Tessera caerulea - commentariolum Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

ACTUS V, SCENA i [ACTUS I, SCENA i]
UMBRA OCTAVIAE

Scenae synopsis

Soror Neronis, nec tamen vere soror,
Sedum uxor, orba patre, matre, et iam diu
Fratre spoliata, vidua viduanti viro,
Haurire coelum desii, at caelo fruor;
Dedique pulsa pellici in solio locum. 3135
Coelum petendum est: imperia pellex tenet;
Augusta et ipsa, et filia ipsius, parum
Vivax, parentum ut innocens crimen luat.
Non exul alia milites, cives, patres
Maiore luctu affecit: infaustus, brevis 3140
Popularis amor est: Manlios, Gracchos amat,
Quin perdit: et idem patruus, et Drusus pater
Sensere, et uxor patrui, haud meriti malum.
Id gemina sensit Iulia, at merito suo
Utraque impudica, pulsa, conclusa insulis. 3145
At robur illis aderat aetatis; prius
Laeta aliqua laetae viderant, praesens malum
Minuere, quod erat, dum recordantur bonum.
Ego lustra vix dum quatuor vel egi, mali
Praesaga, vitae exempla gemo: nec dum tamen 3150
Morte acquiesco: nec dies unquam fuit
A morte matris, quin ferat gemitus meos:
Conscia nec unquam scisse quid laetum velit,
Nisi morte lethum cum fero, et iubeor mori,
“Sum vidua,” dixi; “sed soror vivam:” negant. 3155
Testor novercam, patruum, fratrem, patrem;
Noverca parcat, adiuvet frater, tegat
Patruus, pater defendat: at surdis cano
Astringor utique vinculis, vena undique
Artus per omnes solvitur, tarde fluens 3160
Pressus pavore labitur sanguis: vapor
E praecalente balneo exanguem necat.
O saeva; nec adhuc sanguine extinguit sitim
Poppaea, sed quod loquitur accersit caput,
Spectatque: sed et haec, qua parum credit, cadet. 3165
Me caedit. Alii cedet ut nubat Nero;
Qualis Domitio nupta si patri prius,
Cum rebus hominum quam melius actum foret!
O monstra; nec adhuc civibus parcit Nero,
Nec civitati, caedibus cives, domos 3170
Flammis, ruinis, destruens, strage omnia.
Tollere Neronem pessimum, votum optimis:
Tollere Neroni pessimo fatum optimos.
Morietur ipsa, si mori pietas potest,
Proh sancta pietas: sed an adhuc vivit Nero? 3175
An parricidam video et homicidam sui?
Sic est, et ipse in Oedipo dices tuo,
Θανεῖν σ᾿ἄνωγε σύγγαμος, μητήρ, πατήρ.

ACTUS V, SCENA ii [ACTUS I, SCENA ii]
CIVES ROMANI QUATUOR, CUBICULARIUS NERONIS, NERO

Scenae synopsis

Incendium. 

CIV. 1 O subvenite civibus, cives: domos
Ignis pererrat: ignis, en ignis furit, 3180
Populatur, ingrassatur hac, illac.

Intrat 2. ad Austrum 1 <et>3

CIV. 2 Ubi?
CIV. 1 Ecce, ecce ad Austrum.
CIV. 2 Curro.
CIV. 3 Quo curris? Tua
Domus ardet.
CIV. 2 Heu me: quomodo auxiliam feram?

Exit 2.

CIV. 3 Auxilia velox facile praecurrit malum.

Intrat 4.

CIV. 4 O subvenite civicis flammis.
CIV. 3 Ubi? 3185

Ad Boream 2.

