Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio 

ACTUS II, SCENA i
 UMBRA CLAUDII

Scenae synopsis

Nunquamne miseris segnis accedet dies?
Nunquamne, ne demortuis, detur quies?
Parum est tyrannos vix Iove minores mori, 635
Nisi puniantur? adeo puniri parum est
Nisi sempiternus Sisypho immineat lapis?
Nisi devoretur indies crescens iecur?
Nisi poena fiat, qui velit poenam pati?
Nisi cui placerent inferi, superi accidant? 640
Nempe inter umbras turba crudelis patrum,
Equitumque, flagiis terga dilaniat mea,
Et soeva scelera mihi ministrorum imputat.
Cavete, reges; vestra vos torquent mala,
Sed et aliena vix minus faciunt reos. 645
At gener et uxor (proh dolor) quantos mihi
Ignes et angues perpeti intentant manu!
Has tamen et illas non leves poenas amo.
Quisquamne credat? Claudius poenas amat.
Repetere poenas liceat, o liceat prius, 650
Quam monstra videam tetra, noctigeni tribu
Peiora, et ossa qui voret Stygio cane.
Haec haec nocentes, illa discruciant probos.
Nec ullum in Orco par Agrippinae malum,
Simile Domitio: talis ubi regnet canis, 655
Talisque Erinnys, esse quin credam inferos,
Aut peius aliquid inferis? Nec dum sat est
Toxica dedisse Caesari, patruo, viro.
Sed ecce video, video, visumque horreo,
Imperia falsus non sua invadit Nero, 660
Verum Neronem deiicit: nec dum sat est:
Epulae parantur Atrei mensae pares.
Redit ad venena natus in caedem Nero.
Sed cui parantur? O manum retine impiam,
Venefice. redeo Caesar; arcebo nefas: 665
In ora vertam: fata sed verti negant:
O dira fata: nec scelus fati est: ego,
Ego te peremi, nate, qui fratrem dedi.
Fuge, fuge, nate, scelere inundantem domum.
Vel per venena sequere, qua praeiit pater. 670

Te, te innocentem melior expectat locus.
Me lucis odium Styga revisendam monet.
Maleficus abeo iam pater, coniux, socer:
Mala passus abeo iam socer, coniux, pater.

ACTUS II, SCENA ii

Procedit Nero comitatu splendido, habitu imperatorio ad castra. eques ex iis qui sequuntur unus inter procedendum sic loquitur.

Scenae synopsis

EQUES Britannicus ubi est? Claudii proles ubi est? 675
Britannicus ubi est? Nemo respondet? Sequar
Unus frequentes: Numerus excusat malos.
Oblata, nullo qui renitatur, sequar.

Nero in castra. sistunt in scena equites Romani quatuor.

EQ. 1 Cives, quid agimus? Rebus in gravibus leves,
Gravesque levibus, sceptra sic leviter damus? 680

Vitae necisque sic potestatem damus?
Est imperator vita, vis, virtus suis:
Ex mente virtus, vis manu, vita undique.
Ex capitis habitu corporis pendet salus.
Deliberandum: magna res: civis reget 685

Cives, Nerones Nero novus, patres puer?
Nunc, nunc agendum est: facile surgentem impetum
Premere, mederi haud facile grassanti malo:
Voto obtinentur sceptra, retinentur metu.
EQ. 2 Sero admonemur: taurus assuetus iugo 690

Sero stomachatur ferre, quod subiit, iugum.
Nunc melius agitur, Claudius quam si regat
Iners, ineptus, subditus servis senex.
EQ. 1 Suscipere molem publicae poterit rei,
Vel ferre, lustra quatuor qui vix ferat? 695

EQ. 4 Flore Aphricanus, flore Corvinus suo,
Augustus annos bis novem natus, minor
Pompeius anno, consules bellum gerunt.
Virtus honores ferre, non aetas, solet.
EQ. 3 Iuveni temeritas, sed seni gravitas comes. 700
EQ. 2 Sunt saepe iuvenes mente, non mento, senes.
Si sceptra barbae danda, quin regnat caper?
Auspicia potius sceptra quam vires tenent.
Consilia melius quam manus bellum gerunt.
Seneca senatum, milites Burrhus reget: 705

Et illum et illos mater opulenta et sagax.
EQ. 3 Ergone inertes praelia magistri gerent?
Ergo imperabit faemina superba et procax?
Sunt gravida scelere regna, quae peperit scelus.
Meliusque Iunius sceptra Syllanus geret
710
Vir adultus, insons, clarus, Augusti abnepos.
EQ. 4 Pecus illa nostros aurea praeibit greges?
Ille imperabit? Sic Agrippina imperat?
Voluisse feret impune? Sic notus Nero?
Cumulos Gygantes dum struunt, in se struunt. 715

Sed in senatum Caesar e castris redit.

