Tessera caerulea - commentariolum Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio

ACTUS IV, SCENA i
UMBRA AGRIPPINAE

Scenae synopsis

Qua nulla melius caesa (nam merito meo)
At nulla peius, (nam scelere nati mei)
Qua nulla magis horrenda, vindictam fero. 2230
Matres, sed ulti a matribus caesos patres,
Et iussi, Orestes pius, et Alcmaeon pius
Male sustulere: uterque sublatas luit
Insaniendo, vindices Furias tulit.
At monstra monstrum superat hoc longe omnia. 2235
Tibi, Nero, trimulo cecidit ex morbo pater:
At et ille partus tum meos, ortus tuos,
Prius execratus: posse nil nobis putans
Nisi execrandum, et publico nasci malo.
At mihi maritus alter, at pro te, cadit; 2240
Cadit veneno, quia tibi prodest, tuo.
Tu facta pro te vindicas? pro te nocens,
Non tibi. Sed heu me, non nocens, plector tibi.
Caedere parentem (proh scelus) monstro libet:
Videre caesam (proh pudor) moecho vacat: 2245
Ridere visam (proh nefas) scurram iuvat.
Inceste parricida, sic natum decet.
Mea membra tractas, alia vituperas, probas
Alia, intuensque mox bibis orborta siti.
Quin bibe cruorem, quem sitis; matrem ebibe. 2250
Habere matrem nempe tam pulchram innocens
Tu nesciebas. nempe tam pulchram nocens
Habere non vis: non habes, matrem exuis:
Oneri est et odio, mater, et pulchra: o scelus.
Oneri putatur gratia, in quaestu ultio. 2255
Impune tanta, tot scelera? Nec dum furis?
Nec dum expavescis? Imo nec sentis adhuc
Dira Furiarum verbera, ardentes faces?
Sine metu adhuc est vita? Sine cura quies?
Nec dum agitat animus tortor ac terror tuus, 2260
Ille ille testis pectore retrusus tuo?
Agitabit; et te senties paenam tibi,
Te, gravius Eumenidibus et Nemesi malum.
Quin parricidae culleus vivo domus?
Comes canis, simiola, gallus, vipera? 2265
Mare lectus? Illum sed nec absumant ferae,
Magis efferandae: nec mare scelestum abluat,
Ne polluatur: terra, sol, coelum, mare,
Nata unde cuncta, cuncta deficiant eum,
Matrem, unde natus, qui bene merentem necet. 2270
Mare fluctuantem, spiritus vivum abdicet:
Terra morientem, littus eiectum abnuat.
At vivit, heu me, vivit in maius nefas.
Age, matre caesa, quid nefas? quid non nefas?
Ego digna, fateor, ferre; at indignus Nero 2275
Inferre matri: at quid meruit uxor pia,
Tibi abdicanda? Nisi satis non sit tibi
Illam abdicare: quin neci immeritae dare
Illam immerentem destinas: num non pudet?
Poppaea suadet (nec pudet) scortum impudens: 2280
Mihi machinata, nunc et uxori necem
Male meditatur; sibi tuos spondet thoros.
Nec illa, nec tu, nec Seneca tantum nefas
Tuto auferetis: adsum, et has taedas fero
Pronuba iugales: non potero forsan nurum 2285
Servare sanctam, potero vexare impiam.
Cremata, non humata, oberrabo undique.
Nec te nec illam patiar immunes frui
Maerore nostro: perge, tibi chara omnia
Tu perde: Burrhus et Seneca nimiam fidem 2290
Merito luant: te Roma, tu Romam oderis:
Odium ruinas et paret utrique, et ferat.
Dii (si quid hominum cura sollicitat deos),
Homines (hominibus siqua relligio in deos),
Dis (siquid homines aut deos audis pios), 2295
Rapite Neronem, rapite rapientem omnia,
Odium deorum, Ditis onus, hominum luem.