CIV. 4 Septentrionem versus en flammae volant.
Borant, vagantur.
CIV. 1 Quomodo exortas putes?
Unde excitatas?
CIV. 4 In malo hoc aliud malum,
Nec origo, sed nec finis apparet mali.
At opem ista poscunt.
CIV. 3 Promptam at impediunt opem 3190
Et arcta itinera, flexae et enormes viae;
Clamor, ululatus, faeminis, pueris, viris,
Senibusque, dubiis quid petant, quid non petant.
Pars haec moratur, illa festinat; trahit
Haec, illa retrahit: spectat a tergo? Latus 3195
Premitur: lateribus consulit? Tergum perit.
Aedibus, ut aedes servet, in vicum fugit;
Refugit in aedes, aliquid in vicum ut ferat.
Servare nequiens sua, suis ibit comes.
Longuinqua pariter proximis ardent, ruunt. 3200
Videre fumus, clamor audire impedit.
Nisi ignis, ignis, ignis, aspicitur nihil:
Nisi ignis, unda, unda, ignis, auditur nihil.

Redit 2 cum situlis.

CIV. 2 Unda, unda inundet.

Intrat cubicularius iactans faces.

CUB. Unda mittatur, nisi
Vis mergi in unda!
CIV. 2 Nonne restinguam?
CUB. Sine. 3205
CIV. 2 Vlammas?
CUB. An audes?
CIV. 2 Audeo; sed istas faces
Authoritate qua iacis, iactas?
CUB. Mihi
Est author.
CIV. 2 Et quis?
CUB. Quid tua? pende, et peri.

Evolant 2 et cubicularius.

CIV. 1 An ista liceant? An Nero est author mali
Male iussit ille? an iste liberius furit,
Iussisse fingens? Ignis, ut castris solet, 3210
Micat omni in urbe: civis exportat sua,
Miles aliena rapit: alius alium trahit,
Exturbat, exturbatur; opprimitur, premit.
Qui fugit, ab alio; a se perit, qui non fugit.
Opem unde petiit, reperit inopinam necem. 3215
Avidos hiatus alta mors pandit; novi
Imago lethi, gravior et letho, venit.
Dolor in dolore, luctus in luctu recens.
Ruit omnis aetas, sexus, exitio pari.
Comes parenti natus, adolescens seni, 3220
Moritur: cremandis non deest rogus; at suus
Cuiusque non est, omnium est unus rogus.

Ad 4.

Tu clade tanta quid siles, horres, stupes?
CIV. 4 Quid loquar, agamve nescio: quis non stupet,
Quasi pastor, agros sternit ubi torrens novus? 3225
Quis noctis huius funera loquendo explicet?
Lacrhrymis labores aequet? extremum malum,
Exhausit ignis lachrymas: en ut ruat
Multos per annos domina dominantum urbium
Urbs Roma: ubique luctus, et ubique est pavor, 3230
Et ubique mors est: hac agunt, illac ferunt.
Aura movet ignes; ignis et ad auras furit.
Noctem ignis aufert luce; sed fumo diem.
Extinguat ignes, ignibus lucens Tybris.
Sed nec dii hominibus, nec deis parcunt vagi 3235
Ignes, ad unum templa, cum templis deos
Vastando; ut unus urbe nunc tota deus
Dominetur, altus Mulciber: nunquam tulit
Hac urbe tanta spolia Vulcanus, nisi
Cum Gallus olim, et huius hoc mensis die, 3240
Et cepit, et cremavit hanc Brenno duce.
Sed Brennus hostis mitior, quam nunc Nero;
Parti pepercit; concremat totam Nero;
Nempe regiones Roma bis septem tulit:
Vix quarta pars intacta: tres aequae solo: 3245
Semiusta, lacera tecta septem aliae ferunt.
Nisi mente captus quis suam incendat domum?
Suos trucidet subditos? O sic luat,
Ut innocentes luimus, horum author nocens.

Nero conspicitur, laetus.

Sed ille, veste scenica, en turri edita 3250
Videt, et miserias publicas credo canet.

Nero e turri Mecoenatica, habitu citharaedi.

