merarum tineisque ineptiarum,
Vos ego morer atque vestra morus
Hilum? Centuriasve mille vestrum?
Hos moros morior atque vestra. Quin mi 25 
Pro multis Plato millibus sit unus.

43. AD IOANNEM PIM

Phaebi delitiae, lepos puelli,
Veri dextime ocelle, ocelle Carli,
Mellitissime Iane Pimme, quires
Absentis Caroli tui sodalis
Procuras adeo fidele cura 5 
Ut quisquam haud pote sit fideliori,
Quantumvis pater aut patronus esset,
Aut, maius loquor, ipse Verus esset.
En gratus tibi res tuas remitto,
Quas gratans mihi mutuas dedisti. 10
Cumque illis totidem remitto grates,
Quos in te radii eruditionis,
Virtutum quoque stellulae nitescunt,
Si grates modo tot potestur ullus
Fando farier, assequi iurando. 15 
Verum adhuc habeo atque habeo semper
Unum a te mihi mutuum, tuum cor.
Tuque habes simul atque habeto semper,
Unum a me tibi mutium, meum cor;
O in secula longa uterque servet 20 
Hoc suum sibi mutuum sodalis,
Carli Pimmulus, illiusque Carlus.

44. AD VERUM MEUM

Atque en, quod nunquam veriti sumus, altera messis
Exuit occiduas iam scilice comas,
Dum non natali me lux natalis in ora
Heu! procul a Musis te quoque, Vere, videt.
Lux, quae me terris te, Bar-Ptolomaee, dat astris, 5 
Ergo tibi merito festa, nefasta mihi.
Non ego verba tamen dico bona, non ego versus,
Non edera facio carmina, thure, rosa.
Nec capiti implexam Phaebea e fronde corollam.
Inficit exiguii sparsa saliva meri, 10 
More poetarum, nostro quoque, dum mea regno
Res stetit, et stabili sors mea nixi pede.
Ut quid enim? A Musis et te, mi Vere, remotus
Usquam natalem rebor adesse diem.
Certe, ego cum primum Musas Verumque reliqui, 15 
Tunc mea, tunc vere mens sibi visa mori.

45. AD THOMAM TRAVERSIUM, THEOLOGUM

Nuper corruerat, gravemque traxit
Fractis molibus antibusque ruptis
Columnisque labantibus ruinam
Aedes, quam populi prioris error
Divum nescio cui sacravit olim, 5 
Germanique dedit referre nomen.
Mox illam Attalicis redintegratam
Rursus sumptibus extruit popellus,
Et templum edificat Deo dicatum.
Tu, sacri pie mystagoge verbi, 10 
Devotumque Deo caput Traversi,
Hunc ipsum aedifias piis popellum
Praeceptis, monitisque sacrosanctis.
Hoc discriminis inter est utrosque,
Quod struit populus ruet vetustas, 15 
At quem tu populum struis, vetustas
Nescit destruere aut perennitates.
Nam quorsum meruet domus ruinam,
Quae fulcro solidissimo refulta est,
Cui Christus lapis augularis ipse est? 20 

46. XENIOLUM IOANNI RICEO THEOLOGO KAL. IAN. EXHIBITUM

Sic meae menti tua Musa chara est,
Sic meae Musae tua mens amata est,
Ut tibi semper melicas Camaenas
Exhibuissem,
 
Ni pudor menti rubicundus obstet, 5 
Ni rubor Musae pudibundus astet
Et tibi versus dare me vetarent
Musaque mensque.

Sic pudor menti rubicundus obstat,
Sic rubor Musae pudibundus adstat, 10 
Ut tibi nunquam timidas Camaenas
Exhibuissem,

Ni meae menti tua Musa chara,
Ni meae Musae tua mens amata,
Ni tibi versus dare me iuberent 15 
Musaque mensque.

47. AD IOANNEM WILOBAEUM, LATIFORENSEM

Si quid non plane illepidum siet inque venustum
Carminibus, vel siqua salis semiuncia nostris,
Quae suavi saturas embammate condiat aures
Lectorique gulam moveat, reparetque palatum,
Haud me adeo pudeat quod te, Wilobaee, vocavi 5 
Convivam tenuis mensae modicaeque patellae.
Gratus ades, si quisquam alius, discumbe paratus,
Si qua placent libes, si quae male cocta supersint
Volcano prandenda dabis reprandaque flammis.

48. AD IOANNEM LEIUM

Si quid ab ingenio mihi, si quid ab arte fuisset,
Quo tuus in caput hoc pelliceretur amor,
Forte aliquid tibi, Leie, minus debere viderer,
Cumque tua pariter laus mea iuncta foret:
(Nam virtus adamante suum trahit illice amorem, 5 
Nec precio studium fas spoliare suo).
At quod me immunem meritis, et rebus inanem
Dignetis muni corde putare tuum,
Materies potior mihi, causaque maior amandi;
At soli cessit laus in amore tibi. 10 

49. AD ANTONIUM GEOFRIDUM

Pars potior, Geofride, mei, qui pectoris huius
Tantum habeas, quantum nominis huius habes,
Ipse quidem si quando tui possim immemor esse,
Dimidii possum non meminisse mei.
Tuque etiam si quando mei potis immemor esse, 5 
Totius poteris non memor esse tui.
Iamque meis donec populi legar ore, necesse est
Tu populi chartis ore legare meis.

50. AD LITERAS A IOANNE DEBILLO AD ME MISSAS

Littera grata, mei gratissima scripta Debilli,
Nunctia fida animi, fabrica docta manus,
Grata mihi plusquam cuius sit dicere, adesdum,
Et refer a labiis basia mille meis.
Inspicio dorsum, video mea nomina, laetor, 5 
Cerea tum celera vincla resolvo manu.
Inspicio frontem, lego nomina chara Debilli.
Vix mihi cor saliens pectoris aula tenet.
A capite a calcem lego singula, singula amorem
Spirant, et decies lecta relecta placent. 10 
O nardi myrotheca meri preciosa papyre,
Aeternum nostri pectoris hospes eris;
Primo tacta manus, oculos dein lecta beasti,
Littera, nunc pergas clausa beare sinus.

