TEXTUAL NOTES

I.97 Nassovum 1699 (corr. 1721) I.140 comma deest post studiis (corr. 1721) II.4 Invenit argenti laticem pro Eruit argenti latices 1698 II.5 ut reliqui pro effusus 1698II.6 Humectata, nec effusus signa imprimit uda 1698 II.8 Tenues pro teretes 1698 II.11 reliquit 1698II.14 enituit 1698II.15 Cum pulchram Danaen pretioso flavus 1698II.16 nitidam pro gratam 1698II.21 aestas pro aestus 1698II.23 Possideat spatium pro Occupet ascenscu 1698 II.30 Si tamen immodice surgens 1698 II.31 effusus 1698II.32 Arescunt agri dum pro Jam . . . jam 1698II.33 amisso pro consumto 1698II.36 jam pro tum 1698II.37 nimbum pro coelos 1698II.38 Narrat pendentem, ut pluviales 1698II.44 Diluit pro Irrigat 1698II.45 uda 1721, unda 1698, 1699II.46 haud ignara imbris, metuens procellae; 1698II.49 tempestates paratas pro tempestatemque sonoram 1698II.50 Argentumque licet caelo impendente gravatum 1698II.51 multumque pro penitusque 1698II.52 superatis pro eversis 1698II.53f. 1698 subst.:

Sternuntur segetes, fugiunt armenta, fluentis.
Mersus inundat ager, campum tenet incola piscis.

II.54 praenuncius humor pro mirabile vitrum 1698II.56 varias caeli facies pro varios coeli vultis 1698II.59 His fisus monitis ("Relying on these admonitions") pro Augurio hoc fretus 1698

II.61Si vitrum negat ) pro Machina si neget 1698 | promittit 1698II.63 metuens, imbrem poscentes 1698II.65 1698 post add.:

Arte Syracusi fabricatus vitreus orbis,
Stellarum ficti cursus, christallinus error,
Et fragilis mundi facies, nil pectora tangunt;

Haec dum miremur praesagi oracula vitri,
Quod nostri caeli vultus, formamque futuram
Indicat, atque imi ostendit miracula mundi.

III.2 recito pro refero 1698III.6 - 12 subst. 1698:

Heroes reliqui vulgantur, caetera dudum
Decantanta suos habuerunt praelia vates.
Quis stomachum, celeresque pedes non novit Achillis?
Quis magna Aeneae certamina, quis Gulielmi
Nescit? Thebani fatres, et flebile fatum etc.

III.32 adesset atrox 1698 III.39 immania torve 1698III.44 hominumque 1698III.45 et plurima pro confusa 1698III.46 mirabile pro memorabile 1698III.52 aufert 1698III.59 venit hostis pro descendit 1698III.71 v. om. 1698III.73 Turma duas tandem composta excurrit in alas 1698III.79 - 81 post 88 locavit 1698III.87 Quas pro Quot 1698 | adultis pro nudis 1698III.88 Intulerat pro Intulit, heu! 1698III.89 auditur sonus, spissamque 1698III.90 Aspiciunt pro Prospiciunt 1698III.96 et pro at 1698III.97 torvo pro saevo 1698III.100 venientibus pro sperantibus 1698III.102 se sustinet 1698III.104 Fluctuat armorum sors, hic confossa volucris 1698III.111 vaporat pro rubescit 1698III.115 Ductor. Illum pro Rex, quem 1698III.119 in unum 1698III.120 sic 1721, dii 1698, 1699III.122 referri pro relatu 1698III.123 Sustinet 1698III.124 spissus pro densus 1698III.130 avolitans pro alta volans 1698III.133 Torserat pro Mitteret 1698 | flagrantia tela pro solioque Tonantem 1698III.134 - 35 vv. om. 1698III.136 Descendunt pro Torquentur 1698III.137 fulmine pro sulphure 1698III.138 Pygmaeea 1698III.141 Bipedalis pro Cubitalis 1698III.153 Parvula plebs: vel siqua fides 1698 III.156 post cassos non interpunxit 1658, 1659, cassos. 1721IV.1 - 5 subst. 1698:

Foelices calami tractus, fucique labores
Historiamque sacram, redivivaque funera pandam.
O! si non impar virtus, nec iniqua potestas,
Jam saltem affuerit pictoribus atque poetis;
Utque versu poterit simulata tabella referri,
Et calamo pariter descripta niteret utroque.

IV.13 Utque prius micuere poli, quam lucida signa 1698IV.15 comma post late addidi IV.19 vibravit 1698IV.22 Sic, ubi prima operis lusit fundamina pictor 1698IV.23 murus pro paries 1698IV.24 Jam caute calamos exercet, et arte tenacem 1698IV.29 seraphica pro coelestis 1698IV.32 post hunc v. add 1698:

Aemula Threiciae cytharae tuba saxa recludit,
Immittitque diem tumulis, animaatque sepultos.

