Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.  

ACTUS V, SCENA viii [ACTUS III, SCENA i]
UMBRA AGRIPPINAE, POPPAEA GRAVIDA, NERO E THEATRO, <EPAPHRODITUS,> TIGELLINUS, <CAPITO COSSUTIANUS>

Scenae synopsis

UM. Poppaea.
POP.Quis me?
UM. Nero.
NERO quid est?
POP. adsum.
NERO Exeo.
POP. Quis turbat aegram?
NEROQuis theatrales iocos
Neronis interpellat?
POP. Ah tandem, Nero, 4180
Defessus, eviratus, exuctus redis?
Siccine dolores condis in corpus meum,
Gravidum, intumescens, per voluptatem tuam?
Tu me relicta, vel theatrales iocos,
Vel sequeris alias? Statilia forsan placet? 4185
An illa me formosior? An illa est tibi
Fertilior? An tu iam vagus amator ruis
In has et illas, sine fide, causa, modo?
Num forma periit mea mihi? Peream prius,
Quam consenescam, forma ne pereat mihi. 4190
Hoc iste foetus meritus, hoc partus prior,
Ut maechus alias pellices quaeras levis?
Tibi caesa coniux, mater occisa est tibi,
Poppaeae ut esset, an potius aliis locus?
Poppaea famam forte, fructum aliae ferent. 4195
At siquid ego sim, non ferent, no non ferent.
Iratus amor, ut tumidus exundat dolor!
Iupiter, Iason, Hercules redeas meus:
Aut Iuno tua, Medoea —
NEROQuid loqueris furens?
Audire decet haec Caesarem, haec ullam loqui? 4200
Apage maledica.
POP. Eheu Nero.
NEROHeu coniux, quid est?

Ictu calcis prosternit.

POP. Perii?
NERO Ego perii; an perdidi te me simul!
POP. Tu perdidisti spem, fidem, vitam tuam,
Cum prole matrem, in matre dum prolem necas.
Ut se orbet ullus tam ferox unquam lupus? 4205
NERO Levis ita nocuit ictus?
POP. Ad mortem gravis,
Nec nocuit, animam liberans domino malo.
NERO Ita dolet?
POP. Imo nec mori, at per te mori.
NERO Cito se dolor remittet.
POP. Ubi moriar, cito.
NERO O vive, mea Poppaea, mihi vive, ac tibi. 4210
POP. Tu me, tyranne, caedis, et vivam, iubes?
Age, nolo, nequeo: sed deus vindex tibi, ah.

Moritur Poppaea.

NERO Duratis, oculi, duri, inhumani, truces,
Spectare? Nec proþuitis in lacrymas? An est
Dolor iste supra lacrymas, et fit stupor? 4215
Vere illa dixit Herculem; et Megara occidit.
Ego furentem non furens, nisi sit furor
Brevis ira: furor est ira: quid gravius furor?
O perseveret; pergat; Athamanta obruat.
Praestare poterit solus insontem furor. 4220
Nescire nequeo: at nolui: at feci scelus.
Nec iussi, ut alia, scelus hoc: hoc scelus est meum:
Scelus execrandum: quodque qui feci, oderim:
Ut Phoebus odit se, manus, aures suas,
Quibus et Coronis periit, arcum, artes, avem. 4225
Ergo illa periit? Periit et in illa Venus,
Minerva, Iuno, gratia, voluptas, amor?
Oculi occiderunt sydus extincti meum?
Et omne in illa lumen aeternum occidat.
Pes computrescat iste, tantum ausus nefas. 4230
Pes iste, terra, sustines, ut te premat,
Qui pressit illam? O et pedem et peditem vora.
EPA. Invicte Caesar, Caesarem invictum advoca:
Nec plus tibi velis, quam ferat quisquam, mali.
Supra dolorem exurge, Nero fortis, tuum; 4235
Sabina sic te nomine Sabino monet.
Est error iste, non scelus: sortis fuit,
Non mentis ictus: innocens mens, calx nocens
Sponte periturae: coniugis, matris prius
Necem tulisti: perfer etiam hanc, ut soles. 4240
Reparet ruinam coniugis coniux nova.
Stabilire nupta Antonia imperium potest,
Geminatum ut affert Claudii nomen patris.
Poppaea, nisi quod forma pro philtro fuit,
Saeva, impudica, indigna Caesareo thoro. 4245
Et et illi honores funeris iustos para.
NERO Age, experire, Antonia an nostros velit
Thalamos inire; Augusta num dici expetat.

