Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.  

ACTUS V, SCENA xi [ACTUS IV, SCENA i]
UMBRA AGRIPPINAE, NERO, SPORUS, EPAPHRODITUS, <CALVIA CRISPINILLA, NEOPHYTUS, VEIANIUS NIGER, GERELANUS>

Scenae synopsis

UMBRA Nero.
NERO Vocor; at non audio vocantem.
UMBRA Nero. 4505
NERO Indesinenter omnibus, mater, locis
Persequeris? An non te mei, qua me tui
Taedet, pudetque tandem? haud miseret mei?
Agnosco, pectus si recludatur meum,
Tormenta, þagra, mille poenarum modos, 4510
Nisi grave vulnus, ulcus, aspicias nihil.
Tandem misereat: at dies idem redit
Vertentis anni, caesa quo mater mihi.
Quin scio, propinquum nil boni, quod me vocat.
At esse laetum, diis vel invitis, libet. 4515

Sporum evocat, amplectitur.

Regina, domina, Iuno, Venus, Hebe, Spore,
Accede; nostro funde laetitiam sinu.

Intrat Epaphroditus a libellis cum litteris.

Sed, Epaphrodite, quid rei?
EPAPH. Haec in te probra,
Vindex rebellis edidit, Caesar.
NERO Lege.
EPAPH. “Nunc Aenobarbus, ferreus mente, aeneus 4520
Ore, regit orbem; praedo, non princeps regit,
Imo rapit orbem, praeco, non princeps. nec est
Augustus, at cinaedus, auriga, histrio;
Nec vir, viro qui nupsit, et duxit virum.
Monstrum viri, cruore maceratum lutum. 4525
Quidvis magis quam musicus, et illud tamen
(O principis laus magna) quam princeps magis.
Iste Nero quid agat, si rogas, audi; furit:
Ligatur, obcaecatur, insanit. parit
Oedipus, Orestes, Hercules, quod non nefas? 4530
Medaea, Canace, Phaedra, Helena, quod non nefas?
Mala male cantat illa, male perdit sua
Bona citharaedus malus, inexpertus, rudis
Fert Roma: sed an haec Gallia, an Vindex feret?”
NERO Non fert columbam? Milvium, imo aquilam feret. 4535
Feret leonem, mite qui non fert pecus.
Male tibi, nobis consulis, Vindex, bene.
Quin subvenire perditis rebus studes.
Nempe locupletis Galliae immensas opes
Aggerere nostris bellicae hinc leges dabunt, 4540
Bene nata, bona consumpta reparandi, seges.
At Aenobarbus, non Nero, dicor: placet
Gentile nomen; minus adoptivum placet.
Illud resumam, quod per opprobrium exprobrat.
Male habet id unum: nempe citharaedus malus 4545
Quia dicor: ullum nostris artificem magis,
Magis peritum, ex arte seu cithara canam,
Sive histrionem, Roscio haud dispar, agam?
Dicite, sacratae vocis applausum mihi
Qui concitastis saepe! Non nostis, scio: 4550
Et probro ab isto, probra quam falsa ingerat,
Discite.

Civis intus iurgium cum servo simulat.

Sed illud quid sonat?
VOX INTUS Vindex tibi,
Male serve, veniat.
NEROQuid ait?
EPAPH. Irascens herus
Servo precatur male.
NEROSit ambobus male,
Nisi Vindici, quae a vindice, precantur mala. 4555
Sed quid nova tibi scriptio apportat novi?

Aliae literae ad Epaphroditum.

EPAPH. Minatur eadem a Vindice et Gallis mala.
NERO Et ego minabor Vindici et Gallis mala:
Paria vel illis, quae mihi minantur, ferant.
Ite, ite in illos: contrucidari volo 4560
Ubique quicquid exulum, quicquid latet
Gallorum in urbe: Vindici et Gallis favent
Utrique, utrique conscii; pereant simul.
Quin Vindicis quicunque praesciderit caput,
Centum aureorum millia merenti dabo. 4565
Ite populatum Gallias. sed quid refert
Quid in columnis scribitur, an et sunt probra?