51. IN AURUM, EISDEM LITERULIS INCLUSUM, LUDICRUM

Horrificos partus, et inexpectata parenti
Pignora, mirari desinat orbis iners.
Quis fando audierit patrum, quis vera nepotum
Crederet? En uterum chartula faeta parit.
Iuno tuam Lucina fidem? Iam charta laborat 5 
Parturiens, aegrae fer dea mitis opem.
En parit: hem superi! Flavo puer exiit ore
Aurea cui toto corpore forma nitet.
E nato cognosco patrem, decet esse Debilli
Progeniem auratam, par sit ut illa patri. 10 

52. AD MARMADUCUM ANGROMUM, THEOLOGUM

Ad te cum modo litteras dedissem,
Haud longas nimis, aut laboriosas,
Sed quales calamo meo volanti
Extorsere sua rapacitate
Tempus, nunctius, occupationes, 5 
Et pro nomine nominis notassem
Tres tantummodo litteras priores,
Tu me, Marmaduce (ut pater leporum es
Disertissimus, et facetiarum)
Trium dixti hominem esse litterarum: 10 
At quod tu nihil ipse reddidisti
Nec (quod nos habuit magis moleste)
Venisti, macerans tuos sodales,
Carolumque tuum tuumque Verum,
Expectando avidissimis ocellis 15 
Te, qui nullus ades tamen, nec a re
Quicquam (quae tua culpa) litterarum;
Quamvis sis homo (quod fatemur omnes)
Omnium mihi crede, litterarum;
Quid preci mihi, si tamen probarem 20 
Te nullarum hominem esse litterarum?

53. DE COMA GLYCERES

Flavia defuncta est, verum non tota, superstes
Quippe coma in Glyceres vertice vivit adhuc.

54. DE COLLINO

Si quicquam indulget cuiquam Collinus amicum,
Quod tamen et rarus difficilisque facit,
Cultellum, vel equum, vel ephippia, sivi macheram,
Vel librum, vel, quod charius est, catulum,
Haec quoque solennis comitatur naenia munus 5 
“Hoc nulli, praeter te, mihi crede darem.”
Dicta dolosque salax observat coniugis uxor
Aelia, nequitias docta puella satis:
Clamque viro, extentis digitis in cornua, dicit
“ Haec nulli, praeter te, mihi crede darem.” 10 

55. IN BLATERANAM

Linguaque densque sua duros, Blaterna, dolores
Mobilitate movent, dens tibi, lingua viro.
Una utriusque potest poenae medicina mederi,
Faucibus extraheret si quis utrumque tibi.

56. DE MATHONE

Nil nisi condimenta suis Matho ponit amicis,
Qualia nam quaeris? Optima: nempe famem.

57. DE CAUSIDICO ET FAMULO

Tempore quo Britones suberant Mariae, illa tyranno
Hesperiae, Latio rursus et ille lupo,
Ibat causidicus famulo comitatus ad urbem
Qua vigit Angliaci curia summa fori:
Fors illis frater venit obvius, ordinis eius 5 
Qui de Francisci nomine nomen habet.
Quem simul ac manibusque crucem lumbisque capistrum
Gestantem e longe servulus intuitur,
“Hem! fuge sanus (ait) celeri et te crede veredo
Si quaquae tibi sit cura salutis, here, 10 
Carnificem en video laqueumque crucemque paratam.
Actum est de collo, si videt ille, tuo.”

58. AD SCAEVOLAM S.

Infidiam numero qui dixit, Scaevola, primo,
Nullius hunc credo grammaticum numeri.

59. IN GYLIPPIM

Gylippus ille, quem videtis oblongo
Volatiles mentirier grues collo,
Rubicundipesque et rufirostre cornicum
(Mea queis redundat ora) vulgus incessu,
Ut per plateas obvias mihi occursat 5 
Aperit galero verticem prior nudum
Operitque pectus, more quo saltandi
Recentior fit. Deinde cervinam
Capitis columnan flexuosus obliquat,
Et ore utrinque paululum retroducto, 10 
Labiis plicatis blandius mihi arridet,
Tanquam sodali et intumo et perantiquo,
Cum quo tamen ne verba tot prius feci,
Quot fertur absoluisse epistolam Caesar.
Quod si ex aselli obviantis occursu, 15 
Qui nutibusque gestibusque blanditus
Tanquam magistrum cognitum salutabat,
Melioris omen aleae augurabatur
Captivus olim Marius, haud quidem frustra
Beatores spondeam mihi soles, 20 
Cui tam venustus contigit salutator.

60. IN LIBRUM FURCIFERI CUIUSDAM DE CRUCE ADORANDI

De cruce, magnificos quid carpis, livide, libros?
Dignum authore opus est, dignus et ille opere est.

61. DE AROPE

Faenore torvus Arops oppressus et aere Lucroni
Bis senis Rhenum mensibus erro bibit.
Mox redit, et veteres inter convictor amicos,
Nil praeter Tyberim Danubiumque crepat.
Iamque Pyrenaeos lingua, iam transvolat Alpes, 5 
Iamque Appeninum devorat ore iugum:
Narrat quid lecto secum meditetur in ipso
Borboniusque potens Austriacusque sagax.
Tam Budam Pragamque sonat magnumque Rudolphum,
Et nomen didicit, Belgrada, forte tuum. 10 
Nec Constantini pollens Amurathus in urbe,
Nec Shaha bellopotens, Persipolisque latet,
Hunc fecere novum Lucroni foenora Ulysem,
Si nil debuerat, nil didicisset Arops.

62. DE PUSIONE

Interrogavi pusionem pumulum
Puerum protervum, scitulum, natum ad sales,
Ut cum morosa matre convenit patri?
“Ah bellule,” inquit “Cyprii sunt turtures,
Simul ambo gaudent, condolent ambo simul. 5 
Foris eunte mutuum gaudent patre,
Domum reverso mutuus redit dolor.”
O Cypriorum comparum concordiam!

63. IN AVITUM

Centum formosas Venerem cum pingeret unam
Inspexit summus pictor et urget opus.
Ut centum pingat Phoebos totidemque Dianas
Inspiciat nasum solus, Avite, tuum.