NERO O vota tandem expleta: faelicem diem.
Supra supremos, o Nero, nunc fers gradum.
Id semper animo, semper in voto fuit,
Ut vivus urbem perderem votum attigi; 3255
Superavi: id unum deerat, ut tanti boni
Spectator essem, imo actor: alluxit bene.
Mihi perbeatus Priamus est visus, suam
Dominationem et patriam amittens simul.
Par, qua beatus; qua miser, dispar; fruor 3260
Ditione, patriam perdidi: o factum optime!
Quam pulchra flamma est! plaudo fortunae meae.
Pulchre videre videor incensum Ilium:
Et canere ἅλωσιν Ilii, ut par est, iuvat.
CIV. 1 In matre canitur filia, et Roma Ilio. 3265

CANTIO NERONIS, Ἅλωσις

Musae Pierides, dicite, dicite,
Exustum Danais ignibus Ilium.
Hos ignes Hecube partuirit Ilio:
Hos ignes Helene subdidit Ilio:
Hos ignes Paridis iudicium dedit: 3270
Hos ignes Veneris praesidium tulit,
Neptunum superat Mulciber aemulus,
Et Iuno Venerem, Pallas Apollinem.
Aedes Iliacas flamma perambulat:
Incumbunt gravius Pergama Pergamo. 3275
Cladem clade premit dira calamitas.
Strages, et fragor est, et cinis Ilium.
Atridae resonant Marte duces, io.
Argivi reduces ingeminant, io.
O foelix Priamus, cantio Troadum 3280
Qui secum moriens regna tulit sua.

CIT. 3 Foelicitatem hanc nequis invideat tibi.
At Hecubae, et Helenae, et Paridi, si peius potest,
Sit peius, in nos qui faces iactent suas.

Flexis genibus ut audiatur.

Illi precamur (audiant superi preces) 3285
Incendiorum (quisquis est) diro fabro,
In immerentes qui ista, sint, o sint, malis,
Mala cumulata; sint paria nostris mala,
Et Hecubae et Helenae, et Paridis et Priami mala;
Sin ista bona sint, quae ipse fateatur mala. 3290
NERO Quid ore rabido funditis diras truces?
Nec scitis in quem.
CIV. 4 Quisquis est, Caesar, luat.
NERO Luet; ideoque serio inquirens reos
In Christianos incidi, invisum genus
Hominum, et maleficum, cui superstitio nova 3295
Repressa saepe erupit, ut palmae solent.
Iudaea caepit, Roma hoc excepit malum;
Pudenda cuncta quo fluunt celebri loco.
Aliqui fatentur: hos agite, rapite ut lubet:
Tegite ferarum pellibus, morsu canum 3300
Laniate: crucibus figite, et flammis date.
In noctis usum urantur, ubi deerit dies.
Hortos in hoc spectaculum cedo meos:
Mixtusque vobis supplicia cernam lubens.
CIV. 1 Illine meriti, nescio, an miseri magis. 3305
Nec ista nobis, sed tibi faciunt satis.
Nobis minatur, quod Sibyllinis libris
Olim illa cecinit. 3308a 
Τρὶς δὲ τριηκοσίων περιτελλομένων ἐνιαυτῶν  3308b
Ῥωμαίους ἔμφυλος ὀλεῖ στάσις.
Hoc movet, terret, tenet. 3310
NERO Solvetur hoc vos, in Sibyllinis libris
Non invenitur carmen adductum.
CIV. 4 Sed hoc,
Ἔσχατος Αἰνεαδῶν μητροκτόνος ἡγεμονεύσει.
NERO Bona verba, cives, facta si exigitis bona.
Quae vetera concremavit alienus dolus; 3315
Augustiora, cura restituet mea:
Quamque lateritiam capio, marmoream dabo:
Meusque sumptus rudera aggesta egeret,
Purgabit haustas areas, ustas domos
Spatia viarum lata, vicorum ordines, 3320
Stagna, arva, silvae, porticus, quid not erit?
Natura quod negarit, ars victrix dabit.
Vos in laboris praemium et sumptus mei,
Neroniam vocate, quam Romam prius.
Verum reliquias nequis attingat suas: 3325
Sed conferendis sumptibus quisque afferat,

Cives singillatim se subducunt.

