Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

AMBITIO INFAELIX
SIVE
ABSALON

TRAGOEDIA

PERSONAE

S. DAVID
ABASALON, ADONIAS, SALOMON eius filii
NATHAN propheta
CHUSAI, ACHITOPHEL regi a consiliis
IOSEPH eius filius
IOAB imperator exercitus
ABISAI eius frater
AMASA utriusque consbrinus
ETHAI princeps Pethaeus
BANAIAS dux praeliandi cohortis
ABATHAR pontifex
SADOC sacerdos
BENIAMIN Amasae filius
SEMEI Saulis cognatus
<UMBRA AMNONIS>
<CLIENTES>
ANGELI
NUNCII
MILITES
EPHAEBI

PRAELUDIUM

Angelus Iudaeae tutelaris de Abasalone patri reconciliato, felicique regni statu sibi congratulatur. Angelus iustitiae divinae minister novam denunciat procellam.

ANGELUS 1 Gaudeto, Libane, laeta Carmeli iuga blue
Gaudete. Vestris faustitas remeat plagis.
Pax alma niveis rura per Solymae rotis
Volitat, opesque prodigo cornu tuas,
Autumne, spargit. Ante regales quies spacer5
Secura valvas excubat. Profugum David
Iterum paterno filium gremio fovet.
Renovatur iterum gaudium. Natum pater
Patremque natus stringit. O laetum diem,
Cressoque dignum calculo! blue

Intrat angelus secundus stricto gladio.

spacerspacerspacer
ANG. 2 spacerO tristem diem, spacer10
Nigroque dignum calculo! Heu qualem pater
Iordanis hodie gurgitem volves! Aquas
Quam discolores! Cerno sanguineis duces
Mergi sub undis, clausa corporibus nequit
Sese expedire lympha.
1. spacerspacerQuis tantae, precor, spacer15
Auctor procellae.
2. spacerSemen exiti, caput
Et causa strages, Absalon.
1. spacerspacerspacerspacerspacerQuemnam puer red
Bello lacesset?
2. spacerPatris audaci petet
Viscera lacerto, sed mihi poenas dabit.
1. Ibo, ibo. Nostra (si quis est monitis locus) spacer20
Forte erubescet verba.
2. spacerspacerspacerCaucaseo canes
Scopulo.
1. spacerspacerspacerIuventa cerea est flecti.
2. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSilex
Sed dura nimis est Absalon.
1. spacerspacerspacerspacerClypeo tegam
Sionis arces creditas nobis.
2. spacerspacerspacerspacerFugam
Potius capesse. Solyma si posset tegi, spacer25
Tuo lateret tuta sub clypeo.
1. spacerspacerspacerspacerspacerTegam.
2. Ne pugna Olympo.
1. spacerPlacita num coeli tibi
Soli patescunt? Lateris obiectu tua, red
Sion, tuebor latera, nisi Olympus vetet.
2. Vetuit Olympus.
1. spacerAbeo.
2. spacerspacerspacerLuctificam prius spacer30
Faciem diei cerne.

Dum David orat Absalon ei coronam eripit. blue

spacerspacerspacerDum coelum pater
Precibus fatigat, filius fastu tumens
Et inquietus scelera sceleribus miser
Cumulat. Paternos ecce sacrilega manu
Spoliat capillos regia frontis nota. spacer35

Stricto ense petit patrem.

Parum est. Parentis corda malesanus quoque
Violare ferro pergit, at frustra furit.

Prodit Ioab.

Egeredere regis ultor et pueri impiam
Compesce dextram. Terna nunc crispa, Ioab,
Spicula: cruorem poscit innocuus cruor. spacer40
1. O siste dextram!
2. spacerspacerspacerCecidit. Ambitio impotens
Quoscunque in altum sustulit, tali premit
Postmodo ruina.
1. spacerVado, supremi libens
Adoro placita numinis.
2. spacerspacerspacerspacerspacerPlectit Deus
Non nisi coactus, suaviter plectit tamen. (Exeunt.) spacer45

ACTUS I, SCENA i

Absalon 5 annorum exilio exculceratus solium paternum invadere statuit. Achitophel unus ex coniuratis auctor est ei ut Amasam ad urbes vicinas sollicitandas missum magis magisque sibi conciliet, populique benevolentiam aucupetur.