Ascriptum columnis legit Epaphroditus.

EPAPH. Cantando vigiles te, Nero, Galli excitant.
NERO Malent sopitum: nunc canunt, at mox gement:
Nec in aurem utramvis dormient, qui me excitant. 4570
Citentur omnes ad sacramentum tribus:
Dent e familis nomen et servi optimi,
Et atrienses, et reservati ad manum.
Vehicula fiant, organa ut scenae vehant.
Et concubinae, quasi viri curta coma, 4575
Mihi tondeantur, militent, comites eant,
Et cum securi peltam Amazoniam gerant.
Ut quasi Camillae socia sint Turno agmina;
Quem, cum revertar, ipse Virgilii canam.
SPOR. Meliore redeas omine: se unde aurea 4580
Ex messe merces, militum ζωὴ, ψυχή?
NERO Censum omnis ordo conferat, nummum asperum:
Et pustulatum argentum, et obryzum simul
Aurum exigatur: pensio in fiscum annua
Ab inquilinis cedat: ita nunc est opus: 4585
Congesta nec enim pace: quae bello egeram.
EPAPH. Bona sero captas: nunc habet fiscus male.
NERO Bonus ergo princeps: ero malus, ut adsint bona.
EPAPH. At forte fato Galliae haud vinci queunt,
Nisi duce solo consule.
NEROAuspicium probo. 4590
Honore uterque cedet: ego solus feram
Fasces, et arma in Gallias consul geram.
Strategema scitum restat, invictum, unicum.
Ut Gallias ut venero, ut castra hostium
Videro, et ut ora viderint hostes mea, 4595
Prodibo inermis, hinc et hinc oculos feram:
Illi silebunt; et ego, nisi þebo, nihil.
Illi obstupescent; et ego, nisi þebo, nihil.
Scio, resipiscent, arma deponent, manus
Dabunt, rogabunt veniam; ego laetus canam 4600
Cantica triumphi laeta, cum laetis ovans:
Quae iam parari tempus in laetum volo.

Insculptum monumento.

Et omen ecce prosperum: Gallum vide
Romano ab equite militem oppressum, trahi
Crinibus: adoro coelites laeto omine. 4605

Annulus.

SPOR. Ergo auspicanti consuli hunc dono annulum:
Sis παντονίκης fruere tam votis tuis,
quam Ditis iste dominus, et frater Iovis.
NERO Sculptura gemmae quae subest?
SPOR. Raptus deae,
Quae visa, amata, rapta simul Erebi deo. 4610
NERO Sabina dulcis, quia tuum est, donum placet:
A raptu, et imo Dite, vix omen placet.

Aliae literae ad Epaphroditum.

Sed, Epaphrodite, quid novi e scriptis novis?

EPAPH. Nova monstra, Caesar.
NEROUnde? Quae? Quot? Quem petunt?
EPAPH. Defecit etiam Galba.
NERO Defecit?
EPAPH. Novus 4615
Caesar creatus.
NEROGalba?
EPAPH. Galba.
NEROHeu me occidi.

Prope intermortuus cadit.

EPAPH. En fractus animo, voce defectus stupet.
Collapsus, acsi spritu orbatus, iacet.
Succurre, nutrix; domina, succurre; alleva.
CALV. Mi Caesar.
NEROEheu.
SPOR.Mi Nero.
NEROHeu.
EPAPH. Caesar.

Respicit.

NEROQuid est? 4620
Quis me ad dolores revocat? excideram bene.
CALV. Attolle caput.

Caput converberat.

NEROO perditum, infoelix caput;
Diverberandum fuste; laniandas comas.
CALV. Attolle vestem.
NEROVestis in partes eat.