ACTUS IV, SCENA ii
POPPAEA EXTERRITA, NERO EXCITATUS, UMBRA AGRIPPINAE

Scenae synopsis

POP. Quo fugitis? An me vos fugitis? An vos ego?
Crispine coniux, nate Crispine, oscula
Libate ut olim: non licet? Prohibet Nero, 2300
Ensemque iugulo condit infensus meo!
Servate, coniux, nate, servate: hoc licet;
Excipite comitem: vos vagas umbras vaga
Umbra comitabor. Sed ut Agrippinam sequar
Fax urget illa, cogit et vultus minax. 2305
Quo ducis? Etiam ad Tartara trahentem sequar.
Fax haec iugalis? Vultus hic thalamos decet?
NERO Poppaea.
POP. Sed vox unde, quae, quorsum sonat?
NERO Sabina, thalamos cur reliquisti meos?
Tu me relinquis, sola solamen meum? 2310
Quo me fugis? Quo te rapis? Venio: mane.
Quis te excitavit metus?
POP. Agrippinae furor:
Quis te excitavit furor?
NEROAgrippinae metus.
Annon tubarum tibi pepulit aures sonus,
Emissus inde, matris ubi tumulus meae? 2315
POP. Pepulit, tumultu bellicum magno canens.
NERO Migremus alio.
POPScilicet cervus fugis
Percussus: haeret vulnus, et arundo comes.
NERO Mutanda sedes.
POP. Non potest sedes nova
Mutare mentem consciam caedis tibi. 2320
NERO Mihi facta caedes: vix tamen credo mihi
Potuisse fieri: poena docet actum; probat,
Cui testis oculus, animus: insomnem traho
Noctem expavescens; trepidus opperior diem,
Noctemque cupio de die, trepidum ut tegat. 2325
Sic mihi timetur prodromus exitii dies.
Mare, littus, observatur aspectu gravi:
Et planctus aures flebilis pulsat meas.
POP. Matrumque planctus ego Latinarum audio.
NERO Quis meque teque terror in somnis premit? 2330
An umbra, et error?
POP. Umbra, sed qualis fuit
In scena Eriphyles aut Clitemnestrae.
NEROFaces
Mihi minitantes nonne Agrippinae vides?
An video solus?
POP. Video minantes mihi.
NERO Tellus hiabit mihi.
POP. Mihi tellus hiat. 2335
NERO Videor cruentus.
POP. Et mihi cruentus sinu
Ensem meo recondis.
NEROIn melius libet
Interpretari: somnio somnus levi,
Quos cogitabas de die, thalamos refert.
Thalamos perennes inferi aeterni docent. 2340
Plangunt Latinae Octaviae viduos thoros.
Regale resonans spondet imperium tuba.
Clarum ominatur nomen accensae faces.
Nihil, nisi umbram, obstare docet umbra obvia.
Ferrum ego recondam pace requiescens sinu2345
Fuo, Sabina: hinc inferi, planctus, tuba,
Fax, umbra, ferrum, cuncta tibi spondent bona.
POP. Sic dii deaque facite. mihi cedant bene.
NERO Promitto.
UMBRA Domiti.
NEROQuis vocat? et unde est sonus?
POP. Sonus e sepulchro Caesarum venit.
UMBRA Nero. 2350
NERO Video sepulchri sponte patefactas fores:
Audio vocantem; et totus horresco.
UMBRA Nero. 
NERO Materna vox est: cur vocas? Quo me cies?
Venio: sed umbra evanuit. quantum est malum,
Sine matre, nec cum matre tranquillo frui 2355
Potuisse regno! At ante nec curas pati,
Nec somniare solitus. At somnus mihi
Nunc nullus, illum aut somnium triste excipit.
Nocte antegressa, dum rego navem; excidit,
Extortus imo est clavus: excussus trahor 2360 
Tenebras in altas, et meae uxori trahor
Ad loca, frequentes unde formicae volant:
Inde simulacra quanta circumeunt, premunt,
Qualia theatro posita Pompeii vides!
Clune inde verso in simiam, asturco meus 2365
Capite canoros edit hinnitus tamen.
Quam triste, turpe, somnium!
POP. Interpres tibi
Ero auspicata non minus, quam tu mihi.
Tibi mater, huius clavus imperii, excidit,
Quem Seneca adhuc et Burrhus extorquent tibi. 2370
Nox, cura, forma Octaviae tenebras refert:
Tenebrosa coniux coniugem in tenebras trahit
Infamiamque: nigra plebs nigrae favens,
Quasi provolantes alta formicae petunt.
Simulacra, gentes stupida se opponunt male, 2375
Postrema quamvis simiae carpant tibi,
Hinniet, et altum, et integrum imperii caput.
Clavum hinc tuum rape, rege: formicas malo,
Simulacra, tenebras, simias, merito obrue.
NERO Sabina, sis Sibylla: sed votum magis 2380
Quam verum et animus concipit, et actus probat.
Nam mihi dehiscunt Tartara; intentant faces
Eumenides, angues, flagra, tormenta undique.
Et Eumenidibus saevior mater furit,
Mihi quarta Furia, et quinta, mens intus mea. 2385
Mihi ecce Ditis arbiter sedit triplex,
Adiudicavit vulturem, saxum, rotam,
Urnam, aquilam, hiante cum fame aeternam sitim.
Acheron dolores en parat, Phlegethon faces,
Cocytus eiulatum; et aeternum parat. 2390
Nec menti adhuc est, nec meae matri satis.
O parce, mater: at petis poenas, dabo,
Requiris a me, an verius de me? dabo.
Do non ferendas: horror, aerumna, et tremor
Sum totus. an adhuc non placet poenae modus? 2395
Quae terra condet? quod mare scelestum abluet?
Terra ima capiat: mare Styge inferna obruat.
POP. Tibi parce, Caesar: pete deos: precibus lita
Homines deosque: per magos fiant sacra:
Umbrae evocentur: victima manes pia 2400P
placentur.
NEROHomines ut ferant, dii non ferent.
Quin potius homines non ferent, ut dii ferant.
Homines deosque qui fugit, se non fugit.
Diis submoventur impii a sacris: ego
Praeconis illam conscius vocem horreo. 2405
Nec adire limen Vestae adorandum fero.
In me tonare, cum tonat, timeo Iovem.
POP. Prodigia narrant multa.
NEROProdigiis solent N
Nova nunciari imperia.
POP. Sol dubius stetit,
Coeptosne cursus, an Thyestaeos agat: 2410
Verso axe, medio de die perdit diem:
Stellae sub ipso quo viderentur die.
NERO Si perserveret, nil querar; in aevum occidat.
POP. Quin coena subito fulmine exarsit tua,
Acsi vorax Harpyia praeripiat cibos. 2415
NERO Harpyia mater fulmine ex nostro occidit.
POP. Enixa tortum mulier est anguem.
NEROQuid hoc?
Iulia Neronem viperam enixa est sibi.
POP. Fulmine perempta est alia concubitu viri.  
NERO Quid fulmen iterum, nomen invisum, audio? 2420
Ni fulminata tu meo mirum: sed haec
Curet pater Tarpeius: hic superis labor.
Ego magis homines quam deos metuo, mihi
Ne machinentur odia, et ex odiis malum.
Cura levis. ira lenta sollicitat deos. 2425
Nec caesa latrat, et minus mordet canis.
At nunc et homines, et deos, et me mihi,
Sentio molestos: et homines utinam et deos,
Mecum perire sentiam: sed quod sat est,
Et hos et illos, et fugo, et fugio simul. 2430
POP. Potius utrosque qua reconcilies stude,
Nam spes utrinque.

ACTUS IV, SCENA iii

Scenae synopsis

Ingreditur Burrhus, dein Seneca, Sophronius Tigellinus, Fenius Rufus.

At ecce te Burrhus petit.
NERO Petit veneno, an caede? Quid, Burrhe, expetis?
BUR. Tuam salutem, Caesar, et matris tuae
Fugisse te fallacis insidias truces, 2435
Tibi gratulantur milites laeto impetu.
NERO Verene dicis, Burrhe?
BUR. Da, Caesar, manum
Exosculandam: testor hanc sacram manum,
Tam gaudet evasisse te matrem malam
Militia nostra, quam suis gaudet bonis. 2440
NERO Ergo age, viritim singulis dono minam,
Posthac libenter principis in hostes pari
Ut agantur animo: sed mihi infenso accidit
Mea incolumitas, nec potero tanto in bono,
Nisi maestus esse: lacrymae invito fluunt. 2445
BUR. Quod voluit, et quod retulit, an quisquam fleat?
NERO Occidere volui, nolui occidi mihi.
BUR. Malim ego, prior quicunque me caedat, cadat.
NERO Hac isset ipsa, nisi praeivissem prior.
BUR. Prior ergo periit, militum applausu omnium. 2450
NERO At haec senatus ut ferat, timeo male.
Tu, Seneca, ad illos literas scribas meo
Nomine, scelesta ut tulerit insidias mihi;
Sed deprehensa, qua manum intulerit sibi.
Me purga, at illam asperge repetitis, novis. 2455
SEN. Facile patrari, haud facile purgari potest,
Materna caedes: pareo Neroni tamen.