ABS. (Solus.) Tacete saevam Tantali, vates, sitim;
Tacete fauces, ore deluso famem
Tantum allegantes. Gravidus autumno senem red
Decipit hiantem ramus, et puri latex
Rivis dolosa labra destituit fuga. spacer50
At Absalonem sceptra deludunt patris. red
Sum verus ipse Tantalus. Quoties tuam
Capto coronam, genitor! Et quoties meos
Velut umbra digitos ludit! Illudar licet
Tamen usque paedam persequar, sceptrum morae spacer55
Est grande pretium. Quando Melibaeae nitens blue
Cruore conchae iura subiectis dabo
Populis? Superbum vinciet quando meas
Diadema crines? Claudere necesse est prius
Genitoris oculos? Longus o nimium dies! spacer60
Auriga caeli latera quadrupidum magis
Magisque tortis admone flagris, tua
Serpit quadriga. Cynthiii sed quid rotas
Nimium morantes increpo? Potius meus
Redarguendus languor. O pigra nimis red spacer65
Vinctum pruina pectus! Exilii nota
Ergone nobis excidit? Toties meo
Pulsata gemitu saxa nequiquam vado
Oblivioso mersimus? Veteres age,
Anime, resume spiritus. Discat pater spacer70
Viduus corona quid sit indecores diu
Exigere soles patrio extorrem lare. red

Intrat Achitophel. red

Sed en Minervae sanguis.
ACH. spacerspacerspacerO lentas nimis
Ad sceptra palmas! Regio, princeps, cupis
Ambire frontem vinculo?
ABS. spacerspacerspacerspacerAn cupiam petis?spacer75
Est summa voti. Mitius torret flagrans
Aetnae vorago pectus Enceladi, sitis blue
Quam me coronae.
ACH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNuda non unquam tibi
Cudent coronam vota. Palladiis opus,
Mihi crede, telis.
ABS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerPalladi secundum caput, spacer80
Eloquere. Tripodem Delphi credam dei,
Quicunque dices, fundere. red
ACH. spacerspacerspacer Inprimis cole
Amasam. Iacobi gloria haud molli fodit
Stimulo medullas iuvenis. Ad celsa, ardua
Aspirat animus, sedere indocilis. Labor spacer85
Respondet etiam diviti ingenio. Ducum
Sit ipse ductor. Quam triumphabit, parem
Cum se Ioabo cernet!
ABS. spacerspacerspacerHaud stimulis opus,
Sat nota iuvenis indoles. Semet satis
Commendat Amasa. Nectare eloquii potens spacer90
Benevola populi corda furatur, mihi
Conciliat urbes integras. Solus meis
Praeerit maniplis.
ACH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerNemo numerosis potest
Praeesse turmis melius. At nondum tua
Portum carina radit. Age populi quoque spacer95
Ipse aucupare gratiam. Non te decor
Generisve splendor, suada nec dulcis trahit
Quae sola mentes deficit. Regis fores
Quas densa cingit unda populorum, fluens
Refluensque semper obside. Quando unus spacer100
Offert libellos supplices, primo lege
Sinuque deinceps conde. Praesidium tuae
Promitte linguae. Misera pauperiem crepat
Si forte turba, prodiga inopiam manu
Solare. Casum lachrymis plorant suum spacer105
Si sordidati, lachrymas iungas tuas.
ABS. Parebo monitis.
ACH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAmasa si laetas statim
Flectet quadrigas, patris impediet tuum
Hodie corona verticem.