Vestem dilacerat.

Attolle, dicis; tolle, pars maior sociat. 4625
SPOR. Tibi parce, Caesar.
NERO Nemo cui parcit deum,
Hominumve? utrique quem aemulis odiis premunt?
CALV. Recollige animum.
NERONullus est.
CALV. Redeat prior.
NERO Iam periit.
SPOR. Absit.
EPAPH. Absit. Imo adsit valens
Virtute, dignus Caesare, infractus malis. 4630
CALV. Quid agis? Virumne video?
NERODe me actum vides.
CALV. Quin multa multi principes animo inclyto
Paria tulere, terga nec dederant malis.
NERO Incognita, infanda, insolita cogor pati:
Imperia siquidem vivus amitto mea. 4635
EPAPH. Amissa nondum, dum domi miles frequens,
Fertque in rebelles arma Virginius foris.
Ille tibi, Caesar, Vindicem et Galbam premet.
Ille veteranos, ille legiones regit
Tres; hi nisi unam, milites sparsos, novos. 4640
Adde, legiones Capito bis geminas habet,
Nec has remotas: advoces, nisi quod procul
Septemdecim alias: copiis tantis quis est
Qui pertimescat? Ne time: oppositi luent,
Hostes senatus Vindicem et Galbam simul 4645
Proncunciavit publicos: hostes cadent.
Nihil ita durum, quin tua id virtus domet.
NERO Suspecta cuncta: deficit cunctis fides.
Quis non, ubi ipsum petitur imperium, timet?
Quis non ad istos horret et trepidat sonos? 4650
Fateor, feriri non fero hanc chordam; strepit:
Huius tetigeris quicquid. est ulcus; dolet:
Unde tener animus, quicquid increpuit, tremit.
Quid caveo certa, incerta quid timeo mala?
Non magna fateor quae timeo, timeo tamen. 4655
Apollo, memini, Dephicus fato dedit;
Cavenda cum annis lustra bis septem tribus.
NEOPHYTUS Tot natus annos Galba: sed taceo.
NERO Quid est?
Quid ais?
NEOPH. Tot annos natus imperium, aurguror,
Usque triplicabis, forsan obiturus senex. 4660
NERO Vera augurare: nec dubito pisces mihi
Cito reddituros, siquid amittam mari.
Ita perbenigna sors mihi semper dea.
SPOR. Tam sit favendo firma, quam foelix dea.
NERO Hucusque, et ipsis favit in cunis mihi, 4665
Nec triste venit aliquid, armillam auream
Dum gessi: at ubi nunc illa quasi sortis favens
Tessera faventis? Periit: ego perii simul.
Fore destitutum dixit astrologus: sed hoc
Amissa post Britanniam Armenia, et tamen 4670
Utraque recepta fatum adimplevit; malis
Fatalibus defunctus ut videar: neque
Sic destitutum, quin et orientem, et sacra
Templa Solymorum, et denuo mundum integrum
Iam restiturus pristinae sorti regam. 4675
Extera ut adsint, πᾶσα γὰρ τεχνὴν τρέφει.
Ex arte vivam musica, imperium ut ruat.
Ergo in rebelles meditor et modulor duces
Ioculare carmen; quo caput calvum canam,
Cui pilus honesti non adhaerescit viri; 4680
Os quasi serendis frugibus aratum solum;
Et nasum aduncum, accipitris indicium feri.
Habere nasum non datur tantum omnibus.
Archilochus alter ego, Lycembaeis modis,
Qui peius angant, quam pedes podagra, aut manus 4685
Veniamque Vindex interim siquam dabit,
Si vivo vinco, publice hydraulam dabo,
Dabo et choraulam, et tibiis doctus canam
Fixis utriculo. Caesarem annon haec decent?

Aliae literae ad Epaphroditum.