ACTUS II, SCENA iii
NERO E CASTRIS IN CURIAM, SENATORES, L. ANTISTIUS CONSUL, BURRHUS PRAEFECTUS PRAETORIANUS, SENECA

Scenae synopsis

NERO Postquam inter homines desiit divus Nero
Morari, avitis Claudiis clarus Nero,
Suis triumphis clarus, illorum inclytus,
Graecae et Latinae scriptor historiae Nero, 720

Patriae pater, curator annonae Nero,
Sub quo regente triste nil, tuta omnia,
Providus (id acta vita sub Caio docet)
Sapiens (id ipsum nomen imperii probat)
Caesar, Tiberius, Drusus, Augustus, Nero, 725

Pietatis ergo Claudium in caelos, patres,
Unco trahamus, divus ubi fungos edat,
Cibos deorum: funus Augustum apparo.
Nunc quia deorum gratia, voto meo,
Virtute matris, militum assensu omnium, 730

Filius, et haeres Claudii, imperium gero,
Authoritatem postulo vestram, patres,
Summam, auspicatam, liberam, unanimem, gravem.
Unam esse lunam, luceant stellae licet,
Solum esse solem, luna licet orbem impleat, 735

Unum esse superis, inferis, mediis Iovem,
Unum esse Romae, monstra nisi gignat, caput,
Pax, ordo, lex, vis, usus, utilitas iubent.
Ille unus ecce Iupiter, pastor, pater.
Adsum, iuvando Iupiter, amando pater, 740

Et alendo pastor adsum,ut Augusti pia
Subinde referam regna, licet impar feram.
Augustus, ecce denuo Augustus, redit.
Nec mihi iuventus civicis armis furit
Imbuta, nec sunt, quas alam, lites domi. 745

Nulla odia, nullae iniuriae, nulla ultio.
Vestra odia, vestrae iniuriae, vestra ultio
Mihi vindicanda: mitis in reliquos ero,
In me severus: esse vos tales volo,
Qualis videbor, nec ero quam videor minor. 750

Talis ero vobis, mihi deos quales velim:
Exempla vitae recta quasi leges dabo.
Documenta legum sancta mihi vitam instruent.
Hominem meminero, non deum, sed nec feram,
Praeesse hominibus, non feris, sed nec deis. 755

Non unus omnes arbiter causas agam;
Re reus et actor, una cum capiat domus,
Paucos potentes, pauperes sese eiulent.
Venale nihil est in domo nostra: nihil.
Nihil impetrandum est ambitu, merito omnia.
760
Mea domus aliud, aliud est Romae status.
Id cupio, non me, sed mihi timeant mei.
Antiqua teneat munia senatus volo.
Italia lectos consules tota audeat,
Provinciaeque pareant: illi patres 765

Vocent: gerenda bella mandantur mihi.
Pace moderabor milites, bello instruam.
Sic Caesar astrum, sic fit Augustus deus.
L. ANTIST. O nos sub isto principe beatos patres.
Perpetua deus haec servet Aeneadis bona. 770

Vivat Domitius Claudius Caesar Nero,
Augustus, Imperator, Invictus, Pius,
Plebis Tribunus, Pontifex, Patriae Pater.
Concinite, “vivat.”
OMNES Vivat, o vivat Nero.

Tubae concinunt.

L. ANTIST. Iurandum in acta Caesaris nostis, patres. 775|
NERO Collega, noli vel patris patriae mihi
Induere nomen, quod mihi iuventus neget:
Vel tute in acta nostra iurare: haud decet
Esse beneficiis imparem, officiis parem.
Tu, Seneca, iuris verba iurandi doce. 780

Genu flectant senatus.

SEN. Tarpeie stator, rector in coelo soli,
Romule Quirine, de solo coeli incola,
Auguste Caesar, hominum amor, superum comes,
Audite falsos vindices, testes pios.
Quae Nero iubebit sancta, quae faciet rata, 785

Facienda quae vult ille, quae non vult nefas,
Nisi reputemus, Iupiter sic nos foras
Proiiciat, ut nos iacimus hos lapides foras:
Tanto iaciat gravius, ut gravius potest.

Singuli senatores ovum aut aliquid simile tinctum et aquae rosaceae repletum proiiciant, tubis concinentibus.