Provincialis, municeps, civis, sui
Tributa census: dona non tantum sua
Achaia et Asia, at numinum huc mittat simul
Simulachra: praedae divites cedant dei, 3330
Cum diis trophaea, vota, sacrata omnia.
Sed quid loquor? Dilapsa plebs non audiet:
Vos facite, comites, sentiat factis gravem.

Exit Nero cum suis.

ACTUS V, SCENA iii [ACTUS I, SCENA iii]
SENECA, PAULINA, CLEONICUS

Scenae synopsis

SEN. Potestne fieri? credat hoc quisquam? iubet
Nero, venenum mihi meus praesens ferat 3335
Libertus?
CLEO. At te liberat ab illo tuus
Libertus.
PAUL. Animam liberat fidus suam.
CLEO. Prior in patronum, in principem minor est fides.
Virtus patroni principis vicit scelus.
Male mos geratur pessimo, mors optimo 3340
Ut ingeratur: egomet o moriar prius!
PAUL. Pietas superbos deserit, ad humiles venit.
SEN. Huc signa amoris, oscula, amplexus, manus?
CLEO. Amplexus angit. osculum afflatu inficit:
Manus illa panem ostendit, haec lapidem tenet. 3345
SEN. Citius peribit?
PAUL. Citius et pereat nocens,
Quam non nocenti noceat.
SEN. Hic amor? haec fides?
PAUL. Amor an in ullum est, an fides, cui nec fides,
Nec amor in ullum?
SEN.Sic Nero Senecae bonus?
PAUL. Bonus an in alios esse, non in se bonus 3350
Poterit? Neronem sic Seneca, Senecam Nero
Novit? Nec odit? Odit, et credit bonum?
Nero bonus ut sit, at Tigellinus malus:
Malus urget, instat, invidet, culpat, premit.
Ut temere, nimium es dives, et nimium bonus. 3355
SEN. Littus ego legi, vela contraxi, mare
Deserui, in ipso mergor allisus vado.
Rarus per urbem, rarus invisor domi;
Vito comitantes, quasi valetudo mala,
Quasi nervus aeger: quid Tigellinus magis, 3360
Quid Caesar optet?
CLEO. Optat opulento necem,
Caesi ut fruatur opibus.
SEN. O inopes opes,
Quas cura magna congerit, maior tenet;
Matres miseriae, servitutis pignora,
Onera, aut pericla: praeda praedonem vocat: 3365
Nudum latro transmittit: at non spe lucri
Nudus petatur, minus habet, perdet minus,
Minus dolebit: plus dolet qui plus habet.
Bona tanta perdem? quid fatue dicis bona,
Quae possidentem pessimis perdunt modis? 3370
Ob opes nocetur, non nocent dominis opes.
Sed quo veneni genere sublatum cupit.
CLEO. Quo vis.
SEN. Habetur gratia. cicutam velim.
Vixisse volui ut Socrates, et sic mori;
Probus, philosophus, innocens, laetus, senex. 3375
Vicit venenum Socrates; vincam meum.
Bibet veneni vel sui partem malus.
PAUL. Bibat ipse totum: vincere, ulcisci potes;
Potes opulentus vivere; an maius mori,
Vinci, enecari, timidus, infamis, miser, 3380
Quam fortis ultor, victor incolumis, frui
Te, me, tuisque? Num Seneca, quod se necet,
Male ominando dictus? o omen malum
Averte prudens: vive mihi, si non tibi.
Vitam memineris in tua verti meam. 3385
Nec vivis uni, nec moreris: in te sene
Mihi iuniori parcitur: in uno duos
Violet venenum spiritus violans tuos.
Mihi chare, mihi te commodes, vivas mihi.
SEN. Paulina, caveam quo tibi, caveo mihi: 3390
Quia tibi charus, charior factus mihi.
Amor iste in uno et gaudium, et merces mihi.
Timor et salutem munit, et reficit meam.
Ut me magis ames, an petam?
PAUL. An possum magis?
SEN. Ut me magis amem, tu petis, et ecce impetras. 3395