64. DE MORIANO

Nil nisi bella crepat Morianus et arma ducesque,
Obsessas urbes naumachiasque suas.
Iamque cicatrices veteres, et vulnera nudat
Quae pro pellicibus ebrius ipse tulit.
“Hoc ad Ulisipolis validissima maenia sensit 5 
Ad portus caepi, Sancta Dominga, tuos,
Havardo vertex sub duce laesus,” ait.
“Hoc in fronte Drachum comitatus bellipotentem,
Dumque suam Vindicta necem nece vindicat ipsa,
Sub duce Grenvillo hoc dextera vulnus habet. 10 
Hoc laeva divicta dedit summersaque classis,
Aeternum Hesperiae dedecus atque dolor,
Illud Rothomagi, verum hoc ad maenia Brestae,
Devoraci adscitus Norrioque duce.
Crux hoc Hispana transfixum claudicat hasta, 15 
Cum tibi se Gades, magne dedere comes.”
Partem unam, Moriane, domi tibi Gallia laesit,
Cur non ostentas vulnera et illa? Tacit.

65. IN FAEDIFRAGUM FIDIFRAGUM

Perfidissime perditissimorum,
Si quem ad supplicium gravesque paenas,
Victimam Crucio Deo immolandam
Sacram ob perfidiam vafrasque tecnas
Vindices scelerum dii resposcunt, 5 
Vindices scelerum dii reposcunt
Sacram ob perfidiam vafrasque tecnas
Victimam Crucio Deo immolandum
Tete ad supplicium gravesque paenas,
Perditissime perfidissimorum.10 

66. IN ONELLUM

Te nunquam caenare foris testabor, Onelle,
Quippe domi caenas semper, Onelle, meae.

67. IN PANTOPHLUM

Pantophlum quoties turba de simplice quisquam
Paucula cui debet paucula et illa rogat,
Sive duos faber aureolos, sarctorve selibram,
Sive coronatos pro stipe quinque coquus,
Min’ de tantillo malus obstrepis, inquit, et istis 5 
De tricis audes sollicitare, scelus?
Tum pugnis pedibusque probe demittit onustum,
Et quae non debet prodigus aera locat.
Si quis chirographo tandem, vel pignore fretus
Creditor instabit de meliore nota, 10 
Condictosque dies, duplicato faenore, lapsos
Obiiciet variis mista querela minis.
Tum vel triticum adhuc non vendidit, aera moratur
Villicus, aut aliis omnia solvit heri.
Nempe hoc est hodie generosum solvere, verba 15 
Pendere divitibus, verbera pauperibus.

68. DE BRYSONE

Moredredi caput oppido stupendum,
Qui fertur radio decempedali
Clivum intercilii fuisse mensus,
Gawini cranium, amphora cadoque
Integroque capacius medimno, 5 
Et fauces Gargantuae, vetustas
Iam tandem sileat. Caput Brysonis
Secli monstra prioris atque nostri,
Atque aevi superat fidem futuri.
Auris dextera cuius a sinistra 10 
Tantum dissidet aure, nemo quantum
Vel binis equitaverit diebus:
Hae ad maenia quippe Troinovantae
Illa ad Exoniae sita est macella.
O infandum iter aurium duarum! 15 

69.

Si bene qui latuit vixit bene, nemo Brysone
His annis melius vixit in urbe tribus:
Namque domi ter-bis-senos latuit bene menses
Dum prodire foras auribusq absque pudet.

70. DE BRUNIO

Audit iactari vulgo foliumque Sybillae
Se audire credit Brunius.
Ut cuiquam ingenii fuerit meloris acumen
Et flos et aura blandior,
Indomito sic posse minus pugnare Lyaeo, 5 
Citiusque inebriarier,
Hinc vix libato cyatho persaepe secundo
Simulat madere Brunius,
Praesumptaque alios praevortitur ebrietate,
Ne caeteri praeoccupent. 10 
Sic aliis ille ingenium furatur, at illi
Furantur alii Liberum.

71. IN QUENDAM

Quod trahis antiquam Romana ab origine stirpem
Et Curios iactas Scipiadumque gentis,
Credo ego: nam qui te Verrem genuere parentes
Brutus erat genitor, Porcia mater erat.

72. IN SILONEM

Quatuor aetatum tres uno in corpore, Silo,
Solus habes, vere tu micrcosmus eris.
Aurea Phaebeo radiant tibi secula naso,
Aenea perfricta tempora fronte geris.
Ferrea furaces cohibent nunc secula suras, 5 
(Iupiter haec faxit sint tibi secla diu),
Una deest aetas, argentea, scilicet illam
Exhausit loculis Liber et alma Venus.

73. DE BITONE

Exoptat mortem Bito coniugis, illa mariti,
Funereamque thoris sperat uterque facem.
Pro quibus Arno Iovem votis rogat omnibus haeres,
Ut voti evadat compos uterque sui.

74. IN ACERRAM

Ingenio pestem sit perniciemque tabaccho;
Nec metuas, non te laedet, Acerra; cape.

75. MARILLA ACCEPTO NUNTIO, SED FALSO, DE INTERITU MARITI, DELIQUO ANIMI CORREPTA VIX TANDEM AD SE REDIIT

Tentatura piae virtutem Fama Marillae
Ad plures charum nunciat isse virum.
Ergo secuta suos anima illico amantis amores
Advolat Elysias irrequieta domus.
Nec mirata polos epulasve morata deorum, 5 
Ipsa suum exquirit sedulaque ubique deum.
Verum ubi verba sibi data senserat, astra Iovemque
Liquit, et ad terras officiosa redit.
Multae pro fidis caelum petiere maritis,
Linquere quae potuit sola Marilla fuit. 10 

76. IN LYCUM

Cervisiae senio cascum peioris acetum,
Et conclamati mortua vappa cadi,
Quaeque tubo miseris distillat lacryma guttis,
Quaeque tuae renuant pocula tetra sues,
Haec, Lyce, sunt, nobis tua quae christallina promunt 5 
Scilicet a Venetis usque petita focis.
Non genuina tamen christallina credo; venenis
Fracta forent istis si genuina forent.

77. DE SALIO

Extulit uxorem Salius, nec longa moratus,
Ancillam dominae iussit obire vicem.
Favit Hymen blando spes ultra et vota marito,
Crediderat famulam ducere, duxit heram.

78. DE ARDELIONE

Non augur volucres, fibras non novit haruspex,
Non Druides stellas, Gymnosophista polos,
Ardelio ut pictas (namque haec sua bibla) chartas,
Haec sua relligio haec mystica sacra colit.
Ad nutum saliunt, digiti crepitumque sequuntur, 5 
Cum caculis reges, cum sociisque tori.
Selege quam cupias, ineat selecta favillas,
Ipsa sinu exilet nox redivivus tuo.
Nec tantum quam voce loquax, verbisque requiris,
Sed veniet tacita quam tibi mente vocas. 10 
Non modo quid dicas coram Ardelione cavendum est,
Verum et secreto quid tibi corde taces.

