Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

 

ACTUS II, SCENA i

Absalon obiecta sibi crimina a se longissime removet, veniamque proficiscendi Hebronem petit. Pater filli precibus, praesertim cum votivum causetur sacrificium, libenter annuit.

Intrant colloquentes David et Absolon.

ABS. Diadema patris Absalon prensat? Pater, spacer295
Fratrum querelis aditus est facilis nimis.
Obliqua fratres torquent invidia, fores
Lucina vitae quod mihi pandit prius.
Abominandis claude regales precor
Aures susurris.
DAV.spacerspacerspacerspacerSuspicax non sum, tamen spacer300
Quid fama spargat libere promo.
ABS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerDeae
Credis blingui, filio fidem negas?
Utinam paterna regia extorris dies
Aduc amaros ducerem et noctes die
Amariores! Praemum exilium foret, spacer305
Non poena nobis. Filius iussu patris
Ideone rediit, gravior exilio mihi
Ut esset aula? (Flectit.) Mentis abstrusae chaos
Qui solus oculo semper intento vides,
Qui cuncta lustras, fare, praepropere patris spacer310
Ambione sceptra? Conscium tantae vides spacer
Si labis animum fulmine trisculco caput
Ad ima merge Tartara. (Tergit lachrymas.)
DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLachrymae nimis
Sunt eloquentes. Surge, in amplexus rue,
Puer, expetitos. Decloravit tuum spacer315
Mendax honorem fama, tibi labis fuit
Immane pectus.
ABS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerChalybe, si dubitas, pater,
Resera latebras pectoris, amoris notas
Tantum reperies cordis insculptas fibris.
DAV. David Absalontis stamen? Procul spacer320
Procul o facessat talis impietas! Dedi
Exaggeranti credulum famae nimis red
Animum. Maligna dum volat, novas sibi
Asciscit alas fama. Mendaci tubae
Me fascinavit murmure bilinguis dea. spacer325
Haec vita regum: spica seu fragilis tremunt
Ubi nil timendum. Sed quid obductum iuvat blue
Refricare vulnus? Nate, genitorem roga
Quodcunque libeat. Sceptra partiri licet
Cupias, libenter partiar tecum.
ABS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIuvat spacer330
Non me coronae splendor, at splendor patris.
Cognata serus astra conscendas, licet
Se vocat Olympus saepe. Iordanis diu
Da iura populis, cumque te superi polo
Mutare terras iusserint, aliis grave spacer335
Linquas coronae pondus, haeredem tuae
Fac Absalonem gloriae. Hoc unum tamen
Non mihi negabis, genitor. A patriae solo
Cum segregares, vota pro reditu sacris
Affusus aris obtuli, Hebronem meis spacer340
Tunc destinavi victimis. Nostras quoque
Non aure surda combibit Olympus preces.
Ergo obligatae maenia Hebronis, pater,
Laetentur adipe victimae.
DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDextris iter
Avibus capesce.
ABS. spacerspacerspacerspacerspacerNube Panchida focos bluespacer345
Adolebo, genitor, mutuo aspectu diu
Ut perfruarmur. (Exit.)

ACTUS II, SCENA ij

Abathar red et Sadoc varia Davidi narrant a se visa prodigia. Ioab et duces ea negiligere suadent. Rex auctor est sacerdotibus ut caelestem sacrificiis placent iram.

DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerDulcior Hymetti favo blue
Est Absalonis lingua. Da superum pater
Ut non colubrum flore sub verno tegat.
ABATH. Auguste Libani rector, heroum decus. spacer350
Non usitatum sydera loquuntur malum.
Vidi ipse vidi (trepidat etiamnum iecur) blue
Per caerula poli regna geminatis duos blue
Equitare Phoebos curribus. Iacula manu
Uterque crebra grandinis ritu vibrat. spacer355
Sed heu! micantes gustat alterius triplex
Arundo fibras. Volvitur curru comis
Sed impeditur propriis.
SAD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAdhuc meis
Inhaeret oculis stella, quae Solymae modo
Diverberabat crine ferali domus. spacer360

Ostendit sanguinem in phiala.