BUR. Quodnam excubantes milites signum ferent? 790
NERO Signum excubantes OPTIMAE MATRIS ferant.
BUR. Nunc huic tabellae, Caesar, apponas manum,
Qua destinantur in crucem fures
NERO Urgere noli, Burrhe: nam membrum mihi
Resecare videor, cum reseco civem mihi:

Sec ad secandum medicus accedo lubens. 795
SEN. Medicum severum intemperans aeger facit.
Quicunque parcit improbis perdit probos.
Probi tenentur praemio, poena improbi.
Impune facinus provocat crimen recens. 800

Aliena vitia si feres, facies tua.
Qui parcit omni ac nemini, est aeque ferus.
NERO Qui cito, libentur, qui nimis, inique iubet.
Nescire vellem literas.
SEN. Vocem, patres,
Audite, dignam tota quam Roma audiat, 805
Dignam innocente saeculo, dignam deo.
Habeamus ergo gratias.
NEROIllas, patres,
Habete cum meruero: nunc actum nihil,
Quin melius actum debeam, et melius velim.

Procedunt hinc legati Armenii; inde Agrippina cum Pallante.

Sed ecce gressus inde legati ferunt 810
Armenii; et inde mater Augusta advenit.
SEN. Quin, imperator, potius Augustae obvius
Procede, ne sit faeminae in solio locus.
NERO Augusta mater, alius Armenios erit
Locus audiendi: petere nunc aedes placet. 815
AGRIP. Mihi me relinque, Caesar. Ubi visum sequar.

Nero descendit de tribunali. exeunt Nero, senatores, Seneca, Burrhus, caeteri praeter Agrippinam et Pallantem.

ACTUS II, SCENA iv
AGRIPPINA, PALLAS

Scenae synopsis

AGRIP. Discessit? Abiit? Itane? Discessit Nero?
Abiit Domitius, vix prius matrem intuens,
Vix allocutus? “Alius Armenios erit
Locus audiendi?” Scilicet, ne sit mihi 820

Locus in senatu: scilicet, per quam tibi
Locus in senatu, summus in terris locus.
Ingrate Domiti, merita sic pensas mea?
Huc merita redeunt, Iulia infoelix, tua?
Ego sceptra scelere contuli magno tibi, 825

Maiore sceptra scelere ut auferres mihi?
Egone Neronem Claudii statui loco,
Nero ut negaret, Claudius quem det locum?
Mala uxor ut sit charior MATRE OPTIMA?
Fulmen trisulcum, Iupiter, iusta manu 830

Coniice vel in me, vel meam prolem: ream
Feries utramvis, sceleris infandi ream:
Meruimus ambo. Fulmen et in ambos ruat:
Gravius in illum, gravius utrinque impium.
PAL. Augusta, cohibe mentis effraenae impetum. 835
AGRIP. Cohibere potero? Cadere de regno leve est?
Leve regna dantem filio regno eiici
Immanitate filii matrem unici?
PAL. Regna retinebis in sinu potius ferens
Regni tyrannum, quam ferox, tragice furens. 840

Iuveni resiste; pullus indomitus furit:
Regi repugna; fulmen intrepidum ferit.
Nonnulla iuveni, principi ignosce omnia.
AGRIP. Nihil est relictum fraudis, et nihil est satis.
Vix propius haesit iuncta Semiramis suo 845

Mater virilis filio vix dum viro,
Ego quam Neroni. sed vetat dici pudor,
Quae, ut sceptra gererem, passus est fieri pudor.
Nunc cum pudore sceptra perdidimus: nec est
Satis hoc Neroni, nec in Agrippinam satis. 850

Quin fiet Acte Iuliae ex famula nurus:
Liberta fiet (quid nurum dico?) mihi
Aemula, nepotes mihi, mihi reges dabit.
Ergone cedent sceptra, quae demens dedi,
Ancillae in usum? Claudius famulae iacet? 855

Adeone foelix aemulae, infoelix mihi?
Prius ignis undas, unda dabit ignes; prius
Tellus planetas proferet, plantas polus,
Quam serviente Iulia, serva imperet.
PAL. Iuvenem in amoris castra cum ducit Venus, 860

Rapit varietas, si nova affulget Venus;
Sequitur satietas, ipsa licet adsit Venus,
Et poenitendae Veneris ingratus dolor.
Ut in igne flamma superat, ex flamma vapor,
Tenebrae ex vapore, maestus ex tenebris timor, 865

