Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio   

CAROLI FITZGEOFRIDI AFFANIAE SIVE EPIGRAMMATUM LIBRI TRES EIUSDEM CENOTAPHIA

Turpe est difficiles habere nugas,
Et stultus labor est ineptiarum

OXONIAE, EXCUDEBAT IOSEPHUS BARNESIUS, 1601 

 

AD EDOARDUM MICHELBORNUM

Candidissime millium trecentum
Edoarde, novem iubar sororum
Atque Apollineae decus cohortis,
En tuus tibi Carolus meusque
Immo Carolus utriusque nostrum, 5 
Trinos hosce epigrammatum libellos
(Salsos Iuppiter! et lepore tinctos)
Misit, quos (tibi forte si molestum
Non sit) nunc iterum rogat sagaci
Perlustres oculo, et notes lapillo 10 
Albo quae bona, quae secus nigello.
Sic quondam Celeri suo Secundus
Dedit carmina Plinius legenda,
Dedit Pomponius, ipse factitasse
Fertur Burdigalensis et poeta. 15 
Et factum bene, quippe gestit ora
(Quod faustum siet o patrima virgo!)
Hinc atque hinc volitare per virorum.
Namque hos ingenii perire foetus
Nefas iudicat, aut latere porro. 20 
Nec minus fugitat tibi videri
Suffenus, vel ineptus aestimator
Rerum quas propria polivit arte.
Quare consilium tuum, tuamque
Censuram petit, ut probata nobis 25 
Calculus probet et tuus vicissim,
Unam quippe tuam approbationem
Pluris aestimat ac trecenta vulgi.
Rudis punctula, quoi placere stultum est.

Tuus HILARIUS VERUS

 

HILARIO VERO SUO

Cum grave iudicii mihi defuat acris acumen
(Vere, iuventutis floscule Palladiae)
Quid tamen argutis instas mihi versibus, et me
Iudicis in partes imperiose rapis?
Ergo Michelbornae momenta levissima limae 5 
Nimirum tanti Carolus ille facit?
Carolus impositum Charitum de nomine nomen
Postera quod scierint secla, quod et celebrent?
Vera quibus censura favet, Ralaeaque parcit
Virgula, quid vates punctula nostra petit? 10
Accipite ergo animis (ut fas) quid sentiat aequis
Censorem Carli quem sibi poscit opus:
Laudo, sed invideo. Poterat si tollere livor,
Vere, quid inveniat quod reprehendat amor?

Tuus EDOARDUS MICHELBORNUS 

 

AD GULIELMUM RALAEUM, IURISCONSULTUM

Censor candide carminum meorum,
O (quod subvereor) Ralaee, censor
Nimis candide cariminum meorum,
En isthoc tibi quicquid est libelli,
Si frontispicium prius vel ora 5 
Vides extima nec decenciori
Cultum sindone, nec repumicatum
Morsu pumicis expolitiori,
Dein se pectus et intumas medullas
Indages acie sagaciori, 10 
Non lautum Aonii liquore aceti,
Non Apolloniei semel salini
Asperum sale senties, at illum
Si non sit grave, vel nimis molestum,
Incudi criticae sagacitatis 15 
Imponas rogo, tum deinde crebris
Tundas ictibus ingeni potentis,
Donec iudicii igne ter recoctus
Faeces exuat, et rudi e metallo
Nitorem Latiae trahat monetae. 20
 

Tuus C. F. G. 

 

AFFANIARUM LIBER PRIMUS

1. AD LAURENTIUM MICHELBURNUM

I levis Aonio risum mea pagina Lauro,
Si poteris, lepidis salsa moveto iocis.
Forsitan argutas nugas, lususque facetos
Excipiet risu dexteriore tuos.
Forsitan insipidis apinis mereare cachinnos. 5
Nil moror, ut Laurus rideat, ista damus.
Quid reprimis, pudibunda pedem, quid, pagina, palles,
Et comptas metuis sordida adire manus?
Quid si nec facie Veneres, oculisve nitores,
Nec fronte irradiat forma, nec ore decus? 10 
Illius a facie Veneres, oculisque nitores,
A fronte accipies formam, et ab ore decus.  

2. AD LAURENTIUM MICHELBURNUM

Laure, qui philomela suaviorum
Argutissimus es melodiarum,
Quid nostrae peragras vireta Musae,
Tentans tramitis haud inusitati
Orbitam, cupidusque senticeta 5 
Traviare sub hispidasque spinas,
Cum sis flosculus ipse Gratiarum,
Et Phoebi rosa dia. Non recusas?
Ne pergas moneo, nihil videbis
Nostris, praeter inanias, in hortis: 10 
Nil hic multicolorium rosarum,
Nil est cernere suavioris herbae.
Sin quid forsitan hic manu tagaci
Suaviusve meraciusve carpas,
Quod caulas tibi narium sagaces 15 
Deliniret odore non molesto,
Horti non amor est, sed hortulani. 

3. AD GENIUM

Geni flexanimis voluptuose,
Geni blandule, mellilinguis, alme,
Geni deliciis amoribusque
Suavisque iocisque risibusque
Mellitisque facetiis abundans, 5 
Te nunc te voco te invoco rogoque,
Magni nate Iovis geni cerebro,
Nec posco Charistesve Apollinesve
Nec Musas Veneresve Gratiasve,
Tu mi instar Charitisque Apollinisque 10 
Et Musae Venerisque Gratiaeque
Unum te voco te invoco rogoque
Nunquam ut deesse velis meis libellis:
Si tu non deeris meis libellis,
Nec dulces Charitesve Apollinosve, 15 
Nec Musae Veneresve Gratiaeve,
Aeternum deerunt meis libellis.
Omnes unus habes deos deasque
Geni flexaninimis voluptuose. 

4. AD CORDULAM

Si Venus abfuerit, multis epigrammata sordent;
Ergo meis aderis, Cordula, sola Venus.

5. AD LIBELLUM

Quis genium Veneremque tibi neget esse, libelle?
En Venerem et genium fronte, libelle, geris.

6. LIBELLUS DE SE

Quum primum lector carmen recitaverit illud, 
En Venerem et genium fronte, libelle, geris,
Nae mihi nae dicet, cum non sint corpore toto,
Qui Venerem et genium fronte, libelle, geras?