Interim utriusque perfidum damno caput, 4690
Proscribo bona.
EPAPH. Quin Galba proscribit tua:
Tuique pretium capitis assignat suum
Vindex: et illis arma coniunxit sua
Virginius: illis Rubrius Gallus favet.
Sic habet in istis literis.
NERO Sic, sic habet? 4695

Concerpit illas.

O execrandae litterae, quae sic habent.
Quid nunc agendum? nil agere, nil non pati
Dignum Nerone? Scilicet, totus mihi
Senatus odio mutuo invisus luet:
Caesus veneno dapibus immisto ruet. 4700
Urbs tota þammis cedet; immissis feris,
Inhibere þammas quisquis audebit, cadet,
Ut nemo post me Caesarem Romae imperet,
Urbe et senatu careat ut Caesar novus.
Hac hac it animus; hoc ago: sed ista ultio 4705
Optanda, non speranda: compingi nequit
Senatus: aditum et impetum populus premet,
Regeret: quid ergo? Sergium supplex petam?
Non profuturum; nec decet. Parthos petam?
Prodigus in illos qui fui, ut referant vicem? 4710
At per rebelles clauditur ad illos via.
Quid tandem? Adibo rostra, miserandus, gemens,
Atratus, omnes artis experiar modos,
Miserationem ut concitem, veniam precer?
Facilis roganti venia: nisi veniam dabunt, 4715
Saltem dabunt, praefectus Aegyptum ut regam.
Hoc placet; hoc ut agam, sermo formandus mihi.
At me priusquam ad rostra perveniam, manu
Feroci, mente turba discerpet fera:
Ut ad astra, Romae qua facit populus deos, 4720
Ut primus, ita postremus Aeneades eat.
Quam varius eheu distrahor, dubius tremo,
Ut navis, unda et ventus ubi bellum gerunt;
Ut nauta, an undae cedat, an vento magis.
Vos, spero, amici, mecum in Aegyptum ibitis: 4725
Classis paratur. vos, Gerelane, et Niger,
Ibitis!
NIG. Eundem in castra militibus magis.
GER. Nec quoquam eundem, nos nisi Sabinus iubet.
NERO Quid si Sabinum iubeo?
GER. Nil moveas tamen.
NERO Ingrata monstra, in Caesarem sic vos decet? 4730
Deseritis illum?
NIG. Deserit Caesar suos,
Ipse.
NERO Quid ultra, quo magis fiam miser?
Quos aluit aula, nunc fugam sorices parant:
Quos nostra texit vestis en tineae avolant.
Cur vivo? Cur non morior?
NIG. Usque adeo mori 4735
Miserum?
NEROMaronis audio Turnum, ac agam.
Ventum ad supremum est: quo deus, quo sors vocat
Dura, sequar: omnis spes periiit, omnis salus.

Locusta evocatur cum veneno.

Ut moriar igitur, Caesarem ut par est mori,
Locusta ferat huc toxicum certum et citum. 4740
Themistoclis, Mithridatis, Annibalis modo
Moriar. venenum hoc quale?

Pyxis aurea.

LOC. Quali omnis cadat
Vitae facultas: cecidit hoc frater.
NEROPlacet,
Me frater, uxor, mater impellunt mori.
Condatur ergo pyxide venenum aurea, 4745
Summos in usus. summa sed nondum premunt:
Et melius aliquid crastinus forsan dies.
Placidus molestas nunc levet curas sopor.
Paulisper illum fidus excubitor tegat.

Exit Nero cum Epaphrodito, Sporo etc.