79. IN GALLAM

Cum te relinquit Phoebus in lecto occidens,
Oriensque lecto repperit,
Mediique cursus mox labore exaestuans
Lecto exeuntum vix videt,
Haud ille frustra (Galla) sit, qui faeminam 5 
Te dixerit lectissimam.

80. IN PUMILIONEM QUI VETULA GRANDISCULA NUPSERAT

Magnum aliquid supraque istas, audacule, vires
Aggrederis, vetulae nubere Pasiphaae.
Quid si te tanquam pedicillum interneceret ungue!
In tumulum frontis sat tibi ruga foret.

81. IN ARTIFICIOSISSIMAS MERCIMONIAS

Aemula naturae secli sollertia nostri
Quas non ad census invenit usque vias?
Ecquid magna parens ausa est effingere, quod non
Ausa ementiri est daedala nostra manus?
Calvus emit crines, formosos fuscula vultus, 5 
Inque foro claudus quaerit habetque pedes.
Quin anus emptitiis corrodit dentibus offas,
Aurem, oculum, nasum, datque apotheca manum.
Si natos cupias, nec quo generentur habebis,
Hoc quoque, si numeres, institor Ollo dabit, 10 
Unde autem linguam coemas tibi nescio, nempe
Effugit haec nostras fabrica sola manus,
Causidicos nisi forte petas, turbamque forensem,
Venales linguas gentem eam habere ferunt.

82. DE BITONE

Ter decies quovis Bito mense invitat amicos,
Vix conviviarum est unica mensa capax.
Prodigus est, inquis? Imo nil parcius: hospes
Humphredi poteris pinguior esse ducis.
Sola gravant steriles preciosa toreumata mensas 5 
Eque auro creber, qui sitit, ipse calix,
Caelatique scyphi atque argentea pocula, quorum
In fundo sitiens stat cataphractus eques.
Unde oculis saturis, vacuo sed ventre redibis,
Nec tibi caena datur, sed preciosa fames. 10 

83. IN CALVUM

Quantumvis aliquid fatuo videare popello
Non ego unius aestimo, Calve, pili.

84. IN AMBITIOSUM

Quid regnis sceptrisque inhias, titulosque capescis
Et fumos captas, ambitiose, leves?
Regna domi tibi sunt praesto, non cernis? Apud te
Te rege, sic rex, sic induperator eris.
Quo fasces populis, quo grandia nomina, reges, 5 
Si modo rex vellet quilibet esse sui?

85. DE SCRAPTIA

Febre laborabat fessae mala sarcina terrae
Scraptia, spesque super nulla salutis erat.
Fastidit medicos, ridetque Machaeonas omnes,
Quos parvo ut iugulent, cogere nemo potest.
Tantum vicinae consultum blaesula sagae 5 
Murmura, stat natum mittere Gurgonidem.
Mittit; abit, properat, sagam disquirit. At illam
Nudius hinc quartus plebs obiisse refert.
Mox redit, et matri cupide responsa moranti
“Esto animo,” dixit, “omnia fausta, bono.” 10 
Cui mater, “Quantum recolis da temporis horam
Qua tecum mulier, nate, locuta fuit?”
Illa refert, decimam. Tum Scraptia, “Pol mihi iam tum
Ipse paroxismus cedere visus erat!”

86. IN GELLAM

Cerussata tibi facies est causa pudoris,
Dum metuis frontem, Gella, fricare tuam.

87. DE SCAURO ET BRUNIANO

Scaurus macheram Bruniani praestinans,
“Quid (inquit) ista pro machera solvero
Hora sub ipsa qua maritam duxero?”
Cui Brunianus, “Aureolos dabit decem
Aut nuptiarum luce prima, aut funeris.” 5 
Scaurus recusat, funeris diem abnegat,
Hic ergo dissitum est, quibus uxorius Afer
Se proxenetam interserens et arbitrum,
“Quin convenitis?” inquit. “Ego pol censeo
Horam esse eandem nuptiarum ac funeris.” 10 

88. AD VERSIFICEM

Si bene stare tu nequeant, aut currere versus,
Mitte in aquam, et videas an bene nare queant.

89. AD TRUELLIUM

Omnia sunt semper tua somnia vera, Truelli:
Sola tibi siquidem cornea porta patet.

90. DE CRUMENA MEA

Credo equidem gallum nostra latitare crumena.
Semper ab hac fugiunt pavidi, et dant terga leones.

91. DE RUFFO ET DOMINA

Ruffus heram famulus meretricem dicit, at illa
“Do veniam, haec recitas ebrius, “inquit, “abi.”
Pol satis humane factum! Neque nesciit illud,
In medio verum saepius esse mero.

92. DE COMITATE

Quantos quantillis cumulos emit ille favoris,
Cuius munifica est pilea, lingua, genu!

93. AD AMBROSIUM STEPHANIUM

Opportuna mihi tua venit epistola certe;
Cras ego clysteren sumere namque paro.

94. AD EUNDEM

Nomen ab ambrosia tibi qui, Stephani, indidit ille,
Te bolum Stygio censuit esse Iovi.

95. IN STEPHANIUM

Obiicis assiduam, Stephani, mihi saepe palestram;
Accubuam obiicio sed tibi iure tuam.

96. IN BECUM

Procuratores ne te deprehendere possint
Post nasum poteris, Bece, latere tuum.

97. AD CANDIDUM DE ALDO

Si quot, ut soleat, meos libellos
Noster, Candide, mutuatur Aldus,
Partem deputat hos sui peculi,
Et suos numerat, suasque fronti
Inscribit calamo notas venustus; 5 
Ex dono Caroli sui sodalis.
Idem cum me hodie duos rogaret
Aureos sibi mutuos, negavi.
Causam, Candide, quaeris? Ha! Verebar
Ne illis forsan inurat, ut libellis, 10 
Ex dono Caroli sui sodalis.

98. DE ANTIO

Bini, quos alit educatque, nati
Et suos vocat Antius putatque.
An sui dubiine sint notivi
Vulgus haesitat. Inficit Sabellus,
“Verum tandem ego providus sciensque 5 
Novo qua ratione callidisque
Signis, iuditiis quibus, notisque
Suos esse satis probet popello,
Ut nec inficias eat Sabellus.
Suis nempe meus libris quod Aldus 10 
Natis Antius hoc suis inurat 
Ex dono Caranii sui sodalis.