Seneca exit.

POP. Quid adhuc severo tristis es vultu, Nero?
Est quod triumphes potius, in tutum tuas
Laudes receptas: Hydra, numerosum malum, 2460
In matre monstro cecidit, aut Hydrae aemula.
Te dormientem sub dio, et puerum, draco
Texisse fertur, strangulaturos fugans
A Messalina et in necem missos tuam.
At tu drac‘ata te necaturam necas.
NERO Memnini, ut mones. Serpentis exuvias, opus
Matris, et in auro textili armillam gero:
Cuius memoriae taedio abiicio, diu
Quam gestitavi.

Armillam proiicit.

POP. Sic enim exosae decet 2470
Omnia aboleri, quae vel effigiem ferant.
Emancipatus nunc pupillarem exuis,
Tu servitutem, liber, et iuris tui.
Matrem reverito nunc licet quicquid libet.
Nunc αὐτοκράτωρ imperas: non es puer, 2475
Vir vix es: ut sis vir, mihi votum; at negat
Augusta: ne vir utique, magistri negant
Hic, ille: ne sis Iupiter, Iuno negat.
Cur differuntur, si vir es, thalami mei?
An forma nostra displicet, Othoni placens, 2480
Quaeque tibi placuit? An triumphales avi?
An verus animus? Uterus in partum ferax?
Placet illa forsan uxor, aut nullam tibi
Datura prolem: aut potius Eucero dabit,
Ludere perito tibiis Aegyptio? 2485
Mihi nuptiales pollicite, praesta thoros .
Praestare quid vis iam potes: non vis? volens,
Non potes? Othonem, si, Nero, linquis, sequar.
NERO Poppaea, cupio, quod cupis, quam tu, magis
Quod cupio, dum conficio, paulisper sine. 2490
Burrhe, videní illam? quin meam dico? placet?
Venerem, Dianam, Pallada, sub una putes.
Laudes in una non vides omnes? quid est,
Burrhe, quod in illa mihi deest?
BUR. Certe nihil,
Nisi honestus animus.
NERONisi meus, dicas, thorus; 2495
Quem feret.
BUR. An ergo Octaviae sedem auferet?
NERO Auferet: et illi, si volet, caedem inferet.
BUR. Absit: repudii ratio quae tanti subest?
NERO Placuit: repudia nempe Caesaribus nova.
BUR. At illa qua displicuit, id potius petam! 2500
NERO Quam proba, probetur matre; quam pudens, patre.
Alienus animus, forma deformis, frequens
Adulter, alvus sterilis, an Burrho placent?
BUR. Plura petis: unum, caetera ut mittam, rogo.
His non probatis pellere insontem placet? 2505
NERO Placet.
BUR.Ergo dotem redde in imperio sitam.
NERO Quid ais?
BUR. Quid aiam, me, Nero, ne bis roges.
Sat est semel dixisse.
NEROVix credo vales.
Fauces tumentes video: praeclusum audio
Arcto meatu spiritum: anginam putem! 2510
An ulcus ut habes?
BUR.Habeo me, Caesar, bene.
NERO At ego remedium faucibus mittam tuis.
Tu te quieti redde.

Exit Burrhus.

Si mors sit quies,
Reddam quietum; spritus altos premam.
Burrho improbare, quod probat Caesar, licet? 2515
Libetque? Tuto? Impune? Tolerandus mihi?
Nec bis rogandus? Dotem, honestatem crepat?
Increpat? An audet? Qui potestatem dedi,
Nunc praepotentem sentio: solus regit
Illos suorum Caesarum dominos, dare 2520
Imperia, et eadem auferre qui assumunt sibi.
Caute auferendus. quid moror? Morbo cadit,
Morbive cura, toxico? Hac hostes eant.
At qui cohibeat milites, quis nunc erit?
POP. Praetorianis praefice regendis duos:
Duos, in unum ne omnis exundet favor: 2525
Aemulus ut alter alteri, immineant sibi:
Sit spes ab uno, ab altero si fit metus.
Divisa vis, infirma. Sofronium tibi,
Fenum in favorem militum et vulgi lege.
Ille tibi similis; prospera hic fama valet. 2530
Sic tibi cavebis, consules illis simul.
NERO Quam providenter! Ille licet isto magis  
Placeat, utrumque probo. Tigellinus comes
Sit Rufo; utrumque militum assigno ducem.
Uterque scitis, credo, quid nobis opus. 2535
Nos hoc agamus, nequis ex usu suo
Quicquam unus habeat, quod sit ex nostro magis.
Omnibus egebit, omnibus quisquis praeest.

Dimittit Caesar Rufum.