Irata vincet, laeta languescet Venus.
Patiare dum se noverit, natum dabit;
Dabit maritum coniugi, natum tibi.
AGRIP. Quod licet id abigit, allicit quod non licet.
Aliena credo Caesares fato appetunt, 870

Sua despicantur: face levi caleat licet,
Nisi haeret illic, post vagos ignes, ubi
Tandem acquiescet? Quisve luxuriae modus?
PAL. Matris redibit filio constans amor.
AGRIP. Nomen parentis dulce, quod reliquis solet 875

Matribus amorem parere, parat odium mihi.
Forma, esca Veneris, cecidit ex partu mihi:
Matris verendum nomen exosam facit;
In plebe gratum nomen, in solio grave.
Matrem negat timere, quem cuncti timent, 880

Et summa merita pensat extremum scelus.
PAL. Male suspicari siste, cum gemmas tibi,
Aliis cupitas, sponte detulerit prior
Vestesque lectas principum dederit volens.
Qui capit amantem dona dant, qui dat probant. 885
AGRIP. Mensura voti scilicet cunctis fui:
Fui imperatrix: misera quid dico, fui?
Quin esse potero? Dona quid memoras mihi?
Mihi reddit aliqua, cui dedi summa omnia.
PAL. Quae tu dedisti tollere querendo ne quis: 890
Non reddidisse potuit infensus Nero.
AGRIP. Nonare potui: tollere an possim rogas?

PAL. Fortuna vires faeminae tantas negat.
AGRIP. Labor, ira, pretium, gratia, ingenium ferent.
PAL. Time imperantem.
AGRIP. Mihi patrem, fratrem, virum, 895
Natumque, ducibus nata, soror, uxor, parens?
PAL. Pare.
AGRIP. Imperabo.
PAL. Mater es.
AGRIP. Cui sim vide.
PAL. Cede.
AGRIP. Invalescam.
PAL. Mulier es.
AGRIP. Quae sim puta.
PAL. Peribis.
AGRIP. Ulta.
PAL. Quo ruis?
AGRIP.
Natum traho.
PAL. Dolor obtegatur, si cupit redimi dolor.
900
Ridetur ira quae patet, laedit latens.
Sed ecce prodit arbiter nobis Nero.

Secedunt.

ACTUS II, SCENA v
NERO, BURRHUS, SENECA, AGRIPPINA, PALLAS

Scenae synopsis

NERO Proh sancta pietas: sic voluptates mihi
Invidet honestas mater, indulgens sibi
Minus ferendas? Sic facit nihili mea 905
Obsequia? Merita sic facit tanti sua?
Et habet, et optat? Fruitur, et queritur tamen?
Nisi summa, nihil est? Sola nisi regnat, furit?
Ergone semper matris arbitrio puer
Subiiciar? Orbis arbiter, matrem audiam? 910
BUR. Matris superbae, Caesar, insidias cave.
Quae semper atrox, nunc struit fallax dolos.
SEN. Est amputanda pompa, minuendus tumor.
Matris ministros plecte, si matre abstines.
Fas est in illos, quicquid in matrem est nefas. 915
NERO Consilia recta quae datis, recte exequar.
Et ecce tempus dat statim posse exequi.

Se ad matrem convertit.

Verenda mater, gentis Augustae decus,
Quid ora nati, quid greges procerum fugis?
Quicquamne regno dulcius, nato arctius? 920
Augusta, regnum deseris, natum parens?
Quid aucuparis sola? quid tacite struis?
AGRIP. Severa nimium, mi Nero, nimium fui
Severa mater, temporis inepte inscia.
Nunc mea voluptas, si voluptatum admovet
925
Stimulos iuventus, en sinus noster patet.
Hinc nectar hauri: si facultatum aggerit
(Diadema cumulos, en patent loculi mei;
Hinc opibus hauri vel tuis nostras pares.
Me, mea, meorum cuncta commendo tibi. 930
NERO Quid ergo famulos sequeris, Augustum fugis?
Matremne capit taedium nati sui?
AGRIP. Natum immo cepit taedium matris suae.
NERO Suspecta, solus quae facit, reges habent.
AGRIP. In hoste levis, in matre suspicio haec nefas. 935
NERO Incerta qui non metuit, incautus cadit.
AGRIP. Incerta quisquis metuit, is metuit nimis.
NERO Nimis esse timidus malo, quam tutus parum.
AGRIP. Timor ille, quae sunt tuta, vix tuta efficit.
NERO Quae me tuentur vix tibi tuta autumas. 940
AGRIP. Quae te tuentur, quin mihi tuta aestimem?
NERO Quia te, tuosque, nec meos, nec me aestimas.
AGRIP. Ego me, meosque? quin mei mecum tui?