7. LIBELLI PROSOPOPEIA

Non ego Paulinas audax habitare tabernas,
Nec postes titulo grandi onerare moror.
Alta iugis frondes Iovis explicet arbor in altis,
Montibus excelsis ventilet illa comas,
Parva sed incultos serpant viburna per hortos, 5 
Et priva lateat sordida sepe filix.
Sat mihi vel minimis erit antistare ligustris,
Atque humilem ruscos inter habere locum.
Non ego Bishopii sum praela molesta ferendo,
Hoc durum subeat grande volumen onus: 10
Mollius in domini pluteo meliusque latebo,
Aut rarae fiam sarcina priva manus.
Victima sim blatis potius, tineisque pusillis,
Quam vulgi satiem fabula vana famem.
Haec coram domino simulans, vafer omnia fingo, 15
Stat tentare tamen publica fata mihi.
Quae licet experiar durissima, durior esse
Nemo foris poterit, quam fuit ipse domi.

8. AD LIBELLUM

Lectores tibi si, liber, liceret
Formare arbitrio tuo meoque
Quos velim fugias petasque, dicam.
Hos primum fugias velim, libelle,
Argutos nimium nimisque doctos, 5 
Indoctos nimium nimisque asellos,
Hi nihil sapiunt, nimis sed illi.
Nec Momum volo, nec colo Catonem:
Ille seria damnat, iste risum.
Non Aristophanemve, Chaerilumve, 10 
Hic nihil reprehendit, ille totum.
Momum mi fuge disparemque Maccum,
Is totum leget, at nihil probabit,
Hic nihil legit, improbatque totum.
Iam verbis tibi, sed tribus, vicissim 15 
Cautus me cupis expedire quales
Lectores voveam tibi? Audi in aurem:
Ad unguem similes mei tuique.

9. IN RUGAS ET SUPERCILIA

Taurinum genus, invenusta pubes,
Hirtum atque horridulum, asperumque vulgus,
Frontis depopulatio serenae,
Musae carnificina non severae,
Vatum pestis abhominanda, rugae, 5 
Cum superciliis abite, abite,
Alpes hic procul horridumve Tauron,
Aut saltus Nemees, trucumve gentem
(Quorum estis sata frontibus) leonum.
Non vobis tenerae meae papyri 10 
Cucullos aluere mollicellos.
Sed nec Cordula nostra mollicella,
Delicatula, blandula et tenella,
Messem perferat hirtulam comarum
Spinosae timet abnuitque barbae 15 
Duris pungier osculando setis.
Genae planiciem decentioris
Aut lanuginis haud adultioris
Primum amat mea Cordulilla florem.
Quare hinc tetricitas, malaeque rugae 20 
Cum superciliis abite, abite.

10. AD EMPTOREM, CUI BONO LIBELLUS

Tu quem sex modo quatuorve nummos
Nugis perdere non piget iocolis,
Has potes tibi comparate chartas,
Rogas, cui fuerint bono, usuique?
Primo fallere taedium theatri, 5 
Dum mimos tuba tertia evocabit.
Clamosae dein otium tabernae,
Dum lentus nimis oenopola miti
Bacchum sacchare fervidum maritat.
Tum, si quem ut sterilem aridamve avenam, 10 
Messem inter mediam eruditiorum
Seges deficiat locutionis,
Ne stet Harpocrates tacensve marmor,
Istas eximat e sinu, simulque
Legat, sed tacitusve mussitansve, 15 
Nequa exactior auris acriorve
Noscat, ut male proferendo voces
Longas curtet, et extrahat minutas.
Altum rideat interim, perinde
Ac si perciperet iocos salesque. 20 
Post haec omnia, si toga aut cucullus
Algentive deest rogus tobacho,
Ex his assuat astruatque chartis.
Nil est quod faciant magis venuste,
Nil est quod capiant minus moleste. 25

11. AD OCULOS CORDULAE

Sol gemine, o Phaebique quibus par omnis abesset,
Ediderat nisi vos daedala diva pares,
Aversi semper nobis, ad carmina saltem
Nostra haud aversum vertite uterque iubar.
Dexter uterque meae nunc illucessite Musae 5
Quandoquidem laevi sitis utrique mihi.

12. AD VENEREM ET CUPIDINEM

Imperiose puer, tuque o dea mater, utrique
Iurata in nostram biga severa necem,
Accipite, ecce, pares diversa tributa tyranni,
Quae nocturna frequens quaeque diurna fero.
Has lacrimas tibi, Cypri, tibi haec suspiria, nate, 5 
Aeternum vobis defero mancipium.
Tu salso sata rore parens, lacrimisque marinis,
Haud alio satias nectare, cruda, sitim,
Tuque arcu puer omnipotens paribusque sagittis,
Languentes potis hac aura animare faces. 10 
Hoc pro muneribus tantum precor ipse vicissim,
Munera ne sinite (heu) talia ferre diu.

13.

Amor Mulciber est, ego Aetna, edaces
Cyclopum manus inquieta curae,
Hae cordis mihi flammeum metallum
Ardenti cruciatuum in camino
Morsum forcipibus coquuunt dolorum, 5 
Incudi dein’ arduo miselli
Indunt pectoris, aegritudinumque
Duris malleolisque marculisque
Exercent, cuditant, dolant, laborant,
Pulmones, vice follium reflantes, 10 
Dum suspiria ventilant anhela,
Vitam sufficiunt rogis et auras.
Dein’ qui liquitur humor ex ocellis
Prunas emeritas prope, et cadentes,
Crebra adspergine recreat fovetque. 15 
Et quis tam fatuus, dies amantis
Ut carbone neget nigro notandos?

14. DE ME

Vulgus ait, quod nemo potest bene scribere amores,
Ni vere, et si non impatienter amet:
Gerrae germanae, et vani deliria vulgi,
Qui, quae vana solet dicere, vera putat!
Ut bene quis scribat, cui nec mens nec manus ipsa est, 5 
Qui bene nil novit dicere, nil facere!
Talis enim est, Veneris cui lambit flamma medullas,
Pectora qui Cyprio saucius igne calet.
En ego sum, quo nemo magis, vel acerbius ardet,
Quo tamen improbius scribere nemo potest. 10

15. IN MYDAM

Vane Myda, quid veste caput, crinesque tiara
Obtegis, auritum ne videare pecus?
Nulla superiecto tegunt velamine culpa,
Et scelus in latebris emicat omne suis.
Naturam obveles velo licet, usque renidet, 5 
Saepius et vitio proditur ipsa suo.
Ergo licet careant asini tua timpora longis
Auribus, appares moribus esse Midas.