99. AD EDOARDUM MYCHELBORNUM

Discedens tibi quod tuus poeta
Non dixit solitum vale, manumque
Tesseram fidei bonae iugavit,
Ignoscas petit, Edoarde, sic qui
Discedens dare tum vale nequibat, 5 
Mox salve citius dabit reversus.

100. IN BRITANNIAM DOCTI VIRI GULIELMI CAMBDENI

Quas mihi relliquias Danaum, delira vetustas,
Obiicis, aut Troiae moenia celsa novae?
Quem Brutum Albionis fingis, Galfrede, parentem
Moribus o vere nomina nata tuis?
Camdenus toto divisos orbe Britannos 5 
Toti orbi primus reddidit ingenio.
Imo etiam toto divisit ab orbe Britannos,
Contiguos superis quos facit, atque polis.

101. AD RICHARDUM CARPENTERUM

Antistes veterum summe sodalium
O et prima mihi cura recentium,
Carpentere, lepos salque hominis, mihi
Si tecum liceat per mea fata, per
Aversa (heu!) nimium numina vivere 5 
Totque haurire tuas aure facetias,
Et pigros salibus praecipitare, tum
Garritu remoras iniicere impigris
Phoebis, Hercle equidem non ego tunc velim
Lusus Mercurii aut nequitias mihi, 10 
Non voces Charitum aut verba Cupidinum,
Non omnes lepidi lautitias poli.
Hoc unum (fateor) iure meo tuo
Vero (dicere fas) invideo boni;
Quin et ipse moves invidiam mihi, 15 
Quod semper liceat te tibi perfrui.

102. AD VENTOS ET FLUMINA, PRO ADVENTU VERI MIHI

Aeolii proceres, suboles animosa Typhoei,
Tuque etiam Astraeo gens genitore sata,
Aeris o medici, quorum est prohibere veterno
Omnia complentem semper agendo deum,
Vosque o vicinos ausi facere impetum in agros 5 
Subsidiis pluvii Veiovis aucta cohors,
Hostilesque lacus inimicaque flumina, quid vos
Redditis infestas in mea vota vias?
Neve oppugnato curarum ingente phalange
Occurrat Verus suppetias animo, 10 
Quid vos o pluviae fluviique immanibus iris
Cingitis adversas obsidione vias?
Quid vobis socios animo est disiunctio amanteis?
Quantulus e nostra caede triumphus erit,
At precibus saltem , quos non est vincere telis? 15 
Ponite iam victi flabra animosa Noti.
Curarum hoc profugos spargat fuga corde maniplos,
Et mea me Verus visat amabilitas.
Si fors destituatur equo aut vectore veredo,
Huc, Zephyre o, Xanthum fer Baliumque tuum. 20 
Illo non illis erit aptior ullus equiso,
Me tibi non vivet gratior ullus homo.

103. IN LYCUM SACRIFICUM

Sacra legis qui sacra facis. Cur diceris ergo
Tantum sacrificus, non (Lyce) sacrilegus?

104. IN BALDAM

Quod senior plures trivisti inglorius annos,
Me tibi vis nudo surgere calvitio.
Hac ratione tuo surgam quoque, Balde, caballo,
Hordea cui tricies horna dedere cibos.

105. AD AULUM

Montis in excelso Michaelis vertice natum,
Quis te humile natum censeat, Aule, loco?

106. AD ALDUM

Obscuro quicunque loco te dixerit ortum
Errat, in apricis natus es, Alde, iugis. 

107. IN QUENDAM

Nare ruber, rufo suras indutus amictu,
Ungue rapax, nostrum pyrrhocoraca refers.

108. AD VIRUM DOCTISSIMUM, THEODORUM BEZAM

Canities veneranda, superciliumque verendum,
Dulce tamen, Pericli quale fuisse rear:
Caelestes rugae (si fas modo dicere rugas)
Quas duxit laevi pumice in ore Charis:
Fas mihi vos nostris gemmas intexere chartis, 5 
Quas magis aureolo Phoebus in orbe ferat.
Sancte senex, urbi vivas orbique, precamur,
Dum successorem dent tibi fata parem.
Quae mea vota Deum si sint habitura faventem,
Beza, hominum extremus qui morientur, eris. 10

109. AD VIRUM DOCTISSIMUM, IOSEPHUM SCALIGERUM

Semideum genus, o, et, quod genere altius omni
Caesarea o soboles, Scaliger, orte diis.
Aut nihilo, aut tantum minor hoc, patre Caesare, quod non
Scaligerum terris, ceu dedit ille, dares,
Numina cum prolem tibi, iam defessa creando, 5 
Dent nullam, quoniam non potuere parem.
Tu, ne Scaligerum gens tota periret, adoptas
In quibus aetatem iam superesse potes,
Totque umbras veterum tenebris, et nocte sepultas
Tu vitae, ingens numine, restituis, 10 
Maior adoptivis, alii quam corpore natis!
Ecquem turba vocat tam numerosa patrem?

110. AD AMPLISSIMUM VIRUM HENRICUM RANZOVIUM

Pervaga virtutis, lateque volubilis aura est,
Atque sui vacuum non sinit esse sinum.
Ranzovium quae nunc tellus, quis nesciat axis,
Ni Phoebum et socias nesciat ille deas?
Nos quoque, divisi toto licet orbe Britanni, 5 
Haud divisa tuo nomine turba sumus.
Inservit totus tibi iure poeticus orbis,
Te sine, si qua fluit vena, inamaena fluit.
Nulla venit Phaebo, nulla aut placitura Camaenis
Quae non Ranzovii pagina nomen habet. 10 
O bene servatum, Musis quodcunque repostum est!
Qui peritura dabit, non peritura feret.