Timorem, amorem, mihi tuum, et nostrum imputes.
Sed si necesse est mihi mori, num tu simul
Moriere?
PAUL. Moriar.
SEN. Frigide.
PAUL. At moriar.
SEN. Simul?
PAUL. Si sit necesse.
SEN. Tibi?
PAUL. Mihi.
SEN. Sed si mihi?
PAUL. Et tibi.
SEN. Quid horres?
PAUL. Horreo mortem tuam. 3400
SEN. Horrenda non est, qua vel ulterius nihil,
Vel quicquid ultra, melius est vita optima:
Medicina, portus, meta, perfugium a malis.
Medicina sanet; num magis morbus iuvet?
Portus patescit; num mare undosum placet? 3405
Meta appropinquat; currere an retro vacat?
Perfugium apertum; profuga quin patriam petis?
Via, vita; coelum, patria; mors illuc iter:
Circuitus illa, haec exitus: corpus mihi
Quasi poena, pondus, carcer, hospitium, labor. 3410
Pusilla res est, anima; res magna est meae
Contemptus animae: transeat missa, evolet
Emancipata, libero coelo frui.
Sit turpe rapto vivere, at pulchrum mori.
Tandem necesse quod sit, id libeat cito. 3415
PAUL. Audi, philosophe, quod qua, vel ex te, audii.
Timere mortem sit malum, quia non malum:
Optare mortem sit malum, quia non bonum.
Nam timidus itidem vult mori, cum non opus;
Non vult, cum oportet: facile contemnit miser 3420
Vitam: is validior, esse qui poterit miser.
Vix ulla virtus, respuas vitam; amplior,
Patiare vitae damna, nec iactes iugum.
Nisi imperator melior et maior iubet,
Statione ne decede; sin melior vocat, 3425
Nec, ut otiosus lucifuga, hybernis sede.
Malus ille servus, qui malum dominum fugit:
Fugitive serve, an optimum dominum fugis?
Onus est? Repone fessus; haud falso abiice.
Carcer, domusque est? Ut migraturus quidem 3430
Habita; at nec ipsum carcerem effringas; necque,
Ut Nero, propinquam cum tua incendas domum.
Natura quem decernit, expecta exitum.
Sapiente vis indigna: mortem ne attrahe;
Admitte: vitam ne oderis, si non ames. 3435
Nec res pusilla est anima, nisi et animus tibi
Pusillus: homine maius in mundo nihil;
Nil animo in homine: nam quid in mundo deus
Id anima in homine: magna nec res est tuae
Contemptus animae, nisi viros magnos putes 3440
Quanti sit anima nescios, plebem infimam.
Fera nulla, ut in se saeviat, tam sit fera.
Sibi parricida, (nomen o nimium leve)
Vult forte divus esse, quia non vult homo!
Qui peremit alium, latro; num, qui se, bonus? 3445
Si te trucidet alius, homicidam execrer:
Tu te trucidas meque; sed amandus mihi?
Deus esse donat; nec dei donum abnue;
Nec nisi petenti redde depositum deo.
Nec vita, nec mors, tua tibi ferenda est modo: 3450
Aliis utramque, et iudici summo approbes.
Summa manet animas maestitia, quae se necent.
Denique mulieri terribile quam sit mori,
E terribilibus ultimum, quamvis seni,
Quamvis coactae, cogita, et cogas mori. 3455
Ab utroque potius pelle et interitum, et metum.
Prius Neronem aggredere, quam te Nero:
Aggressus ille est; sequere: non audes? metus
Prohibet? Quis ille? Mortis: en mortis metus
Et Senecam adoritur: pellit ad mortem tamen. 3460
Acsi ante nimbum sponte submergat ratim
Rector, procellam quia rati infestam timet.
SEN. Iniicis et animo scrupum, et ardori moram.
Sed adesse video quos peroptabam viros.