TIGEL. Mon Burrhus in me vivit, aut obstat tibi:
Nec spes ut ille, specto diversas ego. 2540
Sola incolumitas Caesaris ob oculos mihi.
Praesens cavebis urbis insidias satis,
At comprimendos exteros motus vide.
En Gallias erexit ille ad res novas,
Cui grande nomen Sylla dictator dedit; 2545
Cui cura canos fecit ante annos; inops,
Atque igitur audax. Cornua, ut pauper, gerit:
Simulat quietem, dum temeritati locum
Reperiat: illi Plautus ex Asia pares
Animos, honores impares, magnas opes, 2550
Illustre iactat ex avo Druso genus.
Nec iste fingit otium, at priscos refert
Victu Quirites: Stoicum fastum fovet
Sectamque, praxin quae iubet, turbas facit.
Ttrumque metuis; quod metuis, odio premas. 2555
NERO Age, mitte in Asiam, et Gallias, ad nos caput
Utriusque qui perducat abscissum: monet
Astrologus, astra principi ubi signant malum,
Visum cometen caede ut illustri expiem,
Minasque coeli a capite depellam meo. 2560
Procerum cometes sanguinem forsan sitit:
Hauriet abunde; dabitur hinc illinc satis.
Sanguine minaces nobili extinguam faces.
TIGEL. At Seneca nostris obviam studiis venit.
Foenore Britannos durus exactor gravi 2565
Ad arma saevos egit, ut nunquam pari
Clade rueremus: millia quot illic neci
Data a muliere (proh pudor) ut illic mare
Cruore nostro flueret: o Senecam bonum!
At adhuc avarus auget immodicas opes: 2570
In se Quiritum studia convertit: suis
Villis et hortis vel supergreditur tua.
Laudem eloquentis vendicat soli sibi.
Nunc factitare carmina assuescit, tibi
Carmina placere ut sensit egregie aemulus. 2575
At equos regentis vim palam obtractat tuam:
Voces canentis ludit: haec Senecam decent?
Acsi Quirina in urbe sit clarum nihil,
Quod non ab illo. At meta puerilis tibi
Decursa: robur, quo vales, iuvenem probat. 2580
Exue magistrum, instructus eximiis avis.
POP. Quid odia Senecae, quid studia, partes, opes
Memoras? Ed instar omnium: si quam cupis,
Abnegat, amandam at imperat, si quam fugis.
Me tibi, vigente Iulia, comitem tulit: 2585
Illa iacente, me tibi uxorem negat.
Servire Senecae (serva quam vilis fui!)
Id est placere Caesari: at Senecae gravi
Quod non in usu, id Caesari summo nefas
In amore haberi: sic adhuc ferulam feres? 2590
Seneca prematur, spongiae ut plenae solent.
Bene pastus aries aureum vellus dabit.
Opipara caena est ex saginato sue.
Seianus ut avo, sic Seneca prosit tibi.
Pallanta Senecae iunge, qui nimias opes 2595
Longa senecta detinet, et hostem meis
Thalamis Doryphorum: dives, horum haeres, eris.
NERO Quam cuncta docte! Seneca, ne dubites, luet
Durum magistrum: elatus in caelum, ruet.
Sed opus et arte est et mora: prudens, potens, 2600
Nec facile casses nec cito in nostros cadet.
At nostra coniux interim, sterilis, gravis,
Amota per civile dissidium domo,
Donata Plauti praediis, Burrhi aedibus,
Inauspicatis. Pulsa mox Capuam petat: 2605
Miles cohibeat, nequid attentet novum.
Capitale crimen tu, Tigelline, appara:
Servilem amorem vilis Euceri obiice:
Age quaestiones; fune, face, ferro exprime,
Ancillae in illam vera vel falsa annuant. 2610
Accitus ad nos peraget Anicetus ream.

Exeunt.

ACTUS IV, SCENA iv
SENATORES IN CURIA, C. VIPSANIUS CONSUL, FONTEIUS CONSUL, THRASEAS PAETUS, HELVIDIUS PRISCUS

Scenae synopsis

C. VIP. Moderator orbis Caesar has ad vos, patres,
Dedit exhibendas litteras: illas legam.
“Dii me, daeque, quam pereo, peius velint
Perire, si quid, quo modo, scribam, scio. 2615
Ut criminetur filius matrem, grave:
Gravius, ut illa hunc crimine infando petat.
Non nisi dolenti filio mater perit:
Perit volenti, perdere immeritum volens.
Quid multa? Mater (mater, agnosco, mea, 2620
Si mater, in me quae scelus strueret, fuit)
In me, ministro sceleris Agerino, scelus
Paravit, animo conscio, et eodem luit.
Percussor ille, et illa, percussi suo
Scelere: nec ullum scelus Agrippinae novum. 2625
Speravit illa iam diu nimium potens,
Populi et senatus dedecus, verba in sua
Totas cohortes militum abituras: tamen
Infensa vobis, militi, plebi, irrita
Dissuasit illis dona: sed vobis, patres, 2630
Periculosas struxit insidias, mea
Quas cura repulit: quin labor quantus mihi,
Invidia quanta, ne sacrum irrumpens forum
Pro curia responsa legatis daret!
Quam Claudiana tempora inclament ream, 2635
Nil dico: sed tum sceleris est actum nihil,
Quod non ab illa: nunc prope absorptam mari
Audistis, et tum melius absorptam putem,
Quam scelere, quam vi, quam manu tandem sua.
Sed nec ego, nec vis, nec sua ipsius manus, 2640
Fortuna at illam publica extinxit. patres,
Statuite merita quod mea et matris ferent.’
THRA. Rumore Seneca vix bono ferri potest,
Huic ordini qui taliaósed abeo silens.

Exiturus.

HELV. Cynosura nostra cur abis, Thrasea?
THRA. Quia 2645
Proferre nequeo quid velim; sed quod queam,
Nolo: ordo noster servit, oblitus sui;
Ad servitutem nata mancipia ut putes.
Si bene: periclum est; si male, scelestum loqui.
HELV. At nunc pericli tute tibi causam facis: 2650
Nec das initium, liberi ut simus magis.
THRA. Si me perimeret sibi refragantem Nero,
Mihi gratularer, gratias illis agam
Qui blandiuntur Caesari: sed si Nero
Vel blandientes tollit, et tollet, mori 2655
Cur frustra oportet turpiter, vita frui
Cum liceret honesta liberos, lingua eruta?
Sermonem habebunt posteri de me: sed hos
Qua re meminerint, nisi trucidatos probe?
Occidere potest, non potest Thraseam Nero 2660
Laedere: quod audis, quodque naufragium refert,
Quis fortuitum credat? aut adeo est hebes?
Tantumne mulier, naufraga an tantum audeat.
Unus cohortes Caesaris, classes, petat,
Perfringat unus? Non probo: non est ita. 2665
Pietas in illo, facinus in nobis foret.
Nec ego Neronem culpo, sed Senecam magis;
Confessionem Seneca sic scribit ream?
Immanitate Nero superat omnem fidem,
Questumque. Sed vos agite, sine Thrasea, ut lubet. 2670

Exit Thraseas.

FONT. Decreta sic sunt: nomine Neronis, deis
Ut supplicetur omnibus, et arae omnium
Omnes petantur: utque quinquatrus, quibus
Insidiae apertae, exinde ludis annuis
Celebrentur: huius ut sit omne aevum memor. 2675
Principis imago, Palladis imago simul,
Aurea locetur: sitque Agrippinae dies
Inter nefastos utique natalis dies.
Sic de Nerone sospite senatus tulit.