Exit ad Antoniam Epaphroditus.

Auferte at istam; quam ipse pro rostris palam
Altis in altos laudibus coelos veham: 4250
Utpote decoris formam et effigiem optimam;
Utpote parentem infantulae divae deam.
Nec illam, ut alias, more Romano, lubet
Cremare: nec enim nostra Vulcano Venus
Cedet, nec ignes ignis absumet meos. 4255
Sed more regum, placet odoriferis eam
Aromatis farcire; nec odorem tamen
Aromata ulla, quam ipsa, tam suavem dabunt,
Arabia in illam conferet faetum annuum.
Sic Iuliorum teneat in tumulo locum. 4260
Sed ut ut celerius lachryma arescit nihil,
Poppaea tamen e mente non periit mea.
Ideoque similem, quam potest illi puer,
Sporum execari, et ducere uxorem volo.
Pythagorae, ut uxor, ipse me subdam meo. 4265
Desideratas ambo supplebunt vices.

Redit Epaphroditus ab Antonia

Epaphrodite, Antonia quid ad nos refert?
EPA. Inauspicatos illa et incestos thoros
Renuit Neronis: fratri adoptivo nefas,
Nubere sororem: coniugum homicidae truci 4270
Periculosum nubere: nec ergo sibi
Placere, nec licere quod tentas ait.
NERO An vidua Syllae, vidua Pompeii, thoros
Sic despicatur Caesaris? Video dolos.
Molitur illa res novas, nostram necem. 4275
Pisonis esse voluit: age, thalamos petat
Pisonis; aut Plutonis age thalamos petat.

Exit idem ad eandem.

Quae nostra nolit esse, sit nullo oppido.
Statilia nobis nota; nec, opinor, neget.
Sed Hydra num succisa Pisonis mihi 4280
In me rebellat? O manus nimium leves.
Agite ergo Caium Cassium, effigiem quia
Colit avitam, PARTIUM inscriptam DUCI,
Orbate patria, luminibus orbum prius:
Opes vetustas arguite, mores graves. 4285
Audere, et agere, nomine minatur suo.
Sillanus illi sit comes, iuvenis seni.

Exeunt centuriones ad necem.

Et quia requirit Mella, Lucani pater,
Opulentus ut opes filii acquirat, suis
Exutus, habeat exitum haud dispar parem. 4290
TIG. At eruditus ille luxuriae Arbiter,
Elegantiarum nequam et obscaenus pater,
An adhuc, quod ille molle, quod amaenum putat,
Id molle solum Caesar, id amaenum putat?
Scevino amicus, conscias fraudes struens, 4295
Ut servus illum detulit; an ergo prior
Quia consularis, quia voluptatum sciens
Mihi praeferetur aemulus Petronius?
Te prodis illi, ut ille te prodat malus?
NERO Se prodit imo, et perdit; et merito perit 4300
Qui amatus a Nerone magis alios amet.

Exit centurio ad Petronium.