16. IN CRULLUM

Quid hoc? Superbo totus olim splendidus
Bombyce Crullus, Attalico cultu nitens,
Multitia subito nobilemque purpuram,
Acusque Phrygiae texta posuit serica
Amathystinasque sordida clamydes stola 5 
Mutavit, atris involutus vestibus
Talos ad imos summo abusque vertice,
Pullaque scapulas obtegit lacernula
Adusque suras pendula. Quid hoc novi?
Emortualem scilicet matris diem 10 
Pullatus atritate luget vestium.
Hoc ille luget? Mortuam matrem dolet,
Rugosam, avaram, rancidam, deformem anum?
Dolet hoc ne Crullo? At praeter illum nemini,
Credo nec illi. Quin potius illi dolet 15 
Hoc, quod superstiti (nimis ah diu!) patri
Effaeto, avaro, foetido silicernio
Natalis ortum adhuc redintegret dies:
Dolet hoc ne Crullo? Maxime nimis dolet,
Quin huic dolori est unicum solatium, 20 
Socios doloris plurimos habet sui.

17. AD AULUM

Das pullas vestes atrataque pallia plebi,
Coniugis ut doleant tristia fata tuae.
Non luget quicunque novas habet, Aule, lacernas.
Iure ego cui vestem non dederas, doleo.

18. AD CORDULAM

Non me byssina fila praepeditum
Captant auricolorium comarum,
Quamvis haud Venerem pigeret unquam
Nudam retibus implicari in illis;
Non argentea fontis ambulacra, 5 
Quamvis haec cuperent coempta Tempe
Suis <esse> Elysiis dii rosetis;
Non supercilii minacis arcus,
Ignitaeque pares sagittae ocelli,
Arcu quamlibet hoc et his sagittis 10 
Pro suis puer utitur Diones;
Non me lilia, nec rosae genarum,
Gemellive coralium labelli
Movent, oris eburneive elenchi,
Quamvis omnia vel deam decerent 15 
Vel si quis poteret dea esse maius;
Non pectus moror aemulum Dianae
Papillasve pares sororianteis,
Quamvis quo inferius trahor vagorque
Hoc magis moveor magis mororque. 20 
Horum me nihil angit inquietum.
Unum hoc cor mihi tangit et medullas,
Quod cum me omnibus his, puella, tangas,
Horum tangere nil tamen potis sim.

19. IN BALBUM

In vates quid, Balbe, malos epigrammata iactas,
Teque petis telis nescius ipse tuis?

20. IN LINUM ASTROLOGUM

Filia centauri peperit quam nympha Chariclo,
Pectora vaticino dum caluere deo,
Abdita fatorum quoniam secreta retexit,
Ex homine informis facta recessit equa.
At Linus inspectis dum praevidit omnia stellis, 5 
Quae nulli tribuunt fata videre viro,
Praedicens quae non unquam ventura trahuntur,
Ecce in Cumaeum vertitur ille pecus.

21. IN BARDUM

Scribere te raptim semper tua carmina dicis:
Verum est; ex aliis omnia, Barde, rapis.

22. AD CORDULAM

Aethereos Phaeton nimium temerarius arces,
Attento soles, lumina bina, tuos:
Maior culpa mea est: illi sol unicus ardor,
Adfecto soles perditus ipse duos.
Paenaque par culpae est: ut ego magis improbus ausu, 5 
Sic in vindicta tu mihi dura magis.
Quos ille a calidis radiis conceperat ignes
Lenivit gelidi mersus in amne Padi,
At me, saeva, tuis ardentem solibus uris,
Nec patiere tuo mergier inde Pado. 10 
Quin si quis mihi sit qui incendia temperet ista
E lacrhrimis tantum fit Padus ille meus.

23. AD HILARIUM VERUM

Vere non falso mihi dicte nuper
Nomine, o cui me Fidius sub annis
Primulis dius satis auspicato
Foedere iunxit

Quid quiritatu misero fatigas 5 
Anxium pectus, per inane spargens
Verba, crudeleis totiesque Parcas
Nomine dicis,

Quod simul qui sex hymes, tot aestus
Egimus, binas trieteridesque 10 
Segreges longis male faustus oris
Hic videt annus?

O mihi tandem sapiens doloris
Desinas. Tecum pii sodales
Rousii, quorum quotacunque pridem 15 
Portio vixi.

Neve sic vobis abiisse vestrum
Sic uti ac vobis obiisset idem
Flete: sol noctis nebulas repensat
Faenore lucis. 20 

24. AD FRONTEM CORDULAE

Dives ebur, nitidaeque argentea lamina frontis,
Ludius exercet qua sua tela puer,
Cum tibi nativi non sit stria tetrica sulci,
Nulla nisi adsciti musca supercilii,
Lactea ut Elysium distinguat semita pratum, 5 
Cypridis et nati trita frequente pede,
Unde tibi haec tamen intolleranda superbia crevit,
Qua mihi, qua votis abnuis omne meis?
Ah! Tibi ne demens rugas accersito, votis
Festinant citius, non remorante gradu. 10 
Quam cuperes olim veras arcessere, quae nunc
Accersis fictas, et tua damna probas?
Quam frustra tunc iure tuas, improvida, cernens
Accitas velles non habuisse prius!

25. DE ME ET CORDULA

Cor mihi flamma coquit, gelidis aqua stillat occellis;
Flammam oculis gestat Cordula, corde gelu.
Discordes inter se, di, committite motus,
Concordent alia non ratione magis,
Ut siccare meos aestus queat illius imbres, 5 
Et nostra illius solvere flamma gelu.

26. EGO NIL

Non ego sum, nullus sum, nil sum, si modo quid sim
Umbra ego sum. At cuius scilicet umbra? Mei.
Umbra mei at qui sim, cum me quicquam esse negarim
Eius qui non est umbra quis esse potest?
Ergo in quis, “Quidnam hic loquitur, quid stat, calet, alget, 5 
Quid lachrymat? Nihil haec omnia, quaeso, facit?”
Evincis, cogisque aliquid me iam esse fateri.
En sum aliquid, non sum nil ego, sumque aliquis.
Sum lingua elinguis, spes expes, res sine rebus,
Cor excors, amens mens, anima exanimis. 10 
Omnia vis verbo? Sum verus amator; at illud
Quid sit nemo sciat ni prius ipse fiet.