ACTUS IV, SCENA v
OCTAVIA PROFUGA. MOX SENECA

Scenae synopsis

OCT. Nata in miserias, quid querar? Quid non querar? 2680
Queri iuvaret, si queri quicquam iuvet:
Et facile, si fas: obvia querendi seges;
Sed messis interclusa: cum pressit malis,
Quis, nisi tyrannus, flere quod fecit, vetet?
Magis an inundet me dolor, dubium, an timor: 2685
Timor an dolores augeat, an abdat magis.
De matre, patre, fratre iam vetus est dolor.
Nocens nocentem sustulit matrem pater:
Fratri dedit venena, cum fratrem dedit.
Dedit maritum mihi, sibi mortem dedit. 2690
Nec mihi maritus, qui velit amari, datur,
Sed amaritudo exosa, quae cor exedat.
Nec nuptiarum, at funeris primus dies.
Nisi luctuosum, triste, funestum nihil.
Nihil est Atridae filia, et Orestae soror, 2695
Deflens utrumque, si meos luctus putem;
Miseranda, misera, nata, soror, uxor quoque:
Nata, soror alios; se queritur uxor magis.
Ancilla domina potior, Acte ausa est nefas,
Actamque de me docuit: illam autem expulit, 2700
Imo et me et illam, nupta in uxoris necem
Poppaea: sed adhuc aliquid horresco amplius.
Amplius an aliquid? An metus omnes mala
Vicere nostra? An timeo ne moriar? Nec hoc:
Pellar? Nec illud: pulsa ne crucier? Nec id. 2705
Sed crimen omni gravius exitio mihi.
Modo crimen absit, adsit exitium mihi.
Exitium et aderit, cum sit exilium imminens.
Pallere nullo crimine, scelestum nihil
Conscire, murus aeneus habetur mihi. 2710
Sortem at veretur innocens, legem nocens.
Sed crimen absit; deprecor hoc unum deos.
SEN. Augusta, quo te fata lugentem trahunt?
OCT. Nos, Seneca, fugimus; tu philosopharis domi.
Sed num philosophi sic in uxores docent, 2715
Pellere pudicas, capere meretrices domo?
Itane docebas? Itane discebat Nero?
Nequiter uterque; uterque nequitiam luat.
Monstrum est philosophicus aulicus: neutrum puto,
Uterque qui vult esse: conveniunt male. 2720
Me Capua, sed te curia potentem capit.
Nec illa me, qua cepit Annibalem, capit.
Sed ista, te tutare, ne captum enecet,
Ut odore dulci pardus allectas feras.
Sed tibi, sed illi, sed melius urbi velim. 2725
Modo bona fama, castitas, pietas, pudor,
Mecum miseriae, supplicia, mortes eant. 

Abit Octavia.

SEN. (solus ) O digna summis laudibus, thalamo Iovis;
Indigna tantis cladibus, factis feris;
Vincis philosophos faemina, virago viros. 2730
Testare fugiens exules tecum deos,
Nihil hic relinqui, nisi stuprum, caedem, scelus.
Illam ista ferre cum video, quae spes boni?
Vires, ut olim, haud artibus nunc sunt bonis.
Amotus alter, ad bonum qui dux erat: 2735
Ego morte Burrhi infringor, ut ne sim potens.
Ad nequiores nequior vergit Nero.
Me criminantur, quibus honestatem libet
Calumniari: crimina haec produnt mihi,
Quibus ulla honesti cura; qui (pudor est loqui) 2740
Quam pauci in aulo; imo quam nulli: pius
Aula exit: exi, Seneca, et in temet redi.
Non quaero latebras: non abeo inermis, fugax:
Sint salva reditu signa: referatur gradus.
Ab urbe in orbem redeo: patria orbis mihi. 2745
Pars magna deseratur; at maior manet.
Nec summa, nec sors infima probetur tibi;
Periclitari summa, contemni infima.
Consiste citra: sit potestati modus,
Authoritati terminus: ne sis onus 2750
Pendens, ut aliis, sic tibi nimium grave.
Descende caute, ne parum cautus cadas.
Fortuna magna servitus magna est: fuge,
Fuge magna. Coge temet: ut tu sis malus,
Numerus malorum ne faciat: in te redi. 2755
Est aula ludus; ludit, illudit: vide.
Est aula Siren; cantat, incantat: time.
Est aula cavea; claudit, includit: cave.
Est aula hyaena; comprimit, perimit: fuge.
Aut aula nihil est, aut scelus, fucus, dolus. 2760
Paucos beavit, perdidit plures: sed et
Hos quos beavit perdidit: ab aula redi.
Sic, Seneca, sentis aulice? Ferendo probra,
Grates agendo. Tam diu, nimium diu,
Ego vixi in aula: praemia reporto duo, 2765
Et paenitere, et sapere: peccatum est satis,
Satis aulicatum: vive tibi, Seneca, et sape.
Colere potentes, dulce inexperto; sed est
Experto amarum. Vel metum fert, vel malum.
Quid imperantis gratia? Aestiva est quasi2770
Aura, mare placidum, somnium, lunae status.
Nero ignis instar: nec prope habita, nec procul.
Cui fulminata est Iuno, num parcet tibi?
En saevientis cerno flagrantes notas.

Nero cum Plauti capite in manibus.

NERO Venistiní hem cognate, et imperii aemule? 2775
Salve imperator: quin Nero posito metu
Coniugia maturare Poppaeae parat,
Dilata te terrente? Quin pellit thoro
Quamvis modestam Octaviam, et populi gravem
Studiis, et alto Claudiae titulo domus? 2780
En Seneca, Plautus venit: at truncus quidem;
At gratior, quam Plautus in scena histrio.
SEN. Horresco: tanta decuit in tantum virum?
NERO Agnosco: quantus! At capite nunc est minor.
Tantusque, cernis, venit in nostras manus. 2785
At ei, fatebor hercle, tam grandem viro
Fuisse nasum nescii: o quantus fuit!
Diadema nostrum forsan hoc deceat caput.
Imo hic triumpho; laurea cingo caput.
SEN. Civica corona cive servato datur, 2790
Non caeso.
NEROAt hostis lauream caesus dabit.
SEN. Num Plautus hostis?
NEROPlautus, et quisquis mihi
Praeripere cupiat lauream, sic, sic eat.

Caput proculcat.