Dimittit uxorem et libertum.

[ACTUS I, SCENA iv]

Intrant Fenius Rufus praefectus, Subrius Flavius tribunus, Sulpicius Asper centurio.

RUF. Quousque, Seneca, patimur ad agendum fati? 3465
Querimur, studemus? Vota meditamur pia?
Meliora coelos poscimus? At agimus nihil?
Agenda; non precanda; quod turpe est viris,
Effaeminati, quodque militibus probro,
Morimur inulti; an vivimus inertes magis? 3470
Sepelimus ante funus animatos adhuc?
Anima est, at animus nullus; animosos nego.
Nos turpiter deprimimus, et capita abdimus,
Submissa colla dum Tigellinus ferit.
Te criminatur, quia probus, dives, potens. 3475
Me, vita, fama quia melior, odit parem:
Crimine fatigat criminis purum: facit
Ut metuar illum qui metuo, quoniam malus:
Me Iuliam stuprasse confectam obiicit:
Ulcisci et illam velle sublatam arguit. 3480
Odium arguendo utrique, et exitium parit.
Quousque, Seneca, patimur ad agendum fati?
SEN. Cui chara virtus, chara virtutum actio,
Tutela curae est, Rufe, quid tantum mala
Privata quereris? Mitte mea, mitte et tua. 3485
Mala, quae duorum, levia: commune est malum.
Utinam, quod aliis, in caput Senecae ruat!
Calamitates sub iugum misi meas.
Venena soli mixta quam laetus bibam!
Patiar lubenter, non lubens faciam scelus. 3490
FLAV. Vox imperante digna, quam dispar tamen
Nunc imperanti! talis, o talis regat,
Lupo sit ille praeda, qui se agnum facit.
Dura nisi facimus patimur: audendum est: habet
Res acta caput, a capite felicem exitum. 3495
Agatur aliquid.
SEN. Et quid?
FLAV. Aliquid.
SEN. Non times?
FLAV. Nisi timor ipse, terribile in istis nihil.
Mihi, tibi, ab illo timeo: sed pellit timor
Timorem; et illum tollet, ut tollat metum.
Nudat ensem Flavius.
SEN. Quae spes?
FLAV. In isto.
SEN. In principem?
FLAV. Egregie malum. 3500
SEN. Malus, at ferendus.
FLAV. Si bonos alios ferat.
SEN. Poteris tribunus unus?
FLAV. Caium senex
Mollisque potuit Chaerea: et Brutos duos
Hic esse, et in me Cassios credas duos.
Satis unus.
RUF. At non unus audebis: praeest 3505
Praefectus, a Nerone qui primas tenet;
Sulpicius et adest centurio: Granius tibi
Et Statius; illi Scaurus et Paulus pares.
Sed cum premetur tibi Nero, quis haeres erit?
ASPER Odium Neronis, inque Pisonem favor, 3510
Iam concitavit milites, equites, patres.
FLAV. Egregius haeres: quam nihil probro refert
Citharaedus ut subinde moveatur loco,
Tragoedus et successor in scena regat!
Quem nulla virtus, aliqua si species, probat; 3515
Luxus, voluptas in scelera pronum ferent.
Sed age, Neronem Piso premat, illum statim
Nos opprimamus, Seneca ut imperium gerat,
Sapiens, modestus, gratus, opulentus, potens.

Intervenit Natalis.