27. IN AQUAS CALIDAS BATHONIS

Palladis latices, et caelo defluus amnis,
Limfaque qua Venerem credimus esse satam,
En ad vos aditum potior Venus instruit, undas
Proluat ut vestras lacte decora cutis,
Sternite aquas, plantisque humiles summittite vultus, 5 
Et libate sacro basia digna pedi.
Quotque loci genius habet, ancillentur heriles
Ad nutus famulae Naiades, adque manus.
En ut subsiliunt latices ad labra, ruuntque
Et dulci cupiunt suaviter ore bibi! 10 
En ut divino pede pressa superbiit unda!
Ut didicit fastus, nympha, tumendo tuos,
Ut, cum se totam penitis immergit in undis,
Secum usque ut teneat brachia stringit aqua!
Ut tamen exiliit, guttae nant gemmeae in ore, 15 
Ac si abitu in dominae collachrymentur aquae.
At vos a diva Thermae, moneo ipse, cavete,
Lumina ne siccent, pectora ne glacient.

28. THERMIS VALEDICIT

Seu vos virginis in fide patrimae,
Seu non degener Hercules Tonantis
Pullus vos colit et tuetur, undae
Potentes domitare monstra, morbos,
Hydras corporis, artuumque Echidnas, 5 
Longum vivite, et ultimum valete.
Frustra vos ego longa per viarum
Et molesta petivi ineptus: heu nil
A vobis remedi mihi, nec aurae
Tantillum huic iecori salubrioris. 10 
Quid vos, quid petii levis peregre
Quas omnes habui domi? Quid ad te
Latex de cruce dicte, quid cucurri?
Harum Cordula balnearum abunde est.
Quid thermas peto fervidas? Meum cor 15 
Lethes fervere cogeret fluenta.
Quid tecum mihi, quid rei aut negoti
Fons, qui nomine regio superbis?
Hoc in corde superbior tyrannus
Saevus regnat et imperat Cupido. 20
Quin et sulphur et aestuans bitumen
Venis ardet, et excoquit medullas,
E quibus latices feraciores
Percolant oculi, unde balnearum
Mi sat e lachrymis. Proinde Thermae 25 
Longum vivite, et ultimum valete.

29. FAEMINAE MINIME LEVES

Quam levis est, quicunque leves ait esse puellas!
Quam constans odiis, quam gravis una mihi est.

30. FORTUNE NON FAEMINA

Fortunam primus veterum quicumque puellam
Finxerat, hic vere finxit, et imposuit.
Fors venti quacunque levis mutatur ab aura,
Nulla meam mutat spiritus aura mei.
Fors homini, quandoque parens, quandoque noverca est 5 
Haec semper votis dura noverca meis.
Insistit Fortuna rotae volucrisque movetur,
Haec immota manet, cor meum ubique rotat.
Capta oculis Fortuna suis et inepta videndi est,
Heu! nimia huic acies urere nata deos. 10 
Caetera Fortunae dispar, par scilicet uno est,
Illa mihi aversa est semper, et illa mihi.

31. AD ME

Quid est, Carole, quod mori moraris?
Nam quae particula unice una vitae,
Quaeque aurae tibi portio sacratae,
Spei in stipite vixit et virebat,
Illam illa (heu!) precibus tuis noverca 5 
Flammatis dedit ustulandam ocellis,
Illis omnicremis suis tyrannis,
Quid est, Carole, quod mori moraris?
At quanquam omnicremis suis tyrannis
Vitalem tibi stipitem perurat, 10 
Pectoris tamen intumos recessus
Occludens adamantinis operclis
Omnes ecce aditus tibi negavit
Tui caeli adyta ad sacratiora.
Proin’ corporis exsoluta vinclis 15 
Exul quo nam animae vagabit aura?
Hinc est, Carole, quod mori moraris.

32. AD POLYMELLUM DE GRUNDONIO

Formarum irrisor Grundonius et facierum,
Cui Cytherea rea est, Tyndaris ipsa rudis,
Qua fiat ratione silens, Polymelle, requiris;
Fac speculum inspiciat, desinet esse dicax.

33. SPECTRUM

Stupenda monstra! Quis mihi malus daemon,
Quis o sinister genius infestus mihi
Oculis tremenda semper obiicit spectra,
Animumque diris lancinat miraculis?
Quocunque solitarios fero gressus,
Per ambulacra, prata, ripas fluminis, 5 
Per purpurantes floridis comis hortos,
Et sive Musas libo, sive Morphea,
Visus obumbrat nubibus meos densis
Informe monstrum, terreat quod Herculem.
Quid sceleris, o quid impietatis admisi, 10 
Aut quem deorum, quam dearum laesimus?
Iovi nec igneis abstuli suos furtim
Viva nec aura mortuum adflavi lutum.
Quid ergo diram vulturis fero molem,
Quid immerentem paena noxii premit? 15 
Quaecunque pennis aeris vias findunt,
Quaecunque pinnis aequoris tranat sinus,
Quaecunque in altis monstra rugiunt sylvis,
Monstri videntur umbra vel quiddam minus
Collata nostro. Namque non hominem vultus 20 
Faciesve brutum, penna nec refert avem,
Piscemve prodit squama, sed rudis massa
Crudum et videtur carnis informis chaos,
Cui non adhaeret insitum caput collo,
Humerisve collum, sua nec humeris brachia, 25 
Nec ulla tanti genua corporis molem
Pedumque nulla fulciunt molimina,
Cui si subessent illa quae polos gestant
Genua pedesque, ponderi succumberent.
Totus videtur venter, et cibis farctum 30 
Abdomen alte pendulum, lassat solum
Quassatque terram, atomosque pulveris lambit,
Onereque gramen atterit pressum gravi.
Ventris sub ima parte qua solum verrit
Qua saxa conterit arboresque eradicat, 35 
Immane hiulca in ora finditur bina
Disterminata parvulo discrimine,
Quae morem in Orci dirum hiantibus labris,
Erebi cavernis Taenarique faucibus
Patentiores latius trahunt rictus, 40 
Tenduntque spacium longius. Intus horridi
Pili rigentes, dentium vices supplent,
Pili vel Indis duriores dentibus
Parioque saxo. Crederes sudibus quernas
Hastas perustis; crederes hirtas apri 45 
Setas Erymanthici, quibus iubae horrescunt,
Comas trifaucis crederis furvas canis.
Inamaenus atras spiritus trahit nubes,
Glomeratque fumos densiores nubibus
Stygiae paludis, luridosque viventis 50 
Eructat una sulphuris globos, loco
Sputi aut salivae, qualibus Siculi flagrant
Rogis camini, qualibus Vesuvius
Campanienseis ignibus vorat rupes
Rumpitque saxis roborum cacumina 55 
Mediisque spargit in Proserpinis soles.
Monstri quid hoc sit quaeritis? Nasus Lyti.