SEN. Nec multa medicum funera, nec altum decent
Supplicia multa Caesarem, patriae patrem. 2795
NERO Medicum severum intemperans aeger facit.
Miser misericors, facile qui parcit, petit.
An deceat hoc me nil moror: satis est, licet.
SEN. Aegre vel aegros urere medentes solent:
Curare, non secare, clementes volunt. 2800
NERO Putrida vel illis membra resecantur, magis
Contagiosa, reliqua ne tabem trahant.
SEN. Pars melius aegris aegra, quam nulla haereat.
NERO Pars aegra sanis secta dat sanos magis:
Strumam execare liceat, et deceat malam. 2805
Tollit inimicos.
SEN. Reddit inimicos magis.
Augustus astra et gloriam clemens tulit.
NERO Triumvirorum tabula quam clemens docet.
SEN. Cinnae pepercit.
NEROCinna parcentem dolo
Voluit recente perdere.
SEN. Pepercit tamen. 2810
NERO At hunc senatu movit assensus patrum.
SEN. Graviora sunt haec ludibria, quam sunt mala.
NERO Quicunque vel suspectus, imperium mihi
Vel velle somno tollere, peribit prior.
SEN. Utcunque caedas plurimos, illum tamen, 2815
Qui surrogandus, caedere priorem nequis.
NERO“Utcunque caedas plurimos, illum tamen,
Qui surrogandus, caedere priorem nequis”
Mentem efferatam frangis hoc dicto: nequit
Successor interire, nisi strage omnium. 2820
At illa strages omnium o utinam irruat.
SEN. Quin tua perenni sobole fundetur domus.
NERO Poppaea quam det.
SEN. Imo quam coniux tua.
NERO Sterilis.
SEN. Quod annus non dedit, plures dabunt.
NERO Infesta.
SEN. Amoris solus est adamas amor. 2825
NERO Invisa.
SEN.Amorem vincet alienum fides.
NERO Suspecta.
SEN. Non convicta.
NEROSed coniux mea
Non pura modo sit labe, sed labis metu. 2830
SEN. Quis suspicatur?
NERO Caesar; et pepulit ream.
SEN. Populus gravatur.
NERO Populus id curet.
SEN.Queri 2830
Ubique vulgus audias.
NEROVulgus leve.
SEN. Grave, quod queratur: per merita divi patris,
Per studia populi, per sacram imperio manum,
Per coniugales te deos, Caesar, precor,
Prius audiatur, post repudietur rea. 2835
NERO Age, revocetur: sed Tigellinus ream
Si quaestione facta in ancillas probet,
Peius peribit, et loco, et poenae modo.
SEN. Nunc causa, Caesar, si vacat, agatur mea.
Octavus agitur annus imperii tui, 2840
Decimusque quartus, quo tuae admotus spei,
Opes, honores fero redundantes; nihil
Faelicitati, nisi modus, ut absit meae.
Exempla magna haec, non meae, at sortis tuae.
Secretum Agrippae suave Mitylenes dedit 2845
Augustus; ipsa in urbe peregrinum otium,
Caesare ferente, agente, Mecoenas tulit:
In bello Agrippa, in pace Mecoenas comes,
Utrique magnis magna pro meritis bona.
Merita mihi minora, maiores opes. 2850
Novus anteivi nobiles, proceres, eques.
Fateor: sed ista dona sunt, Caesar, tua.
Mensuram uterque implevimus; quantum queat
Princeps amico dare, dabas: quantum queat
Accipere amicus, principi acceptum fero. 2855
Incumbit hinc mihi invidia, sed te minor.
En peto levamen, de via fessus, senex,
Vel levibus impar muneribus: istas opes
Tuos in usus auferat quaestor tuus.
Nec pauper inde, sed magis liber, tibi 2860
Reddam illa, quae fulgore perstringunt suo.
Villis et hortis quod vacat, id animo vacet.
Tibi tot per annos regimen invictum, et vigor
Superest: amici consilia dabimus senes,
Quanquam vacantes: me quod ad summa auxeris, 2865
Qui modica tolerem, cedet in laudes tuas.
NERO Responsa subita, Seneca, docuisti dare.
Senibus remisit otium Augustus senex:
At conglobatis exuit neutrum bonis.
At magno bello (sic opus) meriti: haud minus, 2870
Ratione puerum qui fovet, iuvenem instruit.
Aeterna merita et munera Neroni tua.
Tibi multa per me; sint licet plures tamen
Plura tenuerunt, sed tibi haud quaquam pares.
Te ditiores esse libertos pudet. 2875
Quin charitate primus, es primus loco?
Tibi constat aetas; ego spatia regni tero
Prope prima: si qua lubricus pecco, regis.
Si me relinquas, si tuas reddas opes,
Et mea tyrannis, et mea feretur fames, 2880
Non tibi quietus animus, aut lucri modus.
Sit continentis magna laus; non est tamen
Sapiente dignum, dedecus amico suo.
Unde parat, inde gloriam ut captet sibi.
Quid plura? Si te, Seneca, tu debes mihi, 2885
Ne te indigenti subtrahas: Atlas polo
Subducat humeros, Herculem pondus prement.
Cape signa amoris, oscula, amplexum, manum.
Citius peribo, Seneca, quam noceam tibi.
SEN. Perpetua velit haec Iupiter nobis bona. 2890
NERO Confide, fruere.

Seneca dimissus exit. Intrat Anicetus.

Sic odia blandis tego,
Sic natus, assuefactus. en alter venit
Anicetus, odio iam gravi, at forsan levi
Post facinus illud gratia: facti gravis
Minister, acsi exprobret, aspectum gravat. 2895
Nec debitori creditor gratus venit.
Eo usque laeta merita, dum exolui queunt.
Ubi anteveniunt, odia succedunt magis.

Ad eum convertitur.

Operae prioris quam memor, non est opus
Referam, Anicete: solus auxilium, salus, 2900
Vita, incolumitas; matris insidias meae
Solus fugasti authoris in dirum caput.
Locus haud minoris gratiae en instat; thoro
Octaviam si pellis infensam meo.
Nec opus, ut olim, est aut manu aut telo: struprum 2905
Fatere rebus utile novandis tuum.
Occulta primum praemia in praesens feres:
Maiora deinde, quoque secedas, loca
Amaena: mortem, si negas, merito feres. 
ANIC. Priora scelera quam facile iussu tuo 2910
Fuit peragere! Nunc quod imponis, minus
Difficile: scelera me mea, ut pergam, monent:
Nec me modo scelus, magis adhortatur salus.
Fingam, fatebor plura, quam Caesar, iubes.
Facta approbavi: dicta ne dubites mea. 2915
Stuprare corpus non licet? Nomen licet.
NERO Age, quaestioni, quam Tigillenum vides
Agere in ministras, confitens asta reus.