Intrat ephaebus.

EPH.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLaetos tibi,
Auguste princeps, nuncios porto. Tuus spacer110
Redivit Amasa.
ABS.spacerspacerspacerspacerspacerspacerRediit? Architophel, sinum
Distende totum gaudio. Nostros cito
Subeat penates.
ACH. spacerspacerspacerspacerAmasa si rediit, simul
Redivit etiam faustitas. (Intrat Amasa.)

ACTUS I, SCENA ij

Amasa legatione sua impigre perfunctus Absalonem et Achophelem de propensa finimitarum urbium, praesertim Hebronis, ad defensionem voluntate certiores facit. Absalon Amasam copiis suis praeficit, et Hierosolymae cives magis devincit.

AM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPrinceps, Noto blue
Tumet ferente carbasus. Volitat tuum spacer115
Per ora populi nomen. Orientis colunt blue
Radios libenter solis, occidui iubar
Nemo veneratur. Ecce quot populi tuis
Animam sub aquilis fundere exoptant.

Dat schedulam.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHebron
Avide canorum buccinae expectat sonum, spacer120
Acuitque Martem cote sanguinea. Manus
Conserere gestit.
ABS. spacerspacerspacerspacerspacerLingua Cecropio madens
Nectare volentum corda populorum trahit.
AM. Divina principis indoles trahit magis.
Amor est catena fortior ferro, dies spacer125
Quam nulla solvet.
ACH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerAureus princep, trahit
Trahiter pariter Amasa. Properemus, vocat
Dum Zephyrus alnum.
ABS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNon opus nostrae est tuis
Certare meritis, Amasa. Dum solium tamen
Scandam paternum, principes princeps rege. spacer130
Tu nostra duces agmina, integri quia
Est animus instar agminis.
AM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRivus suam
Perennitatem limpido acceptam refert
Fonti, minorum vulgus astrorum trahit
A luce solis principe radios. Meus spacer135
Est Phoebus unus Absalon.
ABS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSolymae vocat
Nunc me iuventa. Regiae ad portas domus
Stabo, fluitantis unda qua turbae meat
Rimeatque. Solymam quisquis adiunxit sibi
Regnat. Labores interim tantos quies spacer140
Soletur, Amasa. Revocet accisas Ceres
Bacchusque vires.
ACH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerMassicum ducet meum
Sibi destinatum.
ABS. spacerspacerspacerspacerspacerStatio me solita vocat.
Actaea nostris suada nunc sedeat labris.

Intrat cliens. blue

Amice, properum siste, si lubet, gradum. spacer145
CLIENS Dilecte superis, Absalon, liceat sacris
Libare manibus osculum.
ABS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerInfusus meo
Potius recumbe pectore. Eloquere, dolor
Quis te remordet.
CLIENSspacerspacerspacerspacer Frater heu fratrem exuit!
Me rure parvo deiicit. Parvus quidem spacer150
Sed infidelis funus haud quaquam fuit.
Sudore nostro potitur ingratum caput,
Cereremque, quam non sparsit, iniuste metit.
Regis tribunal forte vi raptos mihi
Restituet agros.
ABS. spacerspacerspacerspacerspacerArbiter nullus tibi spacer155
A rege dabitur. Miseret ah miseret tui!
Aurata saltem dona Pactoli cape, blue
Avita donec arva restituat Themis.
CLIENS Influat in areas ipse Pactolus tuas.

Intrat secundus cliens

CLIENS 2 Miserere, princeps.
ABS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSurge, vulneribus meis spacer160
Dulce est mederi patriae. Tristi genas
Quid rore tingas? Fare, nam dudum tuo
Dolore doleo.
CL. 2 spacerspacerspacerspacerSaeva me durae premunt
Odia novercae. Ditis haeredem domus
Genitor reliquit, illa (quis credat?) suos spacer165
Hereditate filios ditat mea.
ABS. O sors acerba! Lachrymae cogunt tuae
Me lachrimari. Si patrocinium negat
Genitor, patronus Absalon erit tuus. (Intrat Adonias.)