[ACTUS IV, SCENA ii]

NIG. Fidus ita fracto, fortis ita timido quis est? 4750
Miseros amicos ulla num elegit fides?
Fortuna cui mutata non mutat fidem?
Cum deprimit fortuna, si attollit fides,
Laudata, sed depressa, dat poenas fides.
Hinc fugere miseros, colere faelices decet. 4755
Accedo fatis, et deos sector duces.
Quem dii relinquunt, desero. Quin, quod magis,
Se deserentem desero: quidni feror,
Quo fertur orbis? Eo comes, ut omnes eunt?
Esto Nero solus; non erit solus Niger. 4760
GER. Tribune, socios nos habe: nam non placet
Perire cum Nerone pereunte, ut vides.
Quin silva, lauros quae sub Augusto dedit,
Unde in triumphis quisque decerpsit suas
Caesar coronas, arborem et sevit suam, 4765
Obitu serentis quae simul languens obit,
Nunc tota ab ima exaruit stirpe undique.
Quin silvae alumnae, quas parens alba edidit
Gallina, primum Liviae in gremium ferens
Lauri feracis ramulum, egregie ferax, 4770
Periere prorsus sobole gallinae inclita.
Quin tacta caelo Caesarum est aedes sacra;
Et deciderunt capita de statuis simul;
Sceptrumque fractum e manibus Augusti excidit;
Et conciderunt in sacra ornati lares. 4775
Quid multa? Caesar res novas, et dii ferunt,
Dii deserendo Caesarem, Caesar deos.
Praetorianis quos Nero asservit duces,
Primi Neronem deserunt: primus loco
Sabinus illos Galbae ad imperium vocat, 4780
Et pollicetur millia viritim decem
Sestertium ter dicta: quin et nos pares
Nummis merendis, principe legendo sumus.
Galbamque conclamamus, et pereat Nero.

Exeunt cum statione excubantium.

ACTUS V, SCENA ultima [<ACTUS 5>]
UMBRA AGRIPPINAE, NERO, PHAON, SPORUS, EPAPHRODITUS, NEOPHYTUS, CIVES 2, MISSICIUS PRAETORIANUS ET ALTER

Scenae synopsis

UMBRA Nero.
NERO Neronis nomen infoelix quis est, 4785
Qui personando corripit somnos leves?

Animae interfectorum insultant illi.

O inquietum consciae mentis forum,
Aculeum, eculeum; quo subit semper pater,
Frater parensque, Burrhus et Plautus, soror,
Uxorque gemina, Seneca, Pisonis manus, 4790
Corbulo, Soranus, Arbiter, Thraseas, Paris,
Et fulminatrix legio Caesorum mihi.
Hinc trudor, illinc pellor, hinc illinc trahor,
Crucior, cruentor, torqueor, lanior, necor.
Terra en dehiscit funditus quassa, evomit 4795
Umbras furentes; agmen infernum mihi
Insultat; angues et faces in me iacit.

Prosilit e lecto.

Sed quo satelles abiit? Excubitor manet
Nullus? Quid hoc est? Ubi Tigellinus meus,
Ubi Polycletus? Helius? coniux ubi 4800
Meus Pythagoras? Ubi cohors nostra aulici,
Liberti, amici? Nemo respondet: vocat
Nero: sed vocanti nemo respondet: domos
Adibo:

Circuitum pulsat.

Clausas en fores: non sunt domi:
Imo esse nolunt. o abhorrendum nefas: 4805
O aulicorum perfidum, ingratum genus,
Nec, ut pediculus, in crucem domino comes.
Quid curialis aulicus tandem mihi,
Fronte aliud, aliud mente qui gestat sua?
Foris modestus, impudens intus; palam 4810
Blandus, maledicus clanculum, et ubique invidus:
Piscator in aqua turbida: crassam bibens.
Ut fallat, assentator; ut noceat, potens.
Servus superbus, dominus abiectus; nepos
Perditus, avarus, gryphus, omnigenum pecus: 4815
Basiliscus afþans; hedera circundans; lupus
Sub vulpe; vulpes sub ove; galeatus lepus;
Iners Colossus, olla venalis, latens
Scopulus, sepulchrum gratiae; meriti cinis.
Simulata periit, vera iam facies redit. 4820
Inane nomen nunc amitia et fides.
Quem modo corhortes militum armarunt, greges
Tot aulicorum quem modo sequuti, modo
Quem coluit orbis, timuit urbs dominum, deum,
Nunc destitutus, nunc egens, nunc nunc miser. 4825
Fui monarcha, nunc ἄνευ ἀρχῆς μονός.