34. IN APIAM

Nulla Apiae est facies, in pixide perdidit illam.

35. IN BARDUM

Cavisti dicens, “Edam post funera versus,”
Optarem properam ne tibi, Barde, crucem.

36. DE APOLLINE ET AMORE

Iratus tenero graviterque infensus Amori
Infantem dixit Cynthius et puerum
Risit Amor; et, “Cane senex a tempore Daphnes,
Quot quaeso numeras,” inquit, “Olympiadas?”

37. AD GULIELMUM RALAEUM, IURISCONSULTUM

Haec mea cum relegens iuvenilia cogito Musae
Sollicitat duplex me, Gulielme, metus:
Nam quoties voces tantum perpendo phrasesque
Quam vereor ne sint illa Latina minus;
At cum res ipsas, cum rebus pondero sensus, 5 
Quam verior ne sint illa Latina nimis!

38. AD THOMAM OVERBERIUM

O ex melle mero, meroque amore,
Iunonisque liquoribus papillae,
Phaebi nobile Daedali repertum,
Confectum digitis novem dearum,
Caeleste aethereumque plasma, die 5
Overberule, praepotens, mederi
Paetis luscioli puelli ocellis,
Dearumque tenerrimis medullis,
Oris nectare balsamoque linguae:
Quo me respicies, Salus, ocello 10 
Me, cui vapulat aestuaente flamma
Pectus vulnere saucium Diones,
Quo refrigerio allevabis ignis
(Quo mi Cordula cor coquit) furores,
Illo ne peream crematus aestu? 15 
Ah plane peream miser, nisi optem
Totus mersus et obrutus perire
Tuae flumine mulseo Camenae!

39. AD THOMAM CAMPIANUM, POETAM

Cordula mi cordi est, Thoma, tibi Mellea melli;
Inde modi nobis et lachrymae absque modo.
Nescio quid mellis tua dat tibi Mellea, vates;
Hoc scio me ex corde Cordula nostra facit.

40. AD LECTORES

Nemo legat nugas, frontem nisi porrigat, istas.
Qui non vult frontem, porrigat ille pedem.

41. IN LYTUM

Vulgo quod audit arte Bacchalaureus
Superbienteis erigit cristas Lytus,
In arte nulla quamlibet doctus cluat
Bacchave dignus laureata, fumidam
Nisi quod mephitim sulphureaque nubila 5 
Tubuli cavata ducta per formamina
Peruviani (quod tabacchon dictitant)
Aconiti hiatu narium patientium
Glomerare doctus, pluribus novit modis,
Quam vel coire rabula Italia docet, 10 
Quam vel cacare scurra Gallicus docet.
At qui tabacci sic amat fumum miser
Ut saniores negligat Musas, dehinc
Hac arte solus ut peritus audiat,
Pro Bacchalaureo Tabbachalaureus.15

42. IN CELEREM TONSOREM

Laudibus Albertum tonsor Celer evehit illum
Qui De Secretis nobile scripsit opus.
Non sic laudabit tonsor, cum noverit ipsum
Et capite et nullos mento habuisse pilos.

43. DE OTONE

Vir trium modo litterarum in unam
Oto contrahitur, sed illa longa est.

44. IN CINNAM

Tempora mutantur, prisci sententia vatis:
Quam cito mutantur tempora quisque videt.
Temporibus petisti urbem modo, Cinna comatis
Temporibus calvis, vix modo Cinna, redit.
Nescio tam subita haec quidnam mutatio portet, 5 
Hoc scio, mutari tempora, Cinna, tibi.

45. AD AULUM

Quid, Aule, Gallam coniugem tuam vocas?
Cuique coniungit potius se, quam tibi.

46. AD VELUM CORDULAE

Byssus invida, sericumque iniquum.
Ates textile, et impium repertum,
Vel ipso horrificum colore velum,
Quid diam tibi nubilando frontem
(Invisum scelus) invidere visum est 5 
Et miracula clariora terris,
Et spectacula chariora divis?
En ut numina laesa conquerantur,
Et tuis onerent probris rapinas!
Phoebus delicias abesse visus, 10 
Et blandas Zephyrus quiritat auras:
At o! mi misero in malum omne nato
Longe iniquius est nocentiusque
Dum frontis paradysum amaenioris,
Paestanasque ferox opes genarum, 15 
(Quas olim procul intuendo longi
Tantillum precii tuli laboris)
Et caelum geminum labellulorum
Non tua oscula, fur prophane, raptans,
Haec tegis mihi, non tegens ocellos, 20 
Illos pectoris huius et medullae
Huius carnifices truces ocellos.
Illos non tegis, at sinis patere,
Nostri in perniciem crucemque cordis,
Byssus invida sericumque iniquum. 25

47. AD PHYLLIDA

Quaeris cur fugiam tua basia? Phylli, fatebor.
Tu veniam fasso, si pia, Phylli, dabis.
Lascivam video veniens persaepe catellam
Iungentem labris uda labella tuis:
Basia quantumvis vellem tua, Phylli, libenter, 5 
At catulae nollem basia, Phylli, tuae.

48. AD EANDEM

Miraris quorsum tua basia, Phylli, recuse?
Rivalem possum non ego ferre canem.

49. DE CHARIDEMO

Formosum vicinus equum satis indole nota,
Deformem uxorem sed Charidemus habet.
Vicini sed semper equum tu callide damnas,
Uxorem laudas sed, Charideme, tuam.
Euge vafras artes! Vicini emere ipse caballam, 5 
Vendere at uxorem vis, Charideme, tuam.

50. AD EDUARDUM MYCHELBORNUM, DE TURPILIO

En cui rem toties malam, crucemque
Dignam pro meritis sumus precati,
In rem Turpilius malam crucemque
Nuper incidit, Edoarde. quae sit
Crux illa et mala res rogas? Marita est. 5

51. AD CORDULAM

Basia bina peto, das basia trina petenti,
Cordula; trina peto basia, bina fero;
Quinque rogo, das sex; rogo sex, das, Cordula, quinque.
Nec mihi quod rogo das, nec (mea vita) negas.
Hem! Qua vafrities animi, vulpesque puellis! 5 
Subdola quam variis pectora faeta dolis!
Nempe ut saepe roges quoties tam grata rogantur,
Dando negare solent, atque negando dare.