Intrat Tigellinus cum Pythia. exit Nero.

<ACTUS IV, SCENA vi >
TIGELLINUS, PYTHIAS, ANICETUS

Scenae synopsis

TIG. Iam torta satis, ancilla, quin prodis ream?
PYTH. Dominamne prodam famula?
TIG.Si domina est nocens. 2920
PYTH. At innocentem?
TIG. Prode; vel coget dolor.
PYTH. Non coget ullus ut probam prodam dolor.
TIG. Hos mulier animos?
PYTH. Mollior, at animus mihi.
TIG. Huc aliquis ignem.
PYTH. Flamma purum aurum probet.
TIG. Adulterinum potius.
PYTH. Et adulter quis est? 2925
TIG. Eucerus.
PYTH. Adde, servus.
TIG. Et adulter tamen.
PYTH. Mentitis ima, saeve quaesitor, gula.
Corvum columbae, et agnae aprum, cervae lupum,
Satyrum Dianae, Palladi Stygium canem
Coniunge pariter, ac herae servum meae. 2930
TIG. Mammae applicetur ignis.

Uritur mamma

PYTH. O, quid vis loquar?
TIG. Loquere; quid illa?
PYTH.Casta, divina, innocens.
TIG. Quam mater ipsa, credo.
PYTH. Quam nemorum dea,
Quam Vesta.
TIG. Perstas? alteram ure.
PYTH. O, quod loquar?
Tam casta.
TIG. Quam tu virgo.
PYTH. Quam coniux potest. 2935
Sunt castiora muliebria dominae meae,
Quam, quo innocentem laedis, os illud tuum.

Faciem conspuit.

TIG. Os obstruatur turpe. sed testes probant  
Multi, quod una pernegas.
PYTH. Ergo quid est,
Quod quaeris ultra?
TIG. Conscia ut damnes ream. 2940
PYTH. Damnate tortor, nec domina sceleris rea,
Nec conscia ego sum: testis etiamnum quis est?
TIG. Quae servierunt caeterae.
PYTH. An servis fides
In dominam habetur?
TIG. Non habent servae fidem?
PYTH. Habent? In illam quam decet, cur non habent?
Fidemque falsis cur habes, si non habent?
TIG. Quid tu ergo? Domina? Tibi fides? An non fides? 2945
PYTH. Sum serva, sed cui charior vita fides.
TIG. Quis credat?
PYTH. Illam quisquis intactam sciat.
TIG. Intacta Amazon.
PYTH. Carnifex, rides?
TIG. Tace.
PYTH. Non taceo.
TIG. Linguam evello ni taceas: taces
Dicenda, sed tacenda proloqueris procax. 2950
PYTH. Nempe illa petulans quae Tigellinus velit. 
TIG. Quaeque expriment tormenta, fax, ferrum, fames.
ANIC. Imo insolenter ista mittatur procax:
Ingenii et animi captat hinc laudem sui.
PYTH. Cruenta spolia: laus tibi talis.
TIG. Tace. 2955
PYTH. Torta, quia tacui.
TIG. Non taces? Linguam erue.

Intercedit.

ANIC. Imo audienda, ut audiat quae nunc feram.
Suspicio valeat, quae parum in servo valet.
A me, fatebor egomet, hoc omne est scelus.
Vidi Neroni Octaviam exosam suo: 2960
Odium mariti struit ad uxorem viam.
Vidi marito coniugem infensam suo.
Infensa quid non in virum coniux struet?
Vidi modestam fronte, miserandam tamen.
Misera, modesta pellicit amores meos. 2965
Me vidit illa classis eximium ducem:
Socianda classis spem novis rebus dedit.
Vidit novercam ut abstuli. ablatam sibi
Gavisa: ab illo charior facto fui.
Vidit potentem, vidit et amantem sui: 2970
Amans, potensque a faemina quid non ferent?
Vidimus utrique, utrique miscuimus dolos,
Consilia, vires, corpora: quid ultra potest?
Sed illa, dum res exigat, ut artes tegat,
Partus abegit.
PYTH.Euge, sis mendax memor 2975
Partus abacti; et sterilis exacta? haud pudet?
TIG. Pro sterili habetur, cuius haud partus patet.
PYTH. At ille, ut illam!
TIG. Quin taces? nondum satis
Probantur ista? An nescio quid sit satis?
Satis est, superque: liber, ultro, in se, reus 2980
Fatetur: hanc vos rapite; nos Caesar manet.

ACTUS IV, SCENA 7
NERO, UMBRA AGRIPPINAE, VOX INTUS, POPPAEA, TIGELLINUS

Scenae synopsis

UMB. Nero.
NERO Quo vocamur? quis vocat?
UMB. Mater.
NEROScio.
Venio: quid hoc est? in foro expositus puer?

In puerolum impingit exiens.

Scitus puerulus: scripta quid narrat novi
Tabella? NON TE TOLLO, NE MATREM AUFERAS. 2985
Quin tolle, ne te tollat, ut tolli times:
Si te abstulisset ille, non exoneres.
Hunc tollat aliquis.

Aufertur puer.

VOX Sustulit matrem Nero.
NERO Puta sustulisse: quisquis es, non te peto.
VOX Matrem interemit.
NEROQuid tua? matrem tuam 2990
Non interemit, sed suam: non te sequor:
Nec enim fatebor ista quam doleant: probra
Agnita videntur, si doles; si non doles,
Spreta exolescunt: ingenia inanis dolor
Irritat otiosa: crebrescet magis  2995
Fama, ubi vagantur paena: contemni probra
Probris medela est: non pudet. Animo meo
Nil magis habeo laudare, quam quod nil pudet.
Sed adhuc quid illud?

Culeus in statua suspensus.

Culleus statuae meae
Assuitur? Et ego meritus in eundem insui. 3000
Sed utrinque quid tabella proscriptum dedit.

Tabella inscripta.