Umbra tollit pyxidem.

Redeo ad venenum: at pyxis amota est; nimis
Forsan Neroni sit leve veneno mori.
Adsit Spicillus ergo gladiator ferox,
Aut aliquis alius qui manu intentet necem. 4830
At nec Spicillus, nec manus quaevis adest.
Ita nec amicus, ita nec inimicus mihi.
Quin ergo Tyberim praecipiti cursu peto,
Mersurus illic Caesarem, imperium, scelus?
Ardet, nec audet, animus audenter mori: 4835
Ubi colligatur, o locus detur latens.
Epaphrodite, Spore, Phaon, quarte et comes
Neophyte, quid nunc?
PHAON In surburbanum meum
Abire si sit animus, en illud prope. 4840
NERO Tegor obsoleta poenula, adopertus caput,
Pede nudus, ora, ne quis agnoscat, tego
Sudario; portoque pugiones duos,
Fidos ministros.

Tremor, fulgur.

NEOPH. Quid tremis? Quid stas? Siles?
NERO Tremo, nam tremiscit terra, qui terram premo.
Sto, iam repente fulgur adversum micat. 4845

Clamor 1.

Sileo, quod aures pepulit e castris sonus.

Clamor 2.

CLAMOR E CASTRIS Galba imperator, Galba: dispereat Nero.
NERO Pereat rebellis Galba; pereant, qui favent.
CLAMOR MILITUM Veniant Neroni cuncta mala, Galbae bona! 4850

Clamor 3.

NERO Imo Neroni cuncta bona, Galbae mala,
Illisque Galbae qui favent. sed quis venit?

Intrat civis.

CIVIS 1 Heus, de Nerone quid novi Romae?

NEOPH. Nihil.
CIV. Ergo nihil.
NERO Imo nullus est. sed quis novus? 4855

Exit idem. Intrat alter civis.

CIVIS 2 Quo vos?

NEOPH.Quid ad te?
CIV.Quin sino; Neronem arbitror
Hi persequuntur.

Exit idem.

NERO Tu sinis, non quod sequi
Velint Neronem, at persequi.

Canis latrat.

Sed quid canis
Latrat? An et ille persequitur?

Gallus cantat.

Et quid canit
Gallus? An et ille prodit: an cantu excitat? 4860
De me triumphum an cantat? o saeva, aspera,
Infanda.

Intrant Missicius praetorianus.

Sed adest alter: hic miles, puto,
Praetorianus.

Facies subito detegitur.

MIS.O Nero, salve, vale.

Exit idem.

NERO Utrumque in uno, quam brevi, salve, vale!
Quia vivo salve; quia statim pereo, vale. 4865
Non sic solebat Nero salutari; sed est
Et hoc ferendum: cum leo exanimis iacet,
Insultat illi vel lepus. Sed quid moror?
Quin subeo? Sed clam.
PHAONPer vepres igitur via,
Et arundinetum.
NERONon vides nudos pedes? 4870
PHAON Quin veste strata sub pedibus aegre ibitur.
NERO Eatur: heu me; turpis haec mortis fuga
Quam morte peior! quin bene est, vivam modo.
PHAON Portam at latendi dum paro, et portum tibi,
Placeat arenae condi in egestae specum. 4875
NERO Sub terram iturus vivus? Haud quaquam placet.
In arundineto potius obtectus cubem
Dum lucet: inde quadrupes repam miser,
Qua me caverna proximam in cellam feret.

Exit Phaon, ut paret.