111. AD VIRUM CLARISSIMUM IANUM DOUZAM

Quantum, Iane, tuo vivat modo Phaebus in aere
Et quantum sociae nomina sacra deae,
Ingenue testantur, et id si forte negarent,
Conscia testentur diique hominisque cohors.
Proque tuo aere tibi, Douza, aere perennius omni 5 
Pignus habes, laudes, et sine morte decus.
Tu modo sis facilis, nec quantum iure reposcas.
A non-solvendo dure reposce choro.
Nam tibi quod debent si Musae et Apollo reponent,
Vix sibi, quo sese post tueantur, erit. 10 

112. AD ALBERICUM ET SCIPIONEM GENTILES, FRATRES DOCTISSIMOS

Fors etiam hoc, Alberice, sacrae pretiosa Themistos
Gemma, tui irradies lumine solis opus.
Fors etiam (quod vis ausim sperare) tenebunt
Ludicra nostra tuae, Scipio culte, manus.
Contigerit fors utra, virum me iure putabo, 5 
Utraque contigerit, pene putabo deum.
At bene diversis statuit vos Iupiter oris,
Quippe uni caelo sol satis unus erit.

113. AD PAULUM MELISSUM, POETAM OPTIMUM MAXIMUM

Frigus erat, tremulosque gelu concusserat artus,
Admovi tepido frigida membra foco.
En tua dextra tenet schediasmata (maxime vatum)
O tripode, aut summi vertice nata Iovis .
Hic subito e manibus liber excidit, excipit ignis: 5 
Illaesus media substitit illa pyra.
Miranti Phoebus, “Quid librum,” ait, “ignis in illum,
Quam totum Claria Musa rigavit aqua?”

114. IN EIUSDEM OPERA POETICA

Gemmas quaerere, sed nitentiores
In gazas volui mei Melissi;
Nectar sugere, sed suaviusque
E favis volui mei Melissi;
Flores carpere sed venustiores 5
Ex hortis volui mei Melissi;
Leporesque sed elegantiores
E scriptis volui mei Melissi.
Sed dum sedulus hinc et inde lustror,
Lustrans colligo, colligens reduco 10 
Unum in fascisculum, e meo Melisso
Gemmas, nectara, flosculos, lepores,
Et novus mihi nascitur Melissus,
Et duos habeo integros Melissos,
Excussum alterum et alterum notatum. 15 
Nunc paene video meum Melissum
(Quantus, quantus is est) mihi esse totum
Gemmas, nectara, flosculos, lepores.

115. IN MANES CATULLIANOS IULII CAESARIS SCALIGERI

Mirabar lepidi manes umbrasque poetae,
Quo Verona suo vate triumphat ovans,
Doctius et quiddam divinius esse locutas,
Quam quae composuit carmine vivus adhuc.
Nunc scio; mortalis in terris scripserat illa, 5 
Elysiis cecinit divius ista iugis.

116. COLUMBAE POETICAE FREDERICI TAUBMANNI

Quae Veneris nuper fueramus cura columbae,
Nunc sumus in Phoebi Phoebiadumque fide.
Sed neque de cura quicquam Citherea remittit,
Aemula quin Phoebi nos magis usque colit.
Hoc tibi debemus, Franceae gloria gentis, 5 
Concolor o nostrae die poeta nivi.
Cedite cornices nobis, longaevaque Phaenix,
Et siqua altas secula iactat avis.
Ut candore prius, sic nunc superamus et annis,
Quippe immortalis iam chorus, ecce, sumus. 10 
Gratia par; illi nomen nivemque dabamus,
Is Phaebum et nobis secula longa dedit.

117. AD CUPIDINEM DE IANI LERNUTII OCELLIS

Pupe luscule paetulae Diones,
Quid te luminis orbitas moleste
Vexat, quid dolet his carere ocellis?
En collyria iam tibi parata,
En ipsi tibi iam parati ocelli, 5 
Lernuti tibi habe novos ocellos,
Lernuti inquam oculissimos ocellos,
Lernuti, Charitum tuique ocelli,
Ut Phoebum modo provocare possis,
Totius iubar orbis atque ocellum, 10 
Pupe luscule paetulae Diones!

118. DE DUOBUS SECUNDIS POETIS CLARISSIMIS, IOANNE HAGIENSI ET PETRO LOTICHIO

Tota Graecia non duos Homeros
Non totum Latium duos Marones;
At Germania prodiga usque vatum
Terris una duos dedit Secundos;
Tales una dedit duos Secundos, 5 
Ut vix Graecia tota si rediret,
Vix totum Latium prius recensve,
Ni fors restituat suum illa Homerum,
Ni fors rediderit suum hoc Maronem
Terris post poterit puto priorem 10 
Duobus dare tertium Secundis.

119. AD IACOBUM VLUGGIUM, BELGAM POETAM, IN SUOS SACROS HYMNOS

Haec sacro, Iacobe, die tibi lusimus, ut quae
Sacra canis, ritu conveniente canam.
Ludere cum sanctis non est, sed ludere sancta,
Crediderim hos festos esse sacrare dies.
Fas sacra mihi (credo) die celebrare, canentem 5 
Digna die sacro carmina, digna viro.

120. AD IACOBUM CRULLIUM, GERMANUM

Arma tua referunt, Crula, gentilia gentis:
Serpens et geminis anchora cincta rosis,
Ancora serpentis flexo circundatur orbe,
Altera candidula est altera rubra rosa est.
Anchora quid? Christus. Quid serpens? Livor. At illa 5 
Quid rosa rubra? Fides. Alba quid illa? Salus.
Quid metuis mundi fluctus? Est anchora Christus,
Illa fixa fides, hinc tibi certa salus.

121. DE SERPENTE ANCHORAM MORDENTE

Anchoreum serpens dum ferum dente remorte,
Franguntur dentes, anchora firma manet.
Sic alios rabido dum perdere cogitat aestu
Lividus a rabie laeditur ipse sua.

122. IN SYMBOLUM IPSIUS, ANCHORA SALUTIS MEAE CHRISTUS

Dum mundi variis iactantur vela procellis,
Anchora firma meae, Christe, salutis eris.
Euge, Satan, intende Notos pelagique furores,
Nil moror; hic sacra est anchora, salva ratis.

123. DE IOANNE MOLLERO, GERMANO THEOLOGO, A LATRONIBUS PER EMENTITAE EBRIETATIS SYCOPHANTIAS, PECUNIIS OMNIBUS VAFRE EMUNCTO

Auri sacri fames, quid non mortalia cogis
Pectora! Divinus dixerat ille Maro. 
Auri sacra sitis, quid non mortalia cogis
Pectora! Sic potius diceret ille Maro.
Namque tuum rapiunt aurum (Mollere) bibaces. 5 
Dic mihi, sacra fames haec siet, anne sitis?
Pocula carnificis sed sumat dira, precabor,
Sive erat ille fames, sive erat illa sitis.