CAP. COS. Soranus igitur Caesarem, aut Thraseas amat?
Soranus Asiam dum regit, partes alit,
Plauto sibique conciliat ad spes novas:
Libertum inultum Pergamo per vim tuum 4305
Patitur repelli, dum nimis Plauto favet.
At ista vetera: Servilia sed nunc patri
Conscia, timensque magica sollicitat sacra,
Nummosque (vereor) dat magis, qui te necent.
Isti philosophus crimini testis Celer, 4310
Stoicus, honestus pectore, Sorani cliens.
At Thrasea tristis, cui supercilium grave.
NERO Quam iustus, o tam Caesarem Thraseas amet.
CAP. At ille in acta Caesaris ad anni diem
Iurare primum vitat, an potius negat! 4315
Nec pro salute suscipit votum tua,
Quamvis sacerdos: nec tuae voci sacrae
Immolat ut alii: nec tulit matris tuae
Audire causam, curia egressus prius.
Privata curat; publicis raro vacat. 4320
Secessionem infensus, et partes struit,
Adeoque bellum, si audeant plures idem.
Olim Catonem et Caesarem, imperii aemulos,
Thraseam et Neronem Roma nunc discors crepat.
Scriptis Catonem hic celebrat, et vita refert. 4325
Est ipse, et ipsi est rigidus, austerus, procax
Sectator, an satelles, exprobans tibi
Et ore et habitu perditum vitae genus.
Uni incolumitas Caesaris, et artes sacrae
Sine cura, honore: prosperum si quid tibi, 4330
Spernit; nec illi, si doles, quicquam dolet.
Ut ne ille credat esse Poppaeam deam,
Est animo eodem, quo recusari fidem,
Divorum in acta Caesarum ut iuret lubens.
Sic ille ritus negligit, iura abrogat. 4335
Potiora cernit ille? quin sequimur, docet
Nova, cupientes? Tolle doctorem, ducem.
Ingrata secta publicae semper rei,
Haec Stoicorum: quibus, ut imperium auferant,
Praefertur ore pulchra libertas: tamen 4340
Perdent et istam, quum illud abstulerint prius.
Votis sacerdos, cuius ut iuret, probus
Senator adsit curiae, indueri nisi
Et proditorem Thrasea, sed et hostem palam.
Singula facilius increpet praesens, feras, 4345
Quam damnet absens omnia infensus, silens.
Non exul (id enim publicis maestus bonis
Ambit, minando patriae exilium suum)
Sed ab urbe vitam exosus abrumpat suam,
Cuius et amorem, et cuius aspectum exuit. 4350
Frustra abstulisti Cassium, si nunc sinas
Gliscere, vigere, urgere Brutorum aemulos.
NERO In patria at ipse publicis ludis sua
Tragaedus egit: me, nec ut cithara canam,
Nec scenice ut agam, audire dignatus ferat. 4355
Nec audiatur ergo, nec post audiat.
Soranus ergo, et filia, et Thraseas cadant.
Resecare in illis capita virtutum lubet.
Sed ista fiant melius assensu patrum.

Exit Nero cum caeteris.

ACTUS V, SCENA ix [ACTUS III, SCENA uu]
PETRONIUS ARBITER CRUENTUS, PUERI SYMPHONIACI

Scenae synopsis

PETR. Ultra timoris aut spei, quorsum morae, 4360
Mala quando nec spem nec metum ulterius ferunt?
Fortuna, spes, valete: mihi portus patet.
Aperio venas: his þuunt fontes Stygis.
Iubet tyrannus Arbitrum (o feritas) mori
Mori immerentem Caesar (o monstrum) iubet. 4365
Video necesse, ut iussit, intra horam mori.
Ut hora, ad horam e clepysdra stillans aqua;
Sanguis ita, vita ad sanguinem sensim efþuit.
Sed prius in istis rite codicillis, nihil
Blanditus illi, nec Tigellino (ut solent 4370
Plerique morti sic dati), eleganti stylo,
Sub faeminarum, et exoletorum novis
Titulis, Neronis þagitia scripsi, et stupra.
Quae Silia nimum conscium haud siluit mihi.

Obsignat codicilios. sigillum frangit.