Culcitram ibi modicam pallium insternat vetus: 4880
Cubile dignum Caesare, Neronem decens.
Sed sitio: latices hauriam mersa manu
Ex hac lacuna: quam graveolentes aquas!
Sed bibo. Neronis potio haec illo inclyta,
Decocta, sapiens sine nivis vitio nivem? 4885

Aquam potat e lacuna.

Esurio: panem da, Phaon.
PHAON Qualis domi
Habetur, habeas.

Panem atrum affert.

NERO Sordidus et ater movet
Stomachum, sed illi displicet.

Oblatum aspernatur.

Malim fame
Perire, quam sic edere: patiendum tamen. 4890

Vento arbor movetur.

Quid sonit?

EPAPH. Agitat arbores ventus levis.
NERO Quam cuncta terrent! Quam nihil! Nihili sonus!
Quam Panicus iste terror! ut satyrus meo
Terreor ab ore: me fugo, et fugio simul.
NEOPH. Quin igitur una morte, tot mortis metus,
Mali imminentis non metum, sed tot mala, 4895
Tot probra, diras, scandala, pericla effugis?
Malis premetur, a malis qui vult premi.
Te contumeliis eripe futuris: semel
Non esse malis, esse quam semper miser.
NERO Ergo nisi moriar, nec mora, effugium a malis 4900
nullumne?
EPAPH. Nullum.
NERONil preces prosint?
NEOPH. Nihil.
NERO Nil artificium?
EPAPH. Nil.
NERO Nihil lachrymae?
NEOPH. Nihil.
NERO Nihil fuisse Caesarem?
NEOPH. Hoc urget magis.
Hinc odia, scelera, machinae, insidiae, minae.
NERO Ergo moriendum!
NEOPH. Quin cito.
NERONeroni?
EPAPH. Tibi.4905
NERO Horresco totus: ut moriar, isti quoque
Hortantur, instant, quos dedit solos mihi
Sors dura comites: quid ago? Δεῖ νήφειν ἔμε
Ἐν τοῖς τοιούτοις. Ἄγε Νέρων, τοῦτ᾿ οὐ πρέπει,
Ἔγειρε σεαυτόν. Turpiter vixi, scio: 4910
Moriar decore: pareo: paretis scrobem
Corporis ad huius non nimis magnum modum. heu.

Flet ad singula.

Huc frustra siqua marmoris forsan prope, heu.
Componite et aquam et ligna, quae mox mox meum heu
Curent cadaver: proh dolor: at illud prius 4915
Vos rogo per omnes omnium affectus pios,
Hic ne amputetur, urbis, olim orbis, caput;
Sed concremeretur corpori, ut par est, meo. heu.

Codicillos a cursore perlatos praeripit, legit.

At cursor ad te quid ferat videam, Phaon.
Quid hoc? “Neronem iudicant hostem patres; 4920
Et puniendum more maiorum.” Patres
Hostes Neroni iudicat Caesar: sed hoc,
Quod puniendus more maiorum, quid est?
EPAPH. Quo nempe nudi inseritur in furcam caput,
Corpusque virgis ad necem caedi solet, 4925
Caesumque saxo deiici.
NERO O saevum scelus!
Durare potero? potero tanta unus pati?
Non potero.

Nudat pugiones.

Sed nec non pati potero, nisi
Vel hic vel ille pugio breve faciat, mora
Quod gravius ipsa ex more maiorum foret. 4930
O morem iniquum, dura maiorum ilia.

Tentat aciem.

Oterque acutus: magis uter? neuter placet.

Recondit. cultellus ad iugulum.