52. IN OBLYMUM

Abi, recede, faenerator Oblyme
Quo dignus es (sed dignus es mala cruce)
Tecumque nummis turgidae crumenulae
Abeant, facessant, improbum Pluti genus
Pluto cruentet, Disque ditem lancinet. 5 
Tuosne demens mutuabor aureos?
Fame peribo sordida prius miser,
Trucive collum victimam dabo cruci.
Nolim quid ipse debeam vulgus sciat,
Tu, si qua credis, universi noverint. 10

53. IN EUNDEM

Dando et credendo iam factus es, Oblyme, dives,
Dum soleas nummos credere, verba dare.
Scilicet haud facile quisquam mihi dixerit utrum
Credendo, an soleas dando nocere magis.

54. AD MAXIMAM

Cui tu, Maxima, blanda diminuto
Dicta nomine Maximilla es, hic re
Maiorem, rogo, fecit, an minorem?

55. IN ORNUM

Tene patrem dubium vocat, Orne, Sabellus? Errat;
Namque proculdubio nullus es, Orne, pater.

56. AD PLUMUM FLABELLUM CORDULAE

Rivalis Zephyri, dolorque Phoebi,
Illi delicias et huic amores
Dira praeripiens palam rapina,
Auras dum Zephyro suaviores,
Prospectusque negas deo diei. 5 
Mollis plumula, pluma mollicella,
Dic rogo mihi et expedi roganti,
Quinam accedere tam prope ad gemellos
Soles, sydereos pares ocellos
Audes, qui tamen hoc procul tuendo 10 
Dant totum in cineres cor et favillas?
Quod si aurae tremulae vibratione,
Aut si talia temperare possis
Molli fulgetra ventilatione,
O mi pectoris haec inaestuantis 15 
Leni incendia ventulum ciendo.
At tu quaeque mihi ferox petenti
Discis e domina tua negare.

57. IN ATILLAM ANTII UXOREM

Dum tuus in flavis messem facit Antius arvis,
Sementem fieri nescit, Atilla, domi.

58. AD LAURENTIUM MYCHELBORNUM

Ultrane, Laure, tendis? O amor! Pergis,
Nec dum gravaris submovere ieiunis
Et qui tot hirtis spinulis inhorrescunt
Pedes tenellos delicatulos hortis?
At o monemus siste, nec siet tanti 5 
Amor iste vilis, impotens voluptatum,
Illum ut coemptum narium velis tanto
Pedumque damno; iamque defatigatum
En umbicilius lassat, et tamen pergis.
At fallor? An suave blandiens aura 10 
Suffimen halat hortulis odoratum
Decentiorque pellicit nitor nareis?
Agnosco suaves virginis comas Daphnes,
Comas amomum, cynnamumque nardumque
Casiam atque stacten, atque quas Arabs nidus15 
Gazas recondit undequaqae spiranteis.
At unde nostris hortulis viret Daphne?
Mirabor unde, Laure? Sicilet spirat:
Ubicunque Laurus, non ibi et viret Daphne?

59. DE INAURI CORDULAE

Aureus e dominae tereti cadit aure lapillus,
At lapis e duro pectore, quando cadet?

60. DE IOVE ET VULCANO

Mulciberi audierat vafras cum Iupiter artes,
Talibus increpuit facta pudenda modis:
“Ferreus es, sponsae qui ferrea vincula nectis.”
Cui claudus contra talia verba deus:
“Ferrea cur” (inquit) “non illi vincula nectam, 5
Quae nexuit capiti cornea vincla meo?”

61. IN CATUM

Qui, Cate, te dixit magnum Iovis incrementum
Dixisset potius magnum bovis excrementum.

62. AD INVIDUM

Invide, qui toties rhonchissas naribus uncis,
Et caperas frontem ludicra nostra legens,
Non alios nares, aliam tibi, perdite, frontem
Optarem nunquam, quam quibus ista legis.

63. DE BROMIO

Cum sibi iam scalam Bromius laquemque paratum,
Atque hinc carnificem cerneret, inde crucem,
Ingemuit, tantumque oculos ad sydera tollens,
(Arctabant geminas stuppea vincla manus)
“Vos aeterni orbes, et nostri conscia furti 5 
Sydera, vos inquam sydera testor,” ait,
“Non letum letive genus miserabile mentem
(Quanquam etiam haec possint iure gravare) gravat,
Non quod floridulae crescentia fila iuventae
Fila mihi haec misero deteriora terant, 10 
Non quod cognatos, natos, cascosque parentes
Et mihi sit charum linquere coniugium,
Sed quod (proh superi!) laqueo gula laesa tenaci
Hauriendo semper fiet inepta mero.”
Dixit, et arrepto cyatho superaddidit,” o si 15 
Hoc pendere foret! Vivere quis cuperet?”

64. AD ANTONIUM BO.

Os nasumque tuum Phaeton si forte videret,
Antoni, hunc Phoebum crederet, idque Padum.

65. DE CORDULA

Dum citharam mea lux digitis percurrit eburneis
Sollicitatque leves pollice agente fides,
Ut quamvis tetigit chordam disrumpitur icta,
Nec diae patitur verbera dura manus.
Immeritis irata facit convicia filis, 5 
Enervesque mali damnat iniqua fides:
Vana quid innocuis succenses, Cordula, chordis?
Duritiem incuses (namque ea causa) tuam.
Nec miror tenues te attactu frangere chordas,
Aspectu frangas cum mea corda tuo. 10

66. DE AELLA

Ut dormituriens lecto se accingit Aella,
Horologa auditur machina, nona sonat;
Postridie decimam numerans ubi surgere primum
Caeperat, “o horam,” clamat Aella, “brevem!”

67. DE CLYTO TONSORE

Occasionem negligit Clytus tonsor
Benefaciendi caeteris, sibi, demens:
In omnibus negotiis amicorum
Suisque rebus quamlibet bene oblatam
Occasionem negligit Clytus tonsor: 5 
In os hiantis ingeratur extentum,
Sinui supine dormientis haerescat,
Occasionem negligit Clytus tonsor:
Tonstrina in ipsa forfices leves inter
Sella et sedentem praeterit. Rogas quare 10
Occasionem negligat Clytus? Calva est.

68. IN COSMICUM, CAUSIDICUM FOENERATOREM

Et causas dicis, ponisque in faenere nummos,
Primo homines spolias, Cosmice, deinde necas.