IV.35 viviparis pro foecundis 1698IV.60 crucifiixus pro cruciatus 1698IV.63 Figere humo, dum debellata morte triumphans 1698 IV.75 coelum vacat pro ridet coelum 1698IV.85 1721 not.: Coll. Magd. FundatorIV.88 Vindicis pro Irati 1698IV.94 omnem 1698IV.95 Deserpat murum, et tenues pictura recedat 1698IV.96 Consumpta pro Pictura 1698IV.99 Angelus pro Vindex 1698IV.107 varlas 1699V.1 multum pro latum 1698 V.2 latoque teres pro vacuoque ingens 1698V.12 offendat ludens pro offendant incauti 1698 V.20 qui pro quae 1698V.45 absistitve 1698V.56 impingant (cum confundatque ) 1721 VI.21 pulsibus incitis 1699, 1721, sed pulsibus incitum fort. legendum: cf. Verg., Aen. XII.533f. ungula pulsu / incita VII.1 canam 1698VII.17 consultus pro concursus 1698VII.30 intempestus pro importunus 1698 VII.33 fatigant 1698, 1721, sed cf. 34 lascivit VII.48 multum 1698 VII.58 sq. habet 1698:

Horrendum et quales fundunt tormenta boatus,
Machina disploso cum fulminat aenea bombo.

VII.68 veteresque pro prodire 1698VIII habet 1698:

INSIGNISSIMO VIRO
THOMAE BURNET D. D.
THEORIAE SACRAE TELLURIS AUTORI

Turbae loquaces Te fidium sonant,
Burnette
, Musis pectus amabile,
Cui nomen inclarescit omnem
(Materiam calami) per orbem,

Primam videri congeriem sinis,
Massaeque motum dissociabilis;
Ut poscit imum faex, ut unda
Altior innat, adhuc soluta.

Sese male aether explicat, aggere
Expressus atro, sordibus undique
10
Foecundus et mundo futuro,
Ecce repente tenellus orbis

Concrescit; olim cultus ab incolis
Foeliciori sole calentibus:
Sedem heu caducam, cui fatiscit
Terra nimis celeris perire!

Auditur ingens continuo fragor,
Illapsa tellus lubrica deserit
Fundamina, et compage fracta
Suppositas gravis urget undas.
20

Compressus erumpit medius liquor
Terras aquarum fusa licentia
Claudit vicissim; has inter orbis
Relliquiae fluitant prioris.

Tandem reclusis carceribus novum
Solem stupescit swuamigerum pecus,
Stellisque delectatur aureis,
Quae videt inter aquam natantes.

Tandem labores luna subit novas,
Tollitque fluctus; irrigat aethera
30
Obscura nimborum suppellex,
Insolitum paritura frigus.

Quin haec cadentum fragmina montium
Natura vultum sumere simplicem
Coget, per ignes in priorem
Mox iterum revoluta formam.

Nimbis rubentem sulphureis Jovem
Cernas, ut udis saevit atrox hyems
Incendiis, commune mundo
Et populis meditata bustum!
40

Exudat ardens terra fluentia
Rivis metalla, et diluvio globus
Flammarum inundat, dum tremendo
Fluctuat omne solum tumultu.

Balaena mixtis fluctibus aestuans
Bitumen horret turbida faucibus,
Fervetque squamis, et colonum
Propria torret aqua inquietum

Nudus liquentes plorat Athos nives,
Et mox liquescens ipse adamantinum
50
Fundit cacumen, dum per imas
Saxa fluunt resoluta valles.

Plusquam Neronis roma calet rogis,
Et vestra tandem pagina (proh nefas!),
Burnette, vestra augebit ignes,
Heu comiti peritura mundo!

Mox terra scenam nobilis explicat;
Orbem novatum gens melior tenet,
Charique caelis inquilini
Corporibus pariter novatis.
60

Quae pompa vocum non imitabilis!
Quantus assurgit spiritus ingeni,
Dum fata terrarum, et ruentam
Inclyte pingis utrumque mundum!

Quis tam valenti pectore ferreus,
Ut non tremiscens et timido pede
Incedat, orbis dum dolosi
Detegis instabiles ruinae?

Quaecunque Patris iussa feracia,
Aut sex dierum protulerat labor,
70
Et regulas, queis universum
Pendet opus tua scripta pandunt.

Dum veritatem quaerere pertinax
Promis quod aequum est; sollicitus parum
Utcunque stet commune vulgi
Arbitrium, et popularis error.

O pectus ingens! o animum gravem,
Mundi capacem! Si bona supplico
Te nostra, quem iactet colonum,
Terra habeat renovata civem.
80

IX.3 (ut Mopse solemus) sine punct. post solemus 1689IX.11 esse; 1689X.16 text. corrupt. u. v.: prius vel sim. legendum (vid. comm. not.).X.21 campo sanguis 1690