ACTUS I, SCENA iij

Adonias, perspecta Absalonis popularite, eum regni affectati apud patrem insimulat. Pater filii criminationem ex aemulatione ortam ratus, negligit.

AD. (Solus.) O tincta melle verba! Fraterno fluit spacer170
Ab ore nectar. Si patrocinium negat
Patronus, Absalon erit tuus genitor.
Incauta vulgi corda sollicitat, sibi
Diadema cudit Absalon. Nimium, puer
Ventose, properas. Gelida mors nondum patrem spacer175
Composuit urna. Sceptra genitori manu
Audace rapies, antequam iniiciat suam
Libitina dextram? Regna qui nutu regit blue
Fortassis alium scripsit hearedem. Mihi
Est dextra sceptris aptior, saltem manum spacer180
Non tinxit istam fratris innocuus cruor. blue
Adhuc paterno vulnus hoc alte sedet
Sub corde sculptum. Punicas nobis Tyri
Relinque trabeas. Muricem reddet tibi
Amnon cruentum. Vulgus i sequere, levi spacer185
Mobilius unda. Gratiam interea patris
Ego aucupabor.

Videt patrem in cubiculo sedentem. blue

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMollia loquendi, pater,
Fortasse non sunt tempora.

Surgit David.

DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerParentis fores
Auresque pariter filiis semper patent.
AD. Fateor, repulsae nescius semper fui, spacer190
Intrepidus ergo fabor. Amplecti nimis
Plebem videtur Absalon. Ambit tuum,
Ni fallor, ostrum.
DAV. spacerspacerspacerspacerspacer Frater ingenio fuit
Humaniore semper.
AD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIngenio fuit
Superbiore semper.
DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerObscurum solet spacer195
†Ium† superbus spenere.
AD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerInvisit quoque
†Iri† tabernas saepe, maiori tumens
Fastu.
DAV. spacerIuvenae lumen et formae decus,
Magnetis instar, corda vi dulci trahit.
AD. At suada dulcis dulcius multo trahit. spacer200
Regale quoties obsidet limen, frequens
Dum fluitat unda civium? Hic plorat, gemit,
Miseratus omnes. Conserit manibus manus,
Et pectus etiam pectori, irrepit catus
In corda pebis. Arctius si quos peremit spacer205
Angusta res, solatur et dextra saepe
Spargit benigna. Rostra civili petunt
Si quando Marte, queritur augustam patris
Nimium silere curiam, eloquium sui
Promittit oris.
DAV. spacerspacerspacerspacerDistat ambitio parum spacer210
A comitate, tenue discrimen puer
Dividit utrumque. Vitia virtuti nimis
Vicina semper. Integrum labis gerit
Fortasse pectus Absalon. Levitas solet
Comes esse pueris. Lubrico appendit loco spacer215
Natura linguam, labitur facile. Suo
Iuventa ludo gaudet. Hoc fratres decet
Bene ominari fratribus.
AD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFaxit polus
Sim vanus augur. (Exit Adonias.) @@@@@

ACTUS I, SCENA iiij

David ex re nata amorem fraternum Salomoni, Salomonem vero Nathani commendat.

Intrat Nathan cum Salomone.