69. DE CORDULA

Dum venam medico praebet mea nympha secandam,
Exerit et niveum pallida bracheolum,
Me cruor exiliens variata adspergine tinxit,
Ora gero rubris vermiculata notis.
Quid facis? Ah! Ne almum, quod me petit, extrahe sanguen; 5 
Qui me horret, dignus vulneris ille cruor.

70. DE GULONO

Aegrotus medicos adit quiritans
Quod nihil bene concoquat Gulonus.
Hic, non Hippocratas Machaeonesque
Sed Sphynges rogo et Oedipos, quid hoc sit,
Ut nihil bene concoquat Gulonus 5
Cum sic omnia decoquat Gulonus.

71. AD CORDULAM

Sum fateor, (quod saepe refers, mentumque genasque
Urges) sum fateor, Cordula, pene puer.
At mento quam nulla fides! Canentia vidi
Timpora crinitas non habuisse genas.
Argumenta viri certissima discute tandem, 5 
Iures quod non sim, Cordula, pene puer.

72. IN BARDILIONEM MEDICUM

Non tibi, Bardilio, Phoebus pater artis et author,
Non herbis Phaebi filius ille potens,
Sed Phoebi Diana soror, Latonia proles:
Arte feris homines ut ferit illa feras.

73. DE EODEM

Aeger et infernae prope Dromo saburra phaseli
Convaluit medici Bardilionis ope.
Nec vitae, medicus quod pharmaca nulla ministrat
Causa fuit, quamvis haec quoque causa fuit:
Sannia, Dromonis coniux (nam dente dolebat) 5 
Ad sese medicum Bardiliona vocat.
Vix bene Bardilio fauces inspexit et ora,
Continuo moritur Sannia, Dromo valet.

74. AD CANDIDUM DE ORBILIO MEDICO

Mirandum, et quod non credes mihi, Candide, dicam;
Certe ego dicenti vix bene credo mihi.
Una quinque domo correpti febre iacebant,
Filia cum famulo, natus, uterque parens;
Scilicet e cunctis (audebis credere?) letho 5 
Dat medicus tantum quatuor Orbilius.
Filia praedonem fugit. Mirare? Priusquam
Ad limen medicus venerat, interiit.

75. DE CORDULA

Dum super argento frontis, auroque comarum
Consultum it mea lux veridicum speculum,
Vafra Venus meditata dolos se callida vitro
Indidit, effigiem supposuitque suam.
Illa quidem fraudis nil conscia, “Iupiter (inquit) 5 
Quo facies solito fit mihi fusca magis!”

76. DE BARGULO

Magnam coronam cum mulierum cerneret
“En nimbus,” inquit, foeminarum” Bargulus.
“Quid?” (inquii) “Num foeminas coelum pluit?”
Respondit ille, more iucundus suo,
“Non foeminas coelum, sed infernum pluit.” 5

77. AD CORDULAM KALEND. MAII

Ecce dies genialis adest, natalis Amoris,
Qua tenerum enixa est Cypria diva deum.
Daulias in ramis, Narcissus spirat in hortis,
Collibus et campis Liber et alma Ceres.
Mixta Dryas Satyris et Hamadryas addita Faunis, 5 
Nais item his, illis blanda Napaea comes.
Aspice, praesenti gratentur ut omnia Amori,
Sentiscunt reducem bruta elementa deum.
Sola nihl verni sentiscis, Cordula, Maii,
Nam tua perpetuus corda December habet. 10

78. DE LAURO MEO

Mutatam in laurum Phoebi ne credite Daphne
In Laurum Phoebus transiit ipse pater.

79. AD CORDULAM

Te lucem voco, nympha, meam, tu denique contra
Me noctem vocitas, Cordula dura, tuam.
Tu vere; nam me premis alte nocte dolorum.
Falso ego; namque a te lux mihi nulla venit:
Quam quoniam prohibes, saltem hoc fac, Cordula, mirum: 5 
In mediam lucem nox cadat atra semel.

80. AD HILARIUM VERUM

Haec est illa, pio toties cui pectore feci
Vota precesque, dies,
Quae mihi iam longum redit expectata per annum,
Quam veneranda dies!
Non uno gemitu lachrymis orata nec unis, 5 
Grata, sed una, dies:
Qua mihi in amplexus datur, o verissime rerum
Vere, volare tuos.
Optavi quoties? Veniat cita, Iupiter! albis
Sera recedat equis. 10 
Illa tamen quam tarda mihi quam lentaque luxit,
Quam properata fugit!
Stare quidem visa est, lento vel serpere gressum
Dum venit illa mihi.
Ocyor en horis, rapidis velocior Euris, 20 
Non fugit, imo volat.
Dumque loquor, dumque amplexor, curtata recessit
Se breviorque dies.
Dii! Quam momentis speramus gaudia longis,
Quam brevibus fruimur! 25

81. AD CORDULAM

Suaviolum invitae rapui tibi, Cordula, nuper,
Tu graviter factum est, Cordula, visa queri.
Si vindicta placet, simili tu me adfice damno,
Aut a me raptum surripe suaviolum.

82. DE THEANTHIA

Animam negabit quisquis esse faeminis
Negabit undas littori, undis littora.
Hoc una nobis approbet Theanthia
Quae nuper inter osculandum suaviter
Efflavit animam, nec tamen (miraculum!) 5 
Moritur, ab ore quippe postico suo
Cui nemo amatorum lubens daret osculum,
Vocem sonoram praegravi emisit tono.
Animam quis ergo faeminis neget suam,
Qualemque Samius finxerat philosophus: 10 
Siquidem ut ab eius evolaret corpore
Nares per ipsas nostra revertat protenus.

83. AD LAIDA

Nulli, Lai, negas, nihilo potes esse pudica
Lai minus: nemo te, mea Lai, rogat.

84. AD CORDULAM

Tu iunctis animis nos vivere, Cordula, suades.
Malem ego nos iunctis vivere corporibus.

85. EPICURAEUM

Vivamus eia, et gaudeamus, Cordula,
Animisque iunctis nos amemus mutuum,
Labiisque pressis osculemur invicem:
His absque fit, nec vita, sed nec gaudium
Sed nec beatitudo, nec faelicitas 5 
In rebus ulla stare humanis potest.
Quid, o, Sabina ruga rigidam iuverit
Frontem? Aut Catoniana quid tetricitas,
Iuvenem aut seniles semper exequi dies?
Nam sive tristis vixerit sive ebrius 10 
Obolum Charonti quisque debet et dabit.