ASPER En Senecam ab illo qui volens visat, venit 3520
Natalis.
SEN. Auditu arcete; mihi gravior salus,
At amor quietis: colloquia neutrum iuvent.
RUF. Tu, Flavi, ad illos: linquar ego Senecae comes.

Exeunt Seneca et Rufus.

[ACTUS I, SCENA v]
SULPICIUS ASPER, ANTONIUS NATALIS, SUBRIUS FLAVIUS

ASPER Natalis, an parata Pisoni omnia?
NAT. Vix dum.
ASPERParare properet: abiiciat moras. 3525
Differre noceat: dubitat? Incepto est opus:
Facto opus: at ille forte consultat; dies
Prolatat; haeret: prodit et perdit suos.
Bonum, celeritas: mora, malum: pellat moram.
Quot convenitis?
NAT. Quinquies numero decem. 3530
FLAV. Multi nimis: non multa tam multis fides.
NAT. Sua probra quosdam, iniuriae quosdam suae,
Quosdam novarum rerum amor, quosdam metus,
Fortuna quosdam exesa, quosdam spes rei
Melioris; aliquos Piso bonus, amplus, decens; 3535
Omnes Neronis odia, mala iuncta omnium
Dare nomen urgent, incitant; iungunt, tenent.
Quid multa? Multi vix tegunt, pauci haud valent.
FLAV. Agite: quod unus non agat, plures agent.
Illi una cervix, pluribus plures manus. 3540
Caeso tyranno gratior nulla hostia:
Sanguine tyranni suavior nullus liquor.
Expedit ipsa res reliqua: caeptum velim.
NAT. Vos Piso spectat, ut locum et tempus rei
Aptum legatis: idque iam praesens rogat. 3545

Piso cum suis advenit.

[Act I, SCENA vi]
C. PISO, PLAUTIUS LATERANUS, FLAVIUS SCEVINUS, SUBURIUS FLAVIUS, ANTONIUS NATALIS, SULPICIUS ASPER, EPICHARIS, ALII

PISO Non est quod addam de fide vestra, viri
Fortes, fideles: bona, mala, en vobis, mihi
Eadem, ab eodem: quod decet amicos, idem
Nolumus, idemque volumus; hinc sese offerunt
Gratia, potestas, fama, libertas, opes: 3550
Illinc egestas, iudicia, mortes, metus.
Quam verba suadent illa, et haec terrent magis.
Periclitari per decus praestat necem,
Quam depilatos vivere, emunctos mori.
Nisi anima misera quid manet, et illa in metu? 3555
Illa igitur aliquid audeat; et animam trahat
Hosti Neroni. vos legite tempus, locum.
LAT. Non differendum tempus, ubi notum est scelus.
Tua villa, Piso, est aptus ad caedem locus:
Caesar ibi crebro balneas, epulas init. 3560
Securus hospes, mittit excubias, suam
Molem reponit. ponat et vitam sacer.
PISO Id hospitalis Iupiter sacrum vetet:
Id dii penates, polluam ut mensae sacra.
Syllanus et Vestinus hinc crimen struent, 3565
Meque antevertent: melius ad causam meam,
In urbe, in illa civium spoliis domo
Extructa, in alta luce, vel in ipso foro
Facietis, id quod publicae fiet rei.
FLAV. Iaedendus alios inter? in scena canens 3570
Cedatur; at si solus, incensa domo
Dum nocte profugus cursat huc illuc: iubet
Decus inter alios aggredi, solum salus.
SCEV. Imo ubi frequentat Caesar, in circo Ceres
Celebranda ludis, aditus hic promptus patet; 3575
Lateranus, acsi subsidia rebus suis
Precetur, advolutus, incautum premat,
Prosternat, animi validus et membris valens.
Sic impeditum quisquis audebit, premat,
Feriat, trucidet: postulat primos sibi 3580
Pugio hic Salutis tractus e templo, sacer
Magni operis: istum Caesaris tinget cruor!