Νέρων, Ὀρέστης, Ἀλκμαίων μητροκτόνοι.
Qui venit illis, veniet et nobis furor?
QUIS NEGET AENAEAE MAGNA DE STIRPE NERONEM?
SUSTULIT HIC MATREM, SUSTULIT ILLE PATREM. 3005
Ego morte, at humeris ille: placet εἴρων mihi
Epigramma: veneat author: hanc laurum ferat.

Culeum.

Tollam ego vel illum, patrem ut Aeneas tulit,
Medios per ignes: perdam ut uxorem tamen.
Poppaea sed quid territa exiliit foras? 3010

Provoluta genibus.

POP. Non sunt in illo res loco, Caesar, meae
De coniugali ut tumida concertem thoro
(Quanquam o, sit ipsa potius id vita mihi),
Sed ipsa mihi iam vita in extremum locum
Adducta, saevis aemulae servis meae 3015
Octaviae petita, qui nomen sibi
Populi indiderunt; pace tentarunt ea,
Bello evenire publico quae vix solent.
Revocata postquam Octavia, frequentes ruunt,
Bacchando resonant, undique effigies meas 3020
Tractas, iacentes proruunt, caeno obruunt,
At siqua imago Octaviae affulsit, gerunt
Humeris ovantes, floribus spargunt, foro
Templisque statuunt: clamitant, fremitant, strepunt
Nescio quid, ipsi nesciunt; me, te crepant, 3025
Illam, aulam, et arma, tela, ferrum, ignes crepant.
Nec liber ille est, libere qui non fremat;
Imo licenter obstrepat, dicat male.
Fera turba verum percrepat Martis genus;
Pulsosque reges memorat, et fractos duces: 3030
Memorat tyranni saeva Tarquinii stupra,
Decemviri mox Appii, arbitrio gravi
Quiritum ut ille pulsus, hic caesus †vati.†
Vis turbulenta nomine vocatur novo,
Romana virtus: imperat populus; iubet 3035
Quam odit repelli; cui favet, recipi iubet,
Furor furorem promovet;. eundo furor
Vires adauget; armaque ministrat furor.
Nolens volenti cogitur, currit volens.
Gerit arma turba, nescia quid armis gerat. 3040
Arma illa contra principem sumi liquet.
Nec animus, at dux iam deest: nec dux diu
Deerit novandis rebus: alioqui meum
Quod crimen? Animum cuius offendi uspiam
An quia datura Caesari verum genus, 3045
Aegyptii tibicinis spurium suo
Malit reponi populus imperio? tuis
Si rebus id conducat, age, dominam libens
Accerse, non coactus: aut potius tuae
Securitati consulat iusta ultio. 3050
Aliquid tulere, Octaviae dum spes fuit
Redintegrandae gratiae; haec spes si cadat,
Illi maritum, et dotem in imperio dabunt.
Fave, Nero, mihi. mihi, tibi, Caesar, cave:
Vel pignus utero quod tuum gestem meo. 3055
NERO Poppaea, noli genibus advoli meis;
Auae semper odiis, nunc atrox urges metu;
Accendis odiis odia, multiplicas metu
Metum: eius odia meus amor vincat; metum
In me fides expellat: an populum times? 3060
Est, est timenda multiceps Hydra: Herculi
Non est timenda: at unicum si sit caput,
Quam facile lueret! Unicum o utinam foret,
Unicus ut ictus amputet. An audet procax
Bellare cum diis infimi proles luti? 3065
O fulminati quin ruunt montes? Ruent.
Igne subigenda est Hydra, si ferro nequit.
Ferro, ruina, et igne subigatur. Furit
Populus in armis? Arma furiosum premant.
POP. At multitudo tanta qui reprimi potest? 3070
NERO Fidelem adoptat hic Tigellinum labor.
Inerme vulgus miles armatus premet
Facile.
POP.Facilius forte multi unum prement,
Quam reprimet unus plurimos: forsan prius
Aulam cremarint ignibus.
TIG. Iacta alea. 3075
Ἐμοῦ θανόντος γαῖα μιχθήτω πυρί.
NERO Εμοῦ δὲ ζῶντος: unica haec clades mihi
Quod clade nulla, nisi Britannorum procul,
Mea claruerint tempora, ut nostri memor
Aetas futura nos canat: at aderit dies, 3080
Quo face ruinas, sanguine extinguam faces.
Interea in illos militum immissi globi,
Demoliantur, proruant, rapiant, necent.
Agite, ite in illos; ite, praefecti truces.
POP. At concitatrix illa, turbarum caput, 3085
Nova meditari, Caesaris abuti thoro,
Iam nota, iam notata, num tuto auferet?
Tumultuosa ut concitet turbas novas?
Causam mali praescinde, ut exscindas malum.
Populo sororem iam aufer, ut matri prius 3090
Fratrem abstulisti: tutus exinde imperes.
NERO Grave stirpe natam Claudia claris avis,
Grave imperantem, coniugem ut tollam, grave.
POP. Tollas ut illam, quae gravis, non est grave.
NERO Hinc odia populi; at oderit populus licet, 3095
Dum metuat: ego quam diligi, metui velim.
Poppaea suadet, pellicit: populus fremat,
Rumpatur: age, pellatur hinc coniux procul
In Pandaterias insulas; pulsa occidat.
Poppaea mihi dum luceat, coelum occidat. 3100

CHORUS <4>
NEMESIS

Urgent fata tyrannidem.
Tam trux nulla tyrannis est,
Quam mentis male consciae.
Nemo terret, at haec timet:
Nemo cum sequitur, fugit: 3105
Nec se, si reliquos, fugit.
Nec se, cum fugit, effugit.
Haec, haec, ut Stygius canis ,
Ira, luxu, odio triceps.
Haec, ut tres furiae, invidens, 3110
Ulciscens, cupiens male.
Ut Ditis tria flumina,
Ardescit, dolet, eiulat.
Urgent multa foris mala;
Intus plura premunt reum. 3115
Testes mille sinu gerit,
Nec se iudice solvitur.
Pallescit, tremit, aestuat,
Horrescit, fremit. exedit
Cor curis miseris suum: 3120
In somnis vigilat, putat
Factum, quod fieri potest.
Totus fit dolor, et pavor:
Totus suspicio, et furor.
Exosus superis, sibi, 3125
Optat saepe mori, et timet,
Et vivens moritur tamen.
Mox vult, quos voluit mori,
Vivos, nec revocat tamen.
Tantum mens mala fert mali. 3130

 Perge ad Actum V.1