NERO Nec sunt, nec esse patiar: adeoque aspice:
Genium tuum Pallanta, delicias tuas, 945
Male constitutum Claudio regni arbitrum
Demoveo rerum cura, Agrippinae ut vacet.
PAL. Hoc nupta meruit Claudio mater tua?
Hoc tu Neroni, Nero, gener, et haeres refers?
Sine repetundis ille perpetuas mihi 950
Esse rationes voluit imperio pares.
NERO Tu quid merueris, ille quid tulerit, tace.
Mihi neuter obstat: hinc, ut eiures, abi.
PAL. Quae culpa?
NEROPallas.
PAL. Cui nocens?
NEROO quoniam innocens.
PAL. Quae ratio?
NEROIubeo.
PAL.Iudica.
NEROSortem dedi. 955
PAL. Duram.
NEROAt ferendam.
PAL. Merita nil prosunt?
NEROAbi.
PAL. Nil mater —
NERO
Abeas.
PAL.
Nil preces possunt?
NERO
Abi.
Rapite molestum.
AGRIP.
Quin merita saltem mea
Melius rependes.
NERONil moror.
AGRIP.Saltem audies.
NERO Non moveor.
AGRIP. Istas at preces —
NERONil audio. 960

Rapitur Pallas a Burrho et Seneca.

AGRIP. Quid hoc est? Audies nolens volens,
Audire quae dispudeat. Agnoscis, Nero,
Augustam, et illam agnoscis iratam, Nero?
Augusta obesse poterit, irata expetet.
Testor supremum, testor infernum Iovem, 965
Britannicus adhuc vivit, et vivat precor,
Adultus, haeres verus, et dignus patris
Ditione, quam tu per meam fraudem tenes,
Adoptione non tuae stirpi insitus.
Addoptionem vae tuam, fraudem meam! 970
Nec iam recuso, quin domus miserae mala
Cuncta patefiant, nuptiae in primis meae,
Meum venenum, proh scelus, potius tuum.
Nam scelera tua sunt illa, quae prosunt tibi.
Sed diis mihique providis cautum bene 975
Quod mihi superstes ecce privignus viget.
Vero Neroni, Caesari nato comes
In castra pergam, sceptra restituam sua.
Germanici me hinc filiam castra audiant;
Vilem inde Burrhum scilicet trunca manu, 980
Senecamque lingua falsa profitente exulem,
Tibi, sibi regimen generis humani ut petant.
Vos consecrati Claudii manes mei,
Fratresque caesi fraude Syllani impia,
Et tot facinora per nefas summum irrita 985
Me vindicate, vos et humanum genus:
Vester dominus carnifex, et crux mea
Sceleribus animam reddat, et corpus cruci.

Exit Agrippina.

ACTUS II, SCENA vi
NERO, POLLIO, LOCUSTA

Scenae synopsis

NERO Hos mulier animos? Hos Agrippina impetus?
Hos mater aestus? Poterit, audebit, volet 990
Obesse nobis? Nota Agrippinae manus;
Mens nota matris; mulieris nota optio.
Velle aestus, animus posse, et audere impetus.
Cui cedet illa, quae suum occidit virum?
Cui parcet illa, quae genus perdet suum? 995
Ergnone patiar Caesar imprudens, iners,
Mihi minitari faeminam iratam, efferam?
Mala machinari mulierem astutam, impigram?
At mater illa; verba sunt istae minae.
Quid ferre potero, verba nisi patiens feram? 1000
Quam ferre potero, nisi feram matrem meam?
Nec hanc, nec illa (spero) laturus diu.
Tonitrua terrent, non nocent: ventus quatit,
Non frangit: ecce mater ut tonitru furit,
Verba quasi ventus personant: neutrum ferit: 1005
Spernendum utrumque: sed solet utrumque insequi
Procella. Tonitru fulminat, ventus pluit:
Cavendum utrumque, ne sit alterutri locus.
Quae spes nocendi? Qui modus? Vivit puer
Britannicus: non vivet, ut noceat mihi: 1010
Hunc tolle matri, spem, modum tollis mali.
Puer est. virilis indoles puerum negat.
Puer est: facilius premitur imprudens puer.
Puer est: futurus Hector, et Ulyssis metus,
Mea timendus matre, non annis suis. 1015
Nihil ille meruit: illa sed meruit nimis.
Dedit necandum, quando metuendum dedit.
Metuenda reges non ferunt, imo auferunt.
Matri cadis, Britannice, mihi, tibi innocens.
Pollio, Locustam, quam veneficii ream 1020
Custodiendam tradidi imprudens tibi,
Huc affer.