86. IN OENOPOLAM

O qui turgidula natum de vite Maderum
Infuso miserae flumine mergis aquae?
Saevior es tristi Iunone, nocentior illa
Quae rotat axe ferox tela trisulca manu.
Iupiter aetherio si matrem exureret igne, 5 
An natum gelida tu iugulabis aqua?
At tibi dent superi paenam quam Iupiter illi,
Aut tua quicquid in hunc audet avara manus.

87. AD INSIGNE SYRENIS

Dulce malum, pellax crimen, blandissima Syren,
Quale ego te monstrum prodigiosa putem
Ora quidem Syrenis habes, sed pectora Circes,
Pocula quae misces tam furibunda viris.
Scilicet expertum nisi quis se praestet Ulyssem, 5 
Cernis adire viros, cogis abire sues.

88. AD AULICUM DE NOVATO

Cur haereat semper domi,
In publicum nec prodeat,
Reique tractet publicae
Curam Novatus, Aulice,
Quid quaeritas? Causa est palam, 5 
Regit domi rempublicam,
Suam maritam scilicet,
Quae sat negotii exhibet:
Regit ne dixi? Imo sua
Ipsum regit respublica. 10

89. IN MOLINUM

Nescio an os tibi st, vel frons, oculive genaeve.
Hic praeter nasum cerno, Moline, nihil.

90. IN ANTIUM

Anti, quid Cranium pro nummis pignera poscis?
A quo pignera habes quot male gratus habes.

91. AD GELLAM

Gella, si tibi mobiles dolorem
Quod dicis, moveant in ore dentes,
Fauces Palladia linas amurca,
Aut myrrhae lachrymis odorae inungas,
Aut succos colycynthidos saporos 5 
Apponas, lapithumque succulentum.
Et (fidem nisi Plinii elevamus)
Pernarum cinis ossiumque pulvis
Sistit instabiles in ore dentes.
Quid multis? Siquidem dolores utrinque, 10 
Possunt, lux mea, mobili mederi
Denti pharmaca mille, nulla menti.

92. IN BASSUM

Ignoto tu patre satus memoraris, at ille
Non fuit ignotus, Basse. Quid ergo? Notus.

93. AD CORDULAM

Heu! quibus eripior fatis tibi, Cordula? Quo me
Te sine saeva nimis sydera forsque trahunt?
Fata vocant, spondentque meis fausta omnia votis,
Attamen invitus pectoreque aeger eo.
Nam, quis non, quamvis reges et sceptra vocarent, 5 
A vita invitus sustinet ire sua?
Nullo vita sinu terrarum gratior orbis,
Quam mors ipsa tuo sit mihi, vita, sinu.

94. IN OBELIUM

Dulce canis quodcunque canis, nec miror, Obelli,
Cum tibi sola potens dictet tua carmina Syren.

95. DE PHYLLIDE ET ALCONE

Vota pares faciunt contraria, Phyllis et Alcon,
Ille prius cupiens et prius illa mori.
Neutrius valuere preces, valuere utriusque:
Ille necem pariter sentit et illa necem.
Iam nemus Elysium pariter cum coniuge voti 5
Ille sui peragrat compos, et illa sui.

96. IN COLLINUM

Te quoties aliquid venio, Colline, rogatum,
Talia pro votis verba reporto meis:
“O utinam biduo citius triduove petisses,
Quippe rogans a me rettulit alter heri.”
Si pridie semper das quam, Colline, rogaris, 5 
Certum est te votis anticipare semel.
Cras veniam ut te suspendas, Colline, rogatum:
Ut cras ergo neges perge age, pende hodie.

97. IN FEBRIM CORDULAE

Febris querquera, quae meos amores,
Quae meam crucias crucem, meosque
In illa, male vindicas dolores,
Quam meos male vindicas dolores
Dum simul crucias meos amores, 5 
Me in mea crucians cruce immerentem.
Non istam volo vindicationem,
Ipsius nece vindicis coemptam.
O quam suavius est inultum abire,
Quam sic vindiciis meis perire. 10

98. AD BUPHLIDA

Hoc speculum tibi, Buphili, tibi haec christallina vitra
Pignus amoris, inops mittit amator Arops.
Si saepe inspicias, disces impune tueri
Cerberon, et Furias, Gorgoneasque comas.

99. AD AELIAM

Si labris inhibere tuis Brunum, Aelia, quaeris,
Expediam paucis qua ratione potes.
Callida lactiolis nutrix absynthia mammis
Applicat, ut fugiat ubera nota puer:
Tuque tuis si vis Brunum ablactare labellis, 5 
Unguine, quod nemo lamberet, ora linas.

100. AD EMMAM

Dimidium, Emma, tua tantum deus ipse creavit,
At reliquum cerdo Clammius, in crepidis.

101. DEFLET MORTEM CORDULAE

Eheu! flebilibus nunc querimoniis.
Nunc planctu misero, nunc lachrymis opus,
Cum spreta rapuit coniuge Cordulam
Rivalis mihi turpiter.

O fatum Niobes dulce, quod obruta 5 
Immensis lachrymis in nova marmora
Conversa, immodicis flendo doloribus
Et vitae posuit modum!

O si quis superum respiciet meam
Sortem, et me miserum in marmora verteret! 10 
Ex me sic tumulum Daedalus artifex
Candentem faceret tibi,

Et carmen notulis scriberet aureis, 
Nunc marmor, puer at nuper, amabili
Sacror virginulae. Nunc premo marmor hic 15 
Quam nunquam potui puer.

102. VENERI VALEDICO

Cypri blandula Cypridisque pupe,
Et tu, Cordula, non meae, sed olim
Musae nequitiae meae, fatebor,
Et quae Musa salacior solebas
Risus suppeditare nequiores, 5 
Salvete ultimum et ultimum valete.
Sat vobis nimiumque iam per urbem
Designor digitis (pudet videre)
Lascivae improbior puer Camaenae.
Insanire sat est semel, nec ultra10 
Molli carmine virginem papyrem
Incastare iuvat. Iuvat modesto
Sed nec insipido nec inficeto
Et dextras sale demerere et aures,
Sed nec insipidas nec immodestas. 15 
Quare iam faveas, Diana, vati
Nympharum dea virginumque cura,
Tuque adsis o Elisiana Pallas,
Venus nulla, nisi illa casta, sancta,
Sacra, caelica, dia, diva, et uno 20 
Dicam ut omnia verbo, Elisiana.
Haec mihi Venus, haec mihi Diana,
Haec Pallas mihi, et omnia una sola. 

Perge ad Lib. II