124.

Qui simulando sitim rapuit tibi (Mollere) nummos,
Tantaleim vere perferat ille sitim.

125.

Cur syllabam penultimam
Nunc tendit, et nunc corripit
Mollerus, o lector, rogas.
Quod Mollerus communis est.
Communis et cur sit rogas? 5 
Attende dicam: longulum
Natura Mollerum facit,
Sed ecce latro corripit
Pecuniam dum surripit.
At quisquis ex longo brevem 10 
Sic fecit, e brevi precor
Ut ipse fiat longior,
Longamque faciat literam.

126. AD IOANNEM MOLLERUM

Cum tibi fures rapuere nummos
Ingeni cur non rapuere dotes,
Vilius cum sit leviusque mentis
Dotibus aurum?

Scilicet mentis nihili latrones 5 
Aestimant merces, neque dia furto
Tollitur virtus homini, neque ipso
Vulnere fati.

Ergo qui terras petis hinc remotas
Has feras tecum, peregrine, gazas 10 
Quas tibi furtum nequeat, neque ipsum
Tollere fatum.

127. EIDEM DISCEDENTI PROPEMPTICON

Ha male! Coniunctos animo disiunget amicos
Corpore longinquis dissita terra plagis?
Tot mihi terrarum parasangis distrahar ipse,
Meque tot eripient flumina, rura, mihi?
Et variis degam pariter regionibus unus, 5 
Angligenaque simul, Teutonicaque simul.
Ah fiet! Siquidem corpus Albion excors,
Cor cum Mollero Teutonis ora meo.
Iamque sinus, Mollere, tuus mea corda reportat
In quos hoc corpus non queat ire sinus. 10 
Praedo animi, Mollere mei, fur callide cordis,
Fare agedum qua num me clepis arte mihi?
Iusta peto; deprense, mihi vel redde meum cor,
Aut cum corde meo me quoque praedo rape.

128. DE POLLENTE

Pantavorum Pollens haeredem ex asse reliquit
Credidit affinem, sed fuit ille nepos.

129. IN ATHAEUM

Ut semper iures numquam periurus, athaee,
At tibi nemo tamen curat habere fidem:
Nam quamvis iurando Deum coelumque fatiges,
Te iurare tamen, credis, athaee, nihil.

130. DE MALLIO

Ius equitis diva petiit a principe nuper,
Assuetus semper Mallius ire pedes.

131. AD AMICOS OXONIENSES

Vere, o mi coryphae amiculorum,
Rousaei gemini pares gemelli,
Stacte et lacte aliti piae Thaliae,
Tuque, o More, pater ioci salisque,
Praedulcis chorus Aeneique Nasi, 5 
Cycni pectora molliora pluma,
O Vernone Phillippidesque chare,
Charior mihi pectoris medulla,
Vosque o corda nivis colore tincta,
O Rashlaee, Bohune, tuque Traefri, 10 
Dum vos in media iocos Calaena
Dum risus veneresque captitatis,
Ille Fitzgeofridus ille vester
Nonnumquam lepidissimus sodalis,
Quocum ludere, plaudere, et iocari, 15 
Ridere et bibere, et comesse suestis,
Tabescit misero improboque morbo,
Expectans properata quando Parca
Vitae stamina dissecet caducae.
At quos percoluit, pii sodales, 20 
Apud vos cupit arrabonem amoris
Sui linquere, quam prius recedat.
En ipsam hanc animam polos petentem,
Vestrum dividuam cuique tradit.
At negant streperi patres Lycaei 25 
In ullas animam potesse partes
Dividi, solidamque et intellegam.
Ergo ut diditur integros in artus
Toto corpore tota dum vigescit,
Sic totam hanc animam fidelem, amicam, 30 
Unusquisque sodalium capessat,
Ad quod evolat impotens morari,
Polis posthabitis, poli et planetis,
Purique aetheris orbibus beatis.
Vos poli mihi, vos poli planetae, 35 
Vos orbes mihi et aetheris beati.

132. AD EUSTATHIUM MORUM, THEOLOGUM

Eustathi, sincerus amor, quem gestito chari
Pectoris in penito, pondera grata, sinu,
Ecquid Fama tradux ad vestras detulit aureis
Ut furit immitis in mea membra lues?
Si non audieras, versus age consule nostros: 5 
Quam vere dominum languida Musa refert!
Ossibus ille suas absumpsit, et illa, medullas,
Ille suis pedibus languet, et illa suis.
Credo equidem omnivorae Stygis isset uterque sub umbras
Si tuus ad vitam non revocassset amor. 10 

133. AD EDUARDUM MYCHELBORNUM

Dum calidus sano spirabat corpore sanguis,
Dumque etiam vegeto pectore firmus eram,
Abstinui metuique tibi dare carmina, turbem
Uppupa ne cantus, o philomela, tuos.
Nunc tibi, cum domino morituras tradere nugas 5 
Audeo, cum media puppe Charontis agor.
Sic ubi fata vocant Thamisis qui mutus ad undas
Vixerat, en moriens carmina fundit olor.
O mea cycnaeos referant modulamina cantus,
Doctaque vel moriens carmina Musa canat. 10 
Saepius Orcinas me iuverit isse sub umbras
Saepius ut laudes concinerem ore tuas.

134. AD IOANNEM SPRINTAM

Cynthia iam nono cava cornua suscitat orbe
Dum liquidum biiugis aera tranat equis,
Tempore quo Claria petii rus urbe relicta,
Longa Coronaei qua iacet ora ducis.
Miraris longos abitus tardosque recessus, 5 
Thespiadum fili Sprinta, locique parens?
Me gravis adfligit longo cruciamine morbus
Quique Machaoniae rideat artis opem:
At tu pio chari, mi Sprinta, salute sodalis,
Mille iocos, Phoebo carmina mille lites. 10 

135. AD AMICUM

Sic tibi longam dea det salutem,
Praeses incertae dea sanitatis;
Sic tuos longum vegeto vigore
Sospitet artus,

Ut meo morbo pius ingemiscis, 5 
Totus in luctum resolutus, atque
Pro meae placas precibus salutis
Munere Phoebum,

Ut paroxismos aliquos dolorum
Subtrahas (una patiendo) nobis 10 
Et tuos miscens gemitus amici
Luctibus addas.

Sic duint longam tibi dii salutem,
Sic graves numquam misere dolores
Sentias, qui me male iam secundo 15 
Mense molestant.