Abit Pollio.

Illam fama nobilitat satis
Peritam, et usus noster expertam dedit.
Sed lenta nimium, nec satis valida admovet.

Intrat Locusta cum Pollione.

Britannico, Locusta, cum volui necem, 1025
Tu pro veneno perfida antidotum dabas.
Alvo exoluta id ille transmittit statim.
Sic iussa peragis Caesaris dicto audiens?

Eam Nero verberat.

LOC. Ignosce, Caesar. sceleris invidiam timens,
Infamiamque, tradidi iusto minus. 1030
NERO Lex credo nobis Iulia timenda est, tibi
Curanda fama? Dum furens illam aspicis,
Defensiones dum paras, nectis moras
Securitati: nunc nisi venenum paras
Laethale, praesens, vae tibi: aut perde, aut peri. 1035
LOC. At ei minister cuncta qui gustat prius.
Si perit eadem morte, patefiet scelus.
NERO Minus haurienti minus obest.
LOC.
Par est malum.
Venena cita sunt quae vel afflatu necant.

NERO Propinet ergo fervidum, innocuum, valens: 1040
Britannicus aquam cum rogat, Stygiam bibat.
LOC.
Quia, Caesar, urges, me vide; et caelo petam
Venena et imo Tartaro: hinc Hydrae petam
Toxica, cruorem Nessi, et Althaeae facem,
Pythonis inde, Scorpii, et Cancri mala. 1045
Iungam cicutae Colchicum, aconito oppium,
Fel viperinum araneae, flammis aquas.
Addam venenis verba quae noceant magis.
Moriar, nisi ista qui bibit, moritur statim.
NERO Haec si facis, Locusta, discipulos dabo,
1050
Immunitatem, praemia merenti tibi.
Age in cubiculo decoquas virus meo:
Haedo experire, Pollio, vires mali.

Abeunt Locusta et Pollio.

ACTUS II, SCENA vii
NERO, AGRIPPINA, BRITANNICUS, OCTAVIA, OTHO

Scenae synopsis

NERO Bene collocata retia; expecto feram.
Sed et ipsum, et ipso cerno quas odi magis. 1055
Odium saluti cedat: at tutus venit
Illis comitibus tectus, et totus venit.
Errare in illis nescit, ut dubitet, fames.
Omnes perierint non male: at pereat prior
Spes illa, messis in malum crescens meum. 1060
Vix odia reprimo: sed magis ut obsint, premam.
Augusta, coniux, frater, ad lautas dapes
Venisse comites laetor, et studio pares.
Sed dum instruuntur mensae, ut accedat melos,
Re, frater, aliquod carmen ut pulchre canas,
1065
Ut frater oro, ut Caesar invito imperem.

Mensae apparantur ad convivium.

BRIT. Maerore pressi lugeant, laeti canant.
NERO Cygnus subinde laeta moriturus canit.
BRIT. Mors liberat maerore: moriturus canam.
NERO At laeta, nostra non tua causa, canas. 1070
BRIT. Salutem ab aegro sanus optandam rogas?
Tu laeta cantor melior, et melius canes.
NERO Quisquam imperanti contumax cantum negat?
OCT. Pare imperanti, frater.
BRIT.
Imperium audio?
Pareo, sed animo carmen aptetur meo. 1075
OCT. Aptabo vocem particeps fratri meam. 

CANTIO BRITANNICI ET OCTAVIAE

BRIT. Proh dolor, patri genitrix perempta:
Proh scelus, caesus genitor novercae:
Proh pudor, Caesar genitus, sed haeres
Caesaris alter. 1080

OCT. Pertulit (sperno) graviora virtus:
Afferet (spero) meliora tempus:
Multa ne spernat mala ferre, pauca
Qui bona sperat.

BRIT. Caede perturbor patria: dolendum. 1085
Sede deturbor patri: ferendum.
Cedo ne caedar: patriaque caede et
Sede cavendum.

OCT. Sedibus summis propior ruina.
Cladibus magnis peritura magna, 1090
Claudiam sortem referat, feratque
Claudia proles.

BRIT. O meam sortem mala congerentem;
Me parum fortem mala conquerentem;
O meam mortem mala corrigentem, 1095
Quam bene canto? 