Hos ego Neroni obsigno. signantem annulum, 4375
Frango, periclum ne faciat aliis, meum.
Age, puer, aliquod carmen e nostris cane.
PUER. Infaelix, modo crinibus nitebas,
Phaebo pulchrior, et sorore Phaebi:

At nunc laevior aere, vel rotundo
4380
Horti tubere, quod creavit unda;
Ridentes fugis, et times puellas.
Ut mortem citius venire credas,
Scito iam capitis perisse partem.

PETR. O fallax natura deum, quae prima dedisti 4385
Aetatis nostrae gaudia prima rapis.
Heu, heu nos miseros, quam totus homuncio nil est!

Quam fragilis tenero stamine vita cadit!

Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus.

Largitur pueris 1. monile 2. nummos 3. verbera.

Cape munus istud, dulce quia cantas, puer, 4390
Et tu istud: at tu, quia strepis, paenas dabo.
Nemo mihi referat, ut sic aeternus mihi
Animus, philosophi nec quid austeri probent:
Sed perpolita carmina, et versus leves.
Sic vivere, et sic Arbitro arbitrium est mori.4395
Frater sorori me iuget, morti sopor.
De nocte vita, de die somnus fuit:
In idem volumen nunc eant nox et dies.

Exit cum suis.

ACTUS V, SCENA x [ACTUS III, SCENA ]
THRASEA PAETUS, HELVIDIUS PRISCUS, PACONIUS AGRIPPINUS, RUSTICUS ARULENUS, ARRIA PAETI, DEMETRIUS PAETUS, DOMITIUS CAECILIANUS, QUAESTOR CONSULIS

Scenae synopsis

HELV. Ergo in senatu, Paete, res agitur tua.
Defensionis nec tuae cura est tibi? 4400
Nil nisi virile proferes constans, scio,
Quo laudem adornes, diluas turpes notas.
Pavidus recedat, se tegat latebris iners.
Te Roma videat obvium morti virum.
Voces senatus capiat, humanas supra. 4405
Poterit moveri oraculis etiam Nero,
Miraculoque: saevitia sin sit procax,
Illum memoria posteri recolent magis,
E vita honeste quisquis exibit sua,
Quam qui peribit segnis, ignavus, silens. 4410
Prodi ergo, nec te prode, nec causam bonam.
AGRIPP. Suspecta bonitas, Thrasea suspectus bonus.
Bonus malo Nerone, temporibus malis.
Convicia at nunc, ludibria, probra imminent.
Aures maledicis subtrahe, insolitus loqui, 4415
Audire probra: nec Capito solum caput
Iniuriarum, aut Eprius urgebit scelus:
Sed forsan aderunt, qui manus, ictus parent.
Immanitatem Caesaris, vel qui boni,
Metu, sequentur: nunc facit bonitas metum. 4420
Tu, qui senatum semper ornaris, notam
Tanti facinoris illi inurendam elue.
Dubium relinque, quod statuturi patres.
Si te viderent: nulla spes, scelerum ut pudor
Capiat Neronem: magna formido est, simul 4425
Ne tibi familiam, pignora, uxorem auferat.
Finem igitur impollutus, intactus pete:
Par fine, quibus est studio, et exemplo parem
Vitam exigebas.
ARUL. Et precor, vitam exigat
Thrasea perennem, dignus haud unquam mori. 4430
Quin nisi statuerint mitius in illum patres,
Tribunus intercedam, et arcebo nefas.
Bonum hinc tuebor, gloriam augebo meam.
THRAS. Cohibe, tribune, spiritum; ne quid novi
Incipe, quod obsit tibi, mihi prosit nihil. 4435
Mihi tot per annos, quem teneo, vitae tenor
Non deserendus: tibi magistratus recens,
Et quae supersunt integra: expendas prius,
Quod tam inquinato tempore insistas iter,
Quo sit probrum non esse, non tutum; probum 4440
Probro sit esse: quisque timet, insons perit.
Quo vitia quisquis odit, homines oderit.
Tu te tuere: me mihi relinque, et cave.
Videro, senatus an sit adeundus mihi.