Parum est. Olympus rore sanguineo suas
Testatur iras. Ecce quam largus pluit
In tecta nostra sanguis.
DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHeu bella calor
Nimium propinquit! Belli portendit cruor.
Agnosco iustam vindicis Olympi manum. spacer365
Non immerentem feriet. Astrorum arbiter,
Hic ungularum ferreos morsus, cruces,
Faciesque lethi mille decernas, modo
Parcas deinceps.

Intrat Ioab cum reliquis. blue

    IOABspacerspacerspacerspacerspacerspacerRex Idumaei salus,
    Columnque regni, vana non rumpant tuum spacer370
    Prodigia somnum. Tutus est quisqus poli
    Umbone tegitur.
    ABISAIspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSi Philestaeis agri
    Iterum maniplis horreant, iterum tui
    Fulmen lacerti sentient.
    ETHAI spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Goliath nigri
    Populo tonantis nunciet quanta vites spacer375
    Fundam procella.
    BANAIAS spacerspacerspacerQui semel laurucaput
    Vitrice cinxit, Deliis rursus potest blue
    Vincere crines frondibus.
    DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLaurus dedit,
    Sed nunc cupressum porrigit Olympus.
    IOAB spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Duces
    Male ominosa verba contristant, cave. spacer380
    Demittet animos miles, erecto nisi
    Sis ipse vulto. Quod sacerdotes tibi
    Cecinere carmen? Antequam litui sonus
    Perstringat aures tremitis? Horrendi fragor
    Si quando Martis intonat, vestrum est prece spacer385
    Placare divos, lateris obiectu latus
    Dum nos tuemur principis.
    DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBelli duces
    Pugnant in acie, sed sacerdotes domi.
    Pugnat sacerdos precibus, et inermis globos
    Persaepe sternit hostios. Pugnat quoque spacer390
    Miles, sed aere tutus et ferro rigens.
    Devicit Amalec Iosue, palmas quia
    Ad astra Moses sustulit. Divum aures
    Pulsate precibus tectas, supplicibus polum red
    Superate donis, forte districtum Deus spacer395
    Ferrum recondet.
    ABATH. spacerspacerspacerspacerNivea mox planget solum
    Victima. (Exeunt sacerdotes.)
    ABISAI Gemellos pontifiex memorat polo
    Certasse Phoebos. Una non ambos tamen
    Ruina mersit. Alter exanimus suis
    Ruit illigatus crinibus, laetum polus spacer400
    Paeana cecinit alteri. Signat tuum
    Victor triumphum Cynthius.
    ETHAI spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNec me coma
    Terret cometes lugubri. Quisnam facem
    Terrore cinctam vidit? Aegrotae mihi
    Delira vetulae somnia videntur.
    DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDeus spacer405
    Cuicunquem libuit, conscium arcanis sinum
    Aperit. Tremendo mortis et vitae arbitro
    Libemus oculi flumina. Lachrymae Deo
    Vel fulminanti fulmen extorquent. (Exeunt.)

INTERLUDIUM PRIMUS blue

ACTUS II, SCENA iij

David de rebellione nova certior factus se divinae providentiae commitit. Monet filios ne exemplum fratris sequantur.

DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAmor
Decusque superum, scelera ne regis luat spacer410
Populus nefanda, semen exitii vides. (Indigitat se.)
Me me rubentis fulmine lacerti crema,
Vivatque Solyma. Quid Palaestinae innocens
Meruit iuventus? Meta sit potius tuae
David pharetrae. Sanguinem iuste meum spacer415
Innocentis eheu! sanguis Uriae petit blue
A me profusus. Sed parum est unam tibi
Litare vitam. Mille si nobis forent
Animae, libenter mille, modo unum mihi
Animum redones fundere. (Intrat Banaias.)
BAN.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerOccidimus! Tenet spacer420
Hebronis arces Absalon. Sequitur tubae
Ferale murmur Israel, patri impius
Intentat arma filius. (Intrat nuncius.)
NUNC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAchitophel tua
Transfuga reliquit castra, fortunas, opes
Vitamque nato consecrat. [Intrat alter nuncius.]
NUNC. 2. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDucit novas spacer425
Amasa cohortes filii et ahenis agri
Radiis trementes fluctuant. red
DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Deo libens
Reddo coronam quam mihi primo dedit.
Numero phalanges obruet nostros puer.
Vento obsequendum est. Ite lugubri caput spacer430
Turpatie cinere, verbere loquaci sinus
Cordis dolores arguat.
NUNC. 1 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCaeli tegant
Alae Sionis principem. (Exeunt nuncii, intrant filii.)
ADON. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Genitor, fui
Num falsus augur? Nonne veraci tibi
Oracla cecini tripodi? Ventosos nimis spacer435
Sensi Absalonis spiritus. Vim vi, pater,
Repelle.
DAV. spacerFratris castra numerosas magis
Vomunt catervas.
SAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerMaior est virtus tamen
Qui te sequuntur militum. Indecorem duces
Si tibi salutem praeferant, geminos vides spacer440
Pro patre muros.
DAV. spacerspacerspacerspacerspacerMurus est melior tamen
Pietas. Parentes ille defendit, poli
Qui iura servat.
ADON. spacerspacerspacerIura servabo poli
Si vita patris morte redimatur mea.
DAV. Moriatur ille potius exitii fuit spacer445
Qui causa tanti.
SAL.spacerspacerspacerspacerspacerPrima germanus dedit
Semina doloris, occidat, Pylios pater
Ut vincat annos.
DAV. spacerspacerspacerspacerspacerAbsalon potius meus
Vivat superstes, occidat tantae David
Auctor procellae. Lubricae aetati dedi spacer450
Effusa nimium fraena. Vos patriis decet
Sapere periclis. Arbor effudit malum quote?
Vitiosa germen. Discite exemplo patris red
Fratrisque pariter, tanta quos mergant mala,
Quam sit iuventa cerea ad vitium, bonis spacer455
Nisi imbuatur artibus. Tempus vetat
Monere plura.

Ingrediuntur Ioseph et Beniamin.

ACTUS II, SCENA iiij blue

Ioseph et Beniamin, accepta patrum defectione, ad Davidis pedes abiecti pro eisdem perorant. Rex eos consolatur.

IOS.spacerspacerspacerspacerspacerspacerMagne rex, supplex sacras
Adoro plantas. Victimas cernis tuam
Praegestientes tingere securum. Mea
Vitam parentis morte mereabor libens. spacer460
BEN. Regalis animi specimen est Lethes vado
Iniuriosa mergere facinora. Pater
Aestu iuventae rapitur ardenti, flagrans
Incendit animum sanguis, indocilis regi.
Non quid parentis turpe mereatur scelus, spacer465
Sed quid Davidem deceat expendas. Poli
Imitare regem. Tela non toties vibrat
Trisculca quoties caeca gens hominum suis
Fulmen sceleribus acuit. Irasci potest
Sed mitis ira numinis.
DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Oculos humo, spacer470
Genuaque pariter tollite. Parentum scelus
Non luere debent filii. Spinae rosas
Persaepe trudunt. Melior ero vobis pater.
Si sua parentes carbasa retrorsum dabunt,
Si supplicantum more subrepunt, meam spacer475
Redintegrabunt gratiam.
IOS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerGentes doment
Alii superbas, tu tuos amicos domas.
Est gloriosum sternere rebelles, tamen
Servare civem melius. In memori favor
Sculpetur iste pectore.
BEN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Adamantis licet spacer480
Superent parentum corda duritiem tua
Bonitate victa ferreas ponent fibras.
DAV. Remanete Solymae, fata nos alia vocant.
Est obsequendum turbini donec suis
Frangatur ipse viribus.
ADON. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCanum licet spacer485
Scandas pruina Caucasum, quamvis domum
Visas perustam Memnonis, natos iter
Carpere paratos senties. (Exeunt.)

INTERLUDIUM SECUNDUS

ACTUS II, SCENA v blue

David ante fugam duces monet ut Absalonem vivum si ceperint servent. Ethai regem sequi eligit. Chusai manere iubetur, ut Achitophelis consilium suo eludat.

Intrant sordidati.

DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNigris placet
Atrata vestis concolor fatis. Coma
Non indecoro cinere deformi placet. spacer490
Sic praeliandum est. Arma sint nobis preces
Adamante fortiora. Non turpis fuga est,
Fugiendo quando vincimus. Olympi nefas
Pugnare placitis. Sanguis heroum nihil
Deiicit animos hactenus. Bellum, fames, spacer495
Faciesque lethi mille magnanimis viam
Ad astra sternunt. Tetricam virtus colit
Animosa rupem, scandite hamatum rubis
Mecum cacumen.
IOAB spacerspacerspacerspacerspacer Hispidum rupis iugum
Fateor, sed ipsum verticem calthae, rosae, spacer500
Lilia coronant.
ABIS.spacerspacerspacerspacer Hyemis implacidae rigor
Amaeniore pellitur veris vice.
Aquilonis iras mitior zephyri fugat
Fragrantis anima, rebus angustis quoque
Secundiores saepe succedunt.
ETH.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVides spacer505
Utriusque comites sortis. Infidae potes
Concoquere si tu nubilas divae minas,
Nos quoque poterimus.
DAV.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Martis ancipiti tamen
Te parce ludis credere. Ingrederis domum
Modo hospitalem.
ETH. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Pulvere cruento genas spacer510
David decorus hosticos sternet globos,
Et me tenebit Solyma? Degenerem dies
Non me videbit ulla.
DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTe saltem tui
Teneant penates, Chusaei, duplicis age
Parte Ulyssis. Finge te solis iubar spacer515
Nascentis etiam colere. Concutiet ubi
Faetum Minerva pectus Achitophel, tuis
Elude verbis verba.
CHUS.spacerspacerspacerspacerspacerspacer Flexanimo meum
Vernam rigaret nectare eloquium Charis!
DAV. Non monebo, lumina Sionis, manum spacer520
Solymae benignam tendere. Sacerdos suis
Solymae ruinam fulciet humeris.
ABATH.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDuplex
Erimus columna.
SAD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerNe metue, ducet tuas
Virtus catervas, mole dum propria puer
Nimis impotenti turgidus fastu ruet. spacer525
DAV. At vos Gradivi sanguis, heroes mei,
Civile quando classicum accendet meos
Ad arma cives, fervidas quando rotas
Bellona nostro sanguine inficiet, meo blue
Tunc Absaloni parcite.
IOABspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIntepuit ubi spacer530
Cruore mucro, fraena non potitur. Tamen
Obtemperandum.
DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSpiritus, nati, vetat red
Tempus superbos; tempori aptari decet (Flectent.)
Regnator orbis, sceptra quo das et rapis,
Diadema supplex pedibus advolvo tuis. spacer535
Possum irretorto lumine coronae aureos
Spectare radios, splendidi fragmen luti
Perstringit oculos filii. Pictas pater
Nugas resignat, sceptra surripiat puer,
Modo non amorem rapiat ex sinu tuum. (Surgunt.) spacer540
NATH. Hostis citatis advolat turmis, moras
Age rumpe, princeps.
DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSidera sequemur, Nathan,
Dum te sequemur.

ACTUS II, SCENA vj

Semei Davidi maledicit. Rex patienter fert.

SEM. (Proiicit lapides.) spacerVade Bethlemie gregis
Pastor petulci. Vade totius bibe
Iners hirude, sanguinem regni.

Proceres stringunt gladios.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPede spacer545
Non claudicante poena te sequitur. Rapit
Diadema merito natus, abreptum prius
Iniuriosa vertice Saulis manu. (Iacit iterum.)
I posce olentis rursus uxores ducis.
ABIS. (Irruit fossurus.) Devota Ditis victima!
DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAbisae, manum
Suspende. Superum rector evomere iubet spacer550
Graveolentis in me toxicum cordis. Novo
Adhuc Davidem vulnere cruenta.
SEM.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMiser,
Undique teneris! Dura te Lachesis premunt
Quocunque tendis stamina. O plausus! Dies
O inserendus caelitum fastis! Tua spacer555
Quam me miseria pascit!
ETH. (Irruit stricto ense.) Exscindam cani
Linguam trifauci. blue
DAV. spacerspacerspacerspacerspacer Siste. Si parco, mihi
Forsitan Olympus parcet. I, bonis iter
Avibus capesse.
SEM. (Iterum iacit.)spacer Penna te ducat strigis. (Exeunt.)

Perge ad Actum III