NERO Haec spes alenda? Hanc indolem tutus feram?
AGRIP. Puer miserias quam canit misere suas!
NERO Miseranda certe cantio haud miseri fuit.
Sed enim beatos nunc dapes laetae vocant. 1100
Sedeamus, et tu pariter accumbas, Otho,
Smore, si quis alius, excellens meo.

Accumbunt.

Laeta hauriantur pocula calenti mero.
Cererem coronet Bacchus, et Bacchum Ceres,
Et Venus utrumque: laetus hic abeat dies, 1105
Festus Saluti, sceptra confirmans mea.
vos, mater, uxor, frater, exhilarant Ceres,
Bacchus, Venusque: quis dolor vultum gravat?
AGRIP. Cupio esse laeta: laeta cupientes luunt.
Nescio quid angat: quicquid est, angit scio. 1110
Dolor est? Timorve? Dolor abeat: abeat timor.
Tu si vales, Britannice, valebo magis.
BRIT. Valeo, valere fata si miserum sinunt:
Et gestit, acsi liber e vinclis volet,
Nescio quid animus: quicquid est, gestit scio. 1115
OCT. Faelix sit omen: sed mihi pectus labat,
Genua vacillant, cor tremit, sensus stupet.
NERO Res est profecto mira faemineus timor.
Laetemur; hilares noster invitat calix.

Tubae concinunt.

BRIT. Mihi potionem tu, puer, qualem soles, 1120
Affer tepentem. Sed quid hoc? Refugit manus.
Libata gustu est potio: veneni nihil.
Praecalida nempe est: fervidae affundas aquam.
Bene est, abunde est: vindici libo Iovi. ah!

Cadit veneno hausto Britannicus.

AGRIP. Ah cecidit!
OCT. Heu me cecidit!
AGRIP. Ah periit!
NEROQuid hoc? 1125
Cecedit? Solebat nempe lethargum pati,
Et cecidit infans saepe: rediturus tamen
Sensim et subinde sensus: auferte interim:
Nec casus hilares iste conturbet dapes.
AGRIP. Nata, simulanda gaudia, tegendus dolor. 1130
OCT. Didici tegere, gaudere non didici malo.
Quam ferre miserum est, de quibus nequeas queri!
NERO Sic sunt mulieres, si doles gaudent, dolent
Gaudere si vis; semper oppositum tenent.
Quin et gravatos video tibi vultus, Otho. 1135
OTHO Sit quaeso venia, Caesar, abeundi mihi?
NERO An tibi Salutis displicet festum meae?
An dolet? An horret? An times? An me fugis?
OTHO Imo ad beati gaudia, et vota omnium,
Sydus decoris, inclytae stirpis decus, 1140
Ubi tres in una Gratiae, et tota est Venus,
Propero; sine illa vita vix vita est mihi.
NERO Quaenam illa tanti?
OTHO
Quam magis laudet, magis
Qui norit illam; nec tamen laudet satis,
Quicunque norit laudibus plenam omnibus.
NERO Quae sit refer.
OTHOPoppaea, deliciae meae. 1145
Measne dixi? Dicerem caeli ac soli,
Hominum et deorum; iure coniugii meas.
NERO Miranda narras, quaeque non faciunt fidem,
Nisi visa: quin me, nec mora, videndi subit
Lubido, num sit caecus et mendax amor. 1150
OTHO Amor est, fatebor; sed nec est mendax amor,
Nec caecus: etenim (vereor) incautus fuit,
Qui fortiori tanta mea prodat bona.
Sed quid Neronem, quod meum, lateat meum?
NERO Sapis: at morando gaudia moraris tua,
1155
Et mea, videre qui volo, et valide volo.

Exeunt Nero et Otho.