Nudat pugionem Scevinus.

NAT. Primis secundas, tertias, quis non feret?
“Tyrannicidis repete!” Caianis fuit
In ore. Nobis an “Salus,” an sit “Fides?” 3585
An quisque dicat aemulis gladiis, “feri?”
ASPER Imo, imo, feriat quisque, sed dicat nihil.
Prodit, et hoc ipsum dicere, ferire impedit.
Ubi Piso?
PISOIn aede Cereris opperiar. necem
Post absolutam Rufus accersat, ferat 3590
In castra, vulgi ac militum ut maior favor,
Antoniamque Claudii comitem volo.
Ite, ite fortes; ite faelices.

Exit Piso cum Laterano <et> caeteri.

SCEV. Vale
Brevi imperator, Caesar.
FLAV. Aut nullus brevi.

EPICHARIS, SUBURIUS FLAVIUS, SULPICIUS ASPER, SCEVINUS

EPI. Breve, breve tempus, o viri, siquidem viri, 3595
Capiatis in re tam gravi: spes ac metus
Mittantur: agite, quod agitis: lentum incitet
Res ipsa; timidum, quod vir est; omnes, fides.
Ego, quia Caesar saepe laetatur mari,
Quosdam illigabo ex classe primores duces. 3600
Ut potero (et aliqua potero) suppetias feram.

Exit Epicharis.

ASPER Mirum putabo, in dispari si par fides
Aetate, sexu, genere, fortuna, ordine,
Inter mulieres, milites, equites, patres.
Scevine, tu memineris, ut primas feras. 3605

Exeunt Asper et Flavius.

[ACTUS I, SCENA vii]
SCEVINUS, MILICHUS LIBERTUS

SCEV. Meminero, Miliche quam te amem, nosti!
MIL. Scio.
SCEV. Libertus ex me!
MIL. Scio.
SCEV. Patronus ego!
MIL. Scio.
SCEV. Eebere mihi te.
MIL. Me scio.
SCEV. Sed quid nunc agam,
Scis?
SCEV. Tibi fides —
MIL. In te fides.
SCEV. — testatus ut sim scis!
MIL. Scio: cautum decet. 3610
SCEV. Effer libellos.

Exit Milichus.

Primus ego feriam? negat
Mens dissoluta, languida, et somno stupens
Vita: minus igitur fama suspectum feret.
Talis Caligulae Chaerea; et talis fuit
Brutus Superbo: iam fatis virtus diu 3615
Celata: fallam nomen; audebo.

Redit cum testamenti tabulis.

At redit
Milichus: sigillum appono: iam cautum satis.
Si charus aliquis servus, hunc mitto manu:
Sit nummus aliis: me manent lautae dapes.

Pugionem tradit

Pugio iste, Miliche, prae vetustate est hebes: 3620
Saxo asperetur, clarus ardescat mucro.
Cerota, Miliche, et stiptyca, ut par est, quibus
Vulnera ligantur, sanguis inhibetur, para.
Crastinus ut ut erit, laetus hunc sumam diem.

Exit Scevinus.

MIL. (Solus. ) Ab ore laetus, maestus ex animo magis. 3625
Quid ista vult laetitia? sermones vagi?
pugio acuendus? Tabula signata? Et dapes?
Et dona? mox fomenta vulneribus? Quid est?
An aliquis illum? an ille nunc aliquem ferit?
Ferit ille: sed quem? Caesarem. sic est. scelus 3630
Tantum ille? faciet. Ego scelus celo? Fides
Minor in patronum, in principem maior decet.
Quam fidei ab illo, perfidiae ab isto meae
Maiora referam praemia: et fas et fides,
Mensque a patrono liberum cedat memor. 3635
An prodam, an abdam, consulam uxorem meam. 

Perge ad Actum V.2