Intrat Domitius Caecilianus senator.

CAEC. O Paete, sero videris: nam te iubet 4445
Mori senatus: consulis quaestor venit,
Qui cogat.
THRAS. Adsit: nil moror, sed nec queror.
Punit nocentem? Cedo iustitiae: decet.
Premit innocentem? Cedo fortunae: licet.
Quid dico, licet? At verius dicam, potest. 4450
Vas istud animae frangat, animam non potest.
AGRIPP. Ut laetus ille nuncium maestum audiit!
THRAS. Perimendus. hodie malo me perimi, malo
Breviore, in alium quam relegari diem.
ARUL. Sed an haec ferenda?
THRAS. Ne time, immotus feram. 4455
ARUL. Patiuntur haec dii? Nero iubet; patres sinunt?
Dii negligentes: saeve, Nero, servi patres.
THRAS. Maledicta cessent: lacrymae haud fortem decent.
Ne þete, amici; fugite non þentem ocyus;
Pericla nec miscere: sufficiam neci. 4460
ARRIA An ergo, Paete, matris exemplum Arriae,
Paeti uxor itidem, et Arria, haud ausim sequi?
Sequar, et praeibo: te praeeo, et illam sequor.
Meliore, quam Paulina, te praeeo fide.
THRAS. At non praeibis, si meae quicquam preces. 4465
Per charitates te meas moneo, et tuas,
Vitam retineas; nec meae natae, ac tuae,
Quod restat in te, id adimere subsidium unicum.
Mihi iussa mors est: sed quid Helvidius gener?
CAEC. Italia abigitur.
THRAS. Laetor.
AGRIPP.Et de me quid est? 4470
Et me patris sors dura, si non mors, manet.
CAEC. Italia abigeris.
AGRIPP. Gaudeo: sed quid bona?
CAEC. Adempta non sunt.
AGRIPP. Ergo Aricinum iugum
Adeamus, illic, Prisce, pransuri: aes erit 4475
Solvatur unde symbolum: non est solum
Mutare grave: nec me impedio: Thrasea, vale.
THRAS. Valete reliqui: solus Helvidius comes
Demetriusque maneat, ubi quaestor venit.
Discam aliquid ipsa in morte: quid maeres, gener?

Venas solvit.

HELV. Talem extitisse maereo, talem mori. 4480
THRAS.Talem extitisse gaudeas, talem mori.
HELV. Iustitia (credo) maeret, et moritur simul.
THRAS. Iustitia nunquam moritur.
HELV. At terras fugit.
THRAS. Et tu.
HELV. Sed astra petit.
THRAS. Et ego cupidus petam.
Philosophe, numquid morior? An mens est mihi 4485
Moritura nunquam? Et illa pars melior mei?
CAEC. Natura mortem Caesari, ut Caesar tibi,
Minitatur: illa Caesari sit mors; tibi
Vita reputetur. animus aeternus vetat
Iustum perire.
THRAS. An animus aeternus mihi 4490
Tu quaere: sed adest quaestor: ego mox sciam.

Quaestor ingreditur.

QUAEST. Quod est necesse, quod lubens facias, bene est.
Facis ut oportet, Paete.
HELV. Quae mens est, socer?
THRAS. Observat illa, sentiat num se mori:
Siquid molestum, aut triste narrabo tibi. 4495
Sed hunc liquorum libo ἐλευθερῷ Iovi.

Ad quaestorem.

Edverte, quaestor. iuvenis adverte, et vide;
(Simile sed omen numen avertat deum)
Sed in illa natus tempora, expediat quibus
Firmare mentem non malam exemplis bonis. 4500

Conversus ad Demetrium.

Animus, philosophe, carceribus acsi evolet,
Mihi gestit: at quo citius et sordes lavet,
Et ponat onus, in balneum inferri placet.
Erit, erit aliquis publici vindex mali.

Exeunt omnes.

Perge ad Actum 5.4