ACTUS II, SCENA 8
OCTAVIA, AGRIPPINA

Scenae synopsis

OCT. Nunc fluite, lacrymae, nubibus ut imbres fluunt,
Et ut aqua inundat obice perrupto omnia.
AGRIP. Nunc ruite, gemitus, aere ut venti ruunt,
Et ut ignis urit cinere discusso obvia. 1160
OCT. Phaethonte caeso fiat electrum Helius:
Fugiente Cauno Byblis in fontem fluat.
AGRIP. Memnone perempto roret Aurora indies:
Polydoro adempto flens Hucuba fiat canis.
OCT. Tenella, matris, patris, et fratris necem 1165
Video? Et videre potero, nec morior videns?
AGRIP. Matura, patruo, coniugi, nato luem
Peperi? Dolet peperisse: nec pereo parens?
OCT. Moriar: nec ille saevus in fratrem meum
Mihi parcet; aut si parcet, ego parcam mihi. 1170
AGRIP. Peribo: nec enim in fratre qui exemplum dedit,
In matre dubitet; si dubitet, insons erit.
OCT. Busiris aras extero, haud patriae suae,
Nedum cruore polluit fratris sui.
AGRIP. Coede Diomedes pavit immanes equos, 1175
Sed ea virili coede, puerilem horruit.
OCT. O vana vota, nulla spes, fragilis salus;
Fratre pereunte spes, salus, votum perit.
AGRIP. O cassa studia, coeca mens, fallax fides:
Nato cadente mens, fides, studium cadit. 1180
OCT. Male nata Roma, regna per fas et nefas
Sitiens, ab ortu caede fraterna mades.
AGRIP. Roma male crescens, propter imperium patres,
Fratres, nepotes, filios caesos vides.
OCT. Tam saeva, tam sanguinea regnandi sitis. 1185
AGRIP. Tam vetera fratres odia regnantes gerunt.
OCT. Tu cernis ista, Phoebe, nec condis diem?
AGRIP. Haec, rex deorum, pateris, et fulmen tenes?
OCT. Recede, vita, morte devites mala.
AGRIP. Elabere, anima, scelera quae prope sunt fuge.
1190
OCT. Noverca, miseram ludis, an luges nurum?
AGRIP. Sim me miserior, paria nisi patiar tibi:
Sed quae miserior?
OCT. Certet hoc uno nurus.

AGRIP. Concedo certet, cedat at miserae magis.
Cadit illa gravius, altius quae fert gradum. 1195
Maiore de spe decidi, et doleo magis.
Spes summa in illo cecidit: hoc superest tamen,
Charius et illo, et charius vita mihi,
Odium Neronis; vixque participes fero
Multos in illo; te fero, at nec te parem. 1
200
Vindicta vita est altera: ulcisci volo.
Sed tibi, propago Caesarum, et patriae decus,
Tot bona precabor, quot mala Neroni meo,
Et mihi precabor: nec preces vanas feram:
Sed precibus artes, artibus vires erunt. 1205
Tu vive digna Caesare marito, elige
Virtute, amore, sanguine, imperio parem.
Minuet dolores tempus, aut virtus tuos.
OCT. Virtutis aegra, temporis sera est salus.
AGRIP. Haud facile virtus vincitur, tempus volat
. 1210
OCT. Volat in dolores, claudicat laeta afferens.
AGRIP. Animus iniquus tempus haud aequum putat,
Sed aderit, aderit; me vide: aut illum manus
Mea premet, aut me perimet illius manus.
Partes in illum, et partibus quaeram duces. 1215
Me, nata, sequere vindicem aerumnis tuis.

CHORUS 2
ALECTO

Regni sacra fames quid vetitum putat?
Quae non sacra fero polluit impetu?
Quae non iura malo proterit ambitu?
Dum scandit, cumulat Pelion Alpibus. 1220
Cum diis bella gerit more Gygantium;
Per fas praecipitans proruit, et nefas.
Cum ascendit, titubans culmine lubrico,
Summo prospiciens despicit infima;
Consortem impatiens despuit, obruit: 1225
Quodcunque obiicitur luminibus, premit:
Carpit, quae prope sunt, summa papavera:
At sorbet fluvios Oceanus vorax.
Confossi Oedipodae vulnere mutuo,
Nec fratrem patitur Romulus aemulum. 1230
Grassantur parili caede triumviri,
Dum sedes vacua est facta duumviris.
Quantas suspicio dira tragoedias,
Quantas inde fluens tecta calumnia
Commovit, dominis et famulis nocens? 1235
Suspectum dominis nil famuli serant;
Suspectam domini ne segetem premant.
In culmo siquidem sternitur haec seges.
Quicquid luxuriat, vinitor amputat.
Rex regni cupidos, vel bonus, opprimit. 1240
Princeps, seu bonus est, seu malus, a Iove:
In paenam malus est, in pretium bonus:
Patris dextra bonus, laeva manus malus.
Ornes, si bonus est; sin malus est, feras.
Curae sunt superis, et bonus, et malus. 1245
Non fert insidias Iupiter in bonum;
Defendit similem, nec iuvat in malum:
Nam non est hominum, sed Iovis ultio.
Foelix, fida, decens, rara rebellio.
Tantis proditio falsa periculis 1250
Hinc illinc trepidans et scatet, et patet.
Se prodit, properans prodere, proditor.

Perge ad Actum III