136. AD AMICOS CANTABRIGIENSES

Audebo anser oloribus canoris
Raucus obstrepere? Improbisque nugis
Furari licet horulam legendis?
Audebo triviali ineptuloque
Et quod rus redolet sat inficetum 5 
Quo natum miserum furente morbo
Aures carmine lancinare vestras?
Hoc si fors liceat, peregrinanti
Quae vestri hospitium sinus requirit
Praebere hospitium sinu Camaenae, 10 
O charissima turba amiculorum
Quos urbs mollibus implicat lacertis
Numquam condita Cantabro abs Ibero,
Sed testudine structa Apollinari,
O Bentone, Flamanche, et o Durando 15 
Et Brigmanne caput fidele amico.
Quam vere dominum refert Camaena!
Siccus corpore succus utriusque
Siccus corpore sanguis utriusque
Infirmi titubant pedes utrique. 20 
Si vestro tamen in sinu fovetis
Forsan respiciet Salus utrumque.
Sic passer prope mortuus, calenti
Fovit Lesbia dum sinu, revixit.

137. HOMINIS ORTUS ET OBITUS

Vix totus nobis in partum sufficit annus,
Una sed in mortem sufficit hora brevis.

138.

Dicebam aegrotus “moriar,” subito ecce revisi;
Et sanus “vivam,” mortuus ecce cado.
O dubias hominum mentes caecasque futuri!
O quantum furvae pectora noctis habent!
Cum vita incerta est, cum mors certissima, certo 5 
Nec “vivam” possum dicere, nec “moriar.”

139. DE PARCA

Vana refert vulgus non ulli parcere Parcam,
Parcit, et aequales non habet illa manus.
Inspidis Pyliam donat plerumque senectam,
Ingenuis primos vix sinit ire dies.

140. SOMNIUM VITAE

Recte vetusti somnium vitam vocant:
Moribundus ipse somniat vitam sibi. 

141. AD GEORGIUM SUMMASTERUM, AULAE LATEPORTENSIS PRIMARIUM DIGNISSIMUM

Integerrime praesidum Georgi,
Quot novensilium domus dearum,
Phoeboque hospita, vatibusque semper
Aula, cui titulum patentiores
(Sed per antiphrasin) dedere portae, 5 
Olim viderat, aut videbit olim,
Vosque o sancte geni, et sacri penates
Tutelare decus loci, et patroni,
Adeste atque humili favete Musae.
En vestri quotacunque cultioris 10 
Pars sodalitii nec improbanda
Sed nec dedecori futura prorsus,
Ille Fitzgeofridus ille vester,
Quem vos nonnihil aestimare suestis,
Vobis scilicet orbi et universo 15 
Datis publicitus palam tabellis
Testatum cupit, et libens fatetur
(Haud gratae tamen absque mentis aura)
Quantus quantulus est (sit ipse si quis)
Aut quantum fore pollicentur anni 20 
Futuri meliora fors daturi,
Totum post Deum et optumos parentes
Harvaeumque sibi alterum parentem,
Se acceptum merito referre vobis.
Vos me adhuc tenerum rudemque alumnum 25 
Et charo patre destitutum, et illo
(Qui desyderium patris superstes
Allevaret) avunculo Mohuno,
(Eheu vulnera bina telo ab uno!)
Cum primum ferulae manum Harvianae 30 
Iam subduximus haud ephaebi, at annos
Lustris addimus duos duobus;
Excepistis, et in sinu foventes
Gratum (Iupiter!) otiique plenum
Septenne hospitiumque praebuistis. 35
Vobis scilicet educationem,
Vobis insimul eruditionem
Illa quantulacumque sit, vel illa
Acceptam fero, debeoque vobis
Et illam (fateor lubens) et illam. 40 
Quibus pro meritisque praemiisque
Quod unum potui, potisis-sim et unum,
Vos semper colui colamque semper,
Et grata recolam subinde mente.
Quamvis dissitus ultimis sub oris 45 
Rhenum combibo Sequanamve Tybrimve
Aut quo me mea cunque mox feret sors
Vos mecum memori feram usque corde.
Sed nec, vos etiam o dii penates
Prorsus immemores reor vicissim 50 
Et vestri fore vatis atque alumni,
Si non immemor ille alumnus et si
Non plane male gratus ille vates.
Sed cum vestra dehinc tenore longo
Ornamenta domus, et aulae et urbis, 55
Nullo nomina non canenda soeclo
Percensebitis, inclutum Iuellum,
Turnerumque disertum et eruditum
(Ingratam licet impiamque prolem),
Granvillumque inde, Moylium, et Caraeum, 60 
Nelderumque Trefusiumque vestrum,
Fors censebitur unus inter illos
Extremum licet infimumque saltem
Dignus Fitzgeofridus esse nomen.
Sic semper vigeatque floreatque 65
Ut semper viguitque floruitque
Vestris numinibus, geni et penates
Aularum optuma, tuque praeses aulae
Integerrime praesidum Georgi.

142. AD LECTORES

Gaudete atque animos bonos habere,
Quotquot per maris aequor aestuosi,
Per syrtes, brevia, et vagas arenas
Per Scyllas, avidasque per Carybdes,
Per quaecunque anus Amphitrite in alvi 5 
Monstra abdomine alit capaciore
Mecum parva tulit carina, nautae
Gaudete atque animos bonos habete,
Et summum feriat celeuma coelum.
En oram video, vagam ecce longi 10 
Exanclavimus aream profundi.
Quam saepe heu! scopulos levis phaselus
Haesit barbariei ad aestuosos?
Quam saepe heu! prope fecimus dolendum
Bonae naufragium Latinitatis! 15 
Atque haec omnia et aegriora, nautae
Insanum ruimus genus, reversi
Ut merces nimium malas feramus,
Nugas, affanias, ineptiasque.
Et quid quaeso aliud ferunt ab Indis 20 
(Qui Gangemque petunt, Platamque) utrisque,
Ni fors circopithecon, aut catellum,
Psittacumque cuniculumque rarum,
Simiamque sibi parem usque ad unguem,
Lusus, delicias, ineptiasque 25 
Insanae dominae aut levis puelli,
Quibus maxima nunc placere merx est. 

143. THOMAE MYCHELBORNE

A te principium, tibi desinet. Ultimus esse
Nil est quod renuas, qui mihi primus eras.

Cenotaphia