Cultellus iste citius expediet: sed haec
Fatalis hora nondum adest: hic est tamen
Ille, ille mihi quo Octavia perempta est dies. 4935
Lamenta resonent: o Spore, in lacrimas þue.
SPOR. Heu.
NERO Luge, ingemisce.
SPOR. Heu.
NEROPlange, complora, eiula.
SPOR. Heu.
NERO Pectus feri, pulsa caput, lania comas:
Dolor dolores, ut meus, vincat tuus,
Meus exulantis Oedipi, Alcyones tuus, 4940
Ceyca deplorantis: hos Echo audeat,
Et audiatur, tota dum totos refert.
Plangendo manibus þendo concertent genae.
SPOR. Heu.
NERO Sit tibi dolendi, qui mihi þendi modus.
Sine modo utrumque.
SPOR.Heu. 4945
NERO Non repraesento mala
Aliena ut olim, sed mea hic agitur mihi
Tragaedia: Spore, facta, non ficta aspice.
Verum dolorem vera iam causa exigit.
Non in theatro nunc, nunc in scena sumus. 4950
Sed vita, vere vita, perdenda est mihi.
Vere ergo luge, plange, geme, plora, eiula.
SPOR. Heu.
NERO Quin vos, amici, Antonium donec suum
Cleopatra miserum deþet, e vobis pius
Aliquis Erotem praestet: exemplum necis 4955
Det inferendae? Doceat, ut possim mori,
At nemo didicit a malo tantum boni.
Saltem Neroni, ut Cassio et Bruto sui,
Libertus aliquis commodet fidam manum,
Vitius, facilius ut cadam: nam quid moror? 4960

Equitum sonitus.

Ἵππων ὠκυπόδων ἀμφὶ κτύπος οὔατα βάλλει.
Armata manus adventat, ut vivum attrahat.
Armata mea me mortuum tradet manus.
Heu pereo, qualis artifex! Quantus Nero! heu.
EPAPH. Non te perimerem; at citius ut pereas, iuvo 4965

Iuvat Epaphroditus. irrumpit centurio.

CENT. Ubi Nero? Periit?
NEROEcce semianimem, manu
Sua peremptum.
CENT. Quin adhuc spirans opem
Expectet aliquam: penula ad vulnus mea
Cruorem inhibeat.
NEROSero. Sed an haec est fides?
EPAPH. Defecit, expiravit: en oculi rigent, 4970
Extant in oris squallidi horrendum modum.
Habet: peractum est: Caesar en caesus sibi:
Restatque de Nerone tam magno nihil,
Nisi quod sepulchrum condat aut ignis cremet.

Chorus 5
TRES FURIAE

ALECTO En magna magnis cladibus 4975
Plecti, premente numine.
MEGAERA En destitutum principem
Ex deserente numine.
TISIPHONE En vindicatos subditos
A vindicante numine.  
AL. Hinc magna, magnis viribus. 4980
Maiora noscant numina.
MEG. Hinc diligendi principes.
Colant verenda numina.
TIS. Hinc liberandi subditi. 4985
Opem precentur numina.
AL. Sic magna stabunt, maximo
Si fulciantur numini.
MEG. Sic munientur principes,
Si muniantur numini. 4990
TIS. Sic protegentur subditi
Si protegantur numini.

NEMESIS ἐπιλογίζει

Sistite sorores: finem habet nimius Nero,
Domitus Domitius: tam mali finis bonus.
Olim hoc Quirites fine plauserunt, foro 4995
Plebs tota pileis tecta discurrit, sacra
Equites, opima festa celebrarunt patres.
Ita mala brevia gaudium longum ferunt.
At hic alumna pacis, imperii salus,
Dea mititatis, hominum amor, regum decus, 5000
Elisa regnat; vix scias magis an suos
Amet, an ametur a suis; maior loco,
An melior animo; faciat, an foveat magis
Probos, fideles aulicos: patres suos
Magis an sequatur: an praeeat; illi parem 5005
Laudem an poeta fingat, an princeps ferat.
Tam fama, facta, fata dispara, ut magis
Nihil esse possit, quam Anglica Neroni dea,
Temporibus illis ista, bona summe malis. summa?
Nos ergo eamus: vos vel exutis malo 5010
Nerone, vestris vel bonis plausum date

Finis