NATH. spacerspacerspacerspacerspacerEcce Salomonem tibi
Ut imperasti sisto. Quid, princeps, iubes? spacer220
DAV. Amasne fratres, nate?
SAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid dubitas?
Hoc lex Olympi mandat, hoc mandat meis
Lex scupta fibris.
DAV. spacerspacerspacerspacerspacerPerge partiri tuum
Utrique amorem. Colere maiores decet
Fratres. Fovebit te sinu numen suo, spacer225
Modo cor utrique dividas fratri. Procul
Sint ergo rixae, clamor, invidia. Polus
Dissidia fratrum vindici plectit face.
SAL. Parebo monitis, genitor.
DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerUt melius tamen
Amoena pulchrae castra virtutis colas, spacer230
En tibi magistrum trado.
NATH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid gracili iubes
Tentare cymba pelagus? Exilem prement
Grandia carinam lintea.
DAV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEst valido tibi
Contexta puppis robore, frementis sali
Contemnit iras. Macte, magnanimus regitspacer235
Ubi Tiphys alnum, frendit incassum Notus. blue
NATH. Si tensa Zephyro vela regali volent,
Licet imperitus, lubricam aetatis libens
Capesso clavum.
SAL. spacerspacerspacerspacerspacer Planta sum tenera, vide.
Artifice ramos falce compescas, nimis spacer240
Si se profundant surculi.
NATH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFructus quoque
Foeliciores inseras. Molles nequit
Gignere columbas aquila, nec virtus creat
Vitium. Paterni specimen ingenii lego
Salomonis ore.
DAV. spacerspacerspacerspacerReferat effigiem sui spacer245
Potius magistri. Viva virtutis Nathan
Est tabula. Docilis aure suspensa bibe,
Quaecunque loquitur.
SAL.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVerba ceu gemmas legam.
DAV. Hoc fac et arcto filium amplectar sinu. (Exit David.)

ACTUS I, SCENA v

Nathan discipuli sui indolem explorat.

NATH. Auguste princeps, posthuma paterni reget spacer250
Quis fraena regni?
SAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSceptra partitur polus.
Rex ipse regum regna cui lubet dabit.
NATH. Nonne Absaolinis invides sorti, iubar
Quod dulce Phoebi viderit primus?
SAL.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPrius
Materna rapuit oscula, et sceptrum prius spacer255
Fortasse rapiam.
NATH. spacerspacerspacerspacerspacerMinimus es fratrum.
SAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerParum est.
Postremus etiam Cynthii lucem pater
Hausit Saulis, nunc tamen solio sedet.
NATH. Quae iura Solymae civibus scribes, tibi
Si lora genitor tradet imperii?
SAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMei spacer260
Rex esse primum statuo. Quis alios reget,
Cohibere qui se nesciat? Pietas meum
Columna veluti fulciat solium. Sion,
Hac stante stabit. Illa si cadet, pari
Ruet ille lapsu. Principes celso Deus spacer265
In monte ponit, nube non caeca potest
Se clepere vitium, clara nec virtus suos
Celare radios. Facta regnantum velut
Leges adorant subiecti.
NATH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNon est opus
Doctore, princeps. Dives ingeni doces spacer270
Ipsum magistrum. Sed age, Mavortis tibi
Placentne potius laurae an olivae magis
Rident Minervae?
SAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerNon nisi coactus meus
Stringetur ensis, bella cum bellis geram.
Me duce, cruentum pertinax ludum furor spacer275
Ludere, duello victus et vinctus gemet.
Me duce, minaces sarculo miles libens
Mutabit enses. Marte sanguineo tigres,
Homo ratione certet: ingenii dedit
Nobis Olympus arma, Getulae quibus blue spacer280
Domatur ira bellicae. Pacem decet red
Animo fovere. Pace luxuriat ager
Gravidaque penis fluctuat spicis Ceres.
Pax rura nutrit, pace pietatem colunt
Imperia melius. Pace si liceat frui spacer285
Templum minaci vertice superbum, cedro
Auroque dives numini ponam, meis
Vel invidendum posteris.
NATH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSic, sit iter
Ad astra sterne. Dona si dederis Deo
Meliora reddet foenere benigno tibi. spacer290
Si quando Solymae sceptra vibrabis, tua
Tibi recursent monita.
SAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDoctoris mei
Praecepta recolam potius. Erranti viam
Ostende, facilem tende labenti manum. (Exeunt.)

Perge